BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leges XII

ca. 450 a. Chr. n.

 

Leges duodecim tabularum

 

Tabula VII

 

___________________________________________________

 

 

1

XII tabularum interpretes ambitum parietis circuitum esse describunt (Varr., de ling. lat. 5, 22); . . . Ambitus ... dicitur circuitus aedificiorum patens . . . pedes duos et semissem (Festus P. 5); . . . Sestertius duos asses et semissem (valet), . . . lex . . . XII tabularum argumento est, in qua duo pedes et semis «sestertius pes» vocatur

(Maecianus, assis distr. 46).

 

2

Sciendum est in actione finium regundorum illud observandum esse, quod (in XII tabulis) ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse. Nam illic ita est: ἐάν τις αἱμασιὰν παρ' ἀλλοτρίωι χωρίωι ὀρύττηι, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν· ἐὰν τειχίον, πόδα ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας, ἐὰν δὲ τάφον ἢ βόθρον ὀρύττηι, ὅσον τὸ βάθος ἦι, τοσοῦτον ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ φρέαρ, ὀργυιάν. ἐλαίαν δὲ καὶ συκῆν ἐννέα πόδας απὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ ἄλλα δένδρα πέντε πόδας.

(Gaius, D. 10, 1, 13).

 

3a

In XII tabulis . . . nusquam nominatur villa, semper in significatione ea «hortus», in horti vero «heredium»

(Plinius, nat. hist. 19, 4, 50).

3b

<Tugu>ria a tecto appellantur <domicilia rusticorum> sordida, . . . quo nomine <Messalla in explana>tione XII ait etiam . . . <signifi>cari

(Festus, F. 355).

 

4

usus capionem XII tabulae intra V pedes esse noluerunt

(Cicero, de leg. 1, 21, 55).

 

5a

si iurgant . . .

(Nonius Marcellus 430 ad Cic. de rep. 4)

5b

controversia est nata de finibus, in qua . . . e XII tres arbitri fines regemus

(Cicero, de leg. 1, 21, 55).

 

6

Viae latitudo ex lege XII tabularum in porrectum octo pedes habet, in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim

(Gaius, D. 8, 3, 8).

 

7

viam muniunto: ni sam delapidassint, qua volet iumento agito.

(Festus 371)

 

8a

si aqua pluvia nocet . . .

(Pomponius, D. 40, 7, 21 pr.)

8b

Si per publicum locum rivus aquae ductus privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tabularum, ut noxa domino sarciatur

(Paulus, D. 43, 8, 5).

 

9a

Lex XII tabularum efficere voluit, ut XV pedes altius rami arboris circumcidantur

(Ulpianus, D., 43, 27, 1, 8).

 

9b

Si arbor ex vicini fundo vento inclinata in tuum fundum ist, ex lege XII tabularum de adimenda ea recte agere potes

(Pomponius, D. 43, 27, 2).

 

10

Cautum est . . . lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere

(Plinius, nat. hist. 16, 5, 15).

 

11

Venditae . . . et traditae (res) non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato ; quod cavetur . . . lege XII tabularum

(Iustiniani inst. 2, 1, 41).

 

12

Sub hac condicione liber esse iussus «si decem milia heredi dederit», etsi ab herede abalienatus ist, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet: idque lex XII tabularum iubet

(Ulpianus, fr. 2, 4).