Terentius Afer
ca. 190 - 159
Heauton timorumenos
Actus II
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[ S c a e n a I ]C l i t i p h oCl. Quăm iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes | |
215 | neque ĭllarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.ex sua lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.mihĭn si umquam filius erit, ně ĭlle facili me utetur patre;nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam. |
220 | perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora!nunc ait «periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet»:astutu'. ně ĭlle haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.mage nunc me amicae dicta stimulant «da mihi» atque «adfer mihi»:quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior. |
225 | nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamenhabet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.tum quod dem [ei] «recte» est; nam nil esse mihi religiost dicere.hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater._____[ S c a e n a I I ]C l i n i a C l i t i p h o |
230 | Clin. Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum sciovenissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:occasio locus aetas mater quoi(u)s sub imperiost mala,quoi nil iam praeter pretium dulcest. Clit. Clinia. Clin. ei misero mihi! |
235 | Clit. etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens?Clin. faciam; sed nescioquid profecto mi animu' praesagit mali.Clit. pergin ĭstuc priu' diiudicare quam scis quid veri siet?Clin. si nil mali esset iam hic adessent. Clit. iam aderunt. Clin. quando istuc erit?Clit. non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum: |
240 | dum moliuntur, dum conantur, annus est. Clin. o Clitipho,timeo. Clit. respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi._____[ S c a e n a I I I ]S y r u s D r o m o C l i n i a C l i t i p h oSy. Ain tu? Dr. sic est. Sy. verum interea, dum sermones caedimus,illae sunt relictae. Clit. mulier tibi adest. audin, Clinia?Clin. ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho. |
245 | Dr. minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregemducunt secum. Clin. perii, unde illi sunt ancillae? Clit. men rogas?Sy. non oportuit relictas: portant quid rerum! Clin. ei mihi!Sy. aurum vestem; et vesperascit et non noverunt viam.factum a nobis stultest. abĭ dum tu, Dromo, illis obviam. |
250 | propera: quid stas? Clin. vae misero mi, quanta de spe decidi!Clit. quid ĭstuc? quae res te sollicitat autem? Clin. rogitas quid siet?viděn tu? ancillas aurum vestem, quăm ego cum una ancillulahic reliqui, unde esse censes? Clit. vah nunc demum intellego.Sy. di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio. |
255 | quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius?sed video eccos quos volebam. Clin. o Iuppiter, ubinamst fides?dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea lociconlocupletasti te, Antiphila, et mě in his deseruisti malis,propter quam in summa infamia sum et meo patri minus [sum] obsequens: |
260 | quoi(u)s nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi,monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere;quod taměn nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.nemost miserior me. Sy. hic de nostris verbis errat vidělicetquae hic sumu' locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis: |
265 | nam et vitast eadem et animu' te erga idem ac fuit,quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.Clin. quid ěst obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumstquod malim quam me hoc falso suspicarier.Sy. hoc primum, ut ne quid hui(u)s rerum ignores: anus, |
270 | quae est dicta mater esse ei ant(e)hac, non fuit;ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alteraedum narrat forte audivi. Clit. quaenamst altera?Sy. mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:post istuc veniam. Clit. propera. Sy. iam primum omnium, |
275 | ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores;anu' quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,continuo hic se coniecit intro, ego consequor;anu' foribus obdit pessulum, ad lanam redit.hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia, |
280 | quo studio vitam suam te absente exegerit,ubi de inprovisost interventum mulieri.nam ea res dedit tum existumandi copiamcotidianae vitae consuetudinem,quae quoi(u)sque ingenium ut sit declarat maxume. |
285 | texentem telam studiose ipsam offendimus,mediocriter vestitam veste lugubri(ei(u)s anui' causa opinor quaě erat mortua)sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,nulla mala re esse expolitam muliebri; |
290 | capillu' pexu' prolixus circum caputreiectu' neglegenter; pax. Clin. Syre mi, obsecro,ne me in laetitiam frustra conicias. Sy. anussubtemen nebat. praeterea una ancillulaerat; ea texebat una, pannis obsita, |
295 | neglecta, inmunda inluvie. Clit. si haec sunt, Clinia,vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,quŏm ěius tam negleguntur internuntii. |
300 | nam disciplinast isdem munerarierancillas primum ad dominas qui adfectant viam.Clin. perge, obsecro te, et cavě ne falsam gratiamstudeas inire. quid ait ubi me nominas?Sy. ubi dicimus redisse te et rogare uti |
305 | veniret ad te, mulier telam desinitcontinuo et lacrumis opplet os totum sibi,ut facile scires desiderio id fieri [tuo].Clin. prae gaudio, ita me dĭ ament, ubi sim nescio:ita timui. Clit. at ego nil esse scibam, Clinia. |
310 | agedum vicissim, Syre, dic quaě ĭllast altera?Sy. adducimus tuam Bacchidem. Clit. hem quid? Bacchidem?eho sceleste, quŏ ĭllam duci'? Sy. quŏ ego ĭllam? ad nos scilicet.Clit. ad patrēm[ne]? Sy. ad eum ipsum. Clit. ŏ hominis inpudentem audaciam! Sy. heusnon fit sine periclo facinu' magnum nec memorabile. |
315 | Clit. hoc vide: in meă vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus?ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.quid ĭllo facias? Sy. at enĭm . . Clit. quid «enĭm»? Sy. si sinas, dicam. Clin. sine.Clit. sino. Sy. ita res est haec nunc quasi quom . . Clit. quas, malum, ambages mihinarrare occipit? Clin. Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi. |
320 | Sy. enĭmvero reticere nequeo: multimodis iniurius,Clitipho, es neque ferri potis es. Clin. audiundum hercle est, tace. |
321a | [Clit. quid est?]Sy. vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici;tuom ěsse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis;siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere. |
325 | aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt.harum duarum condicionum nunc utram malis vide;etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.nam apŭd patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.tum quod ĭlli argentum es pollicitus, eadem hac inveniam via, |
330 | quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi.quid aliud tibi vis? Clit. siquidem hoc fit. Sy. siquidem? experiundo scies.Clit. age age, cedo ĭstuc tuom consilium: quid id est? Sy. adsimulabimustuam amicam huius esse amicam. Clit. pulchre: quid faciat sua?an ea quoque dicetur huiu', si una haec dedecorist parum? |
335 | Sy. immo ad tuam matrem abducetur. Clit. quid eo? Sy. longumst, Clitipho,si tibi narrem quăm ŏb rem id faciam. Clin. vera causast. Clit. fabulae!nil sati' firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.Sy. mane, habeo aliud, si istuc metui', quod ămbo confiteaminisine periclo esse. Clit. huiu' modi obsecro aliquid reperi. Clin. maxume. |
340 | Sy. ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. Clit. hemquid dixti? Sy. ademptum tibi iam faxo omnem metum,in aurem utramvis otiose ut dormias.Clit. quid ago nunc? Clin. tune? quod boni . . Clit. Syre! dic modoverum. Sy. age modo: hodie sero ac nequiquam voles. |
345 | Clin. datur, fruare dum licet; nam nescias . .Clit. Syre inquam! Sy. perge porro, tamen istuc ago.Clin. ei(u)s sit potestas posthac an numquam tibi.Clit. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!Sy. concaluit. quid vis? Clit. redĭ, redi! Sy. adsum: dic quid est? |
350 | iam hoc quoque negabi' tibi placere. Clit. immo, Syre,et mě ět meum amorem et famam permitto tibi.tŭ ěs iudex: nequid accusandu' sis vide.Sy. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,quasi ĭstic minor mea res agatur quam tua. |
355 | hic siquid nobis forte advorsi evenerit,tibi erunt parata verba, huic homini verbera:quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.sed ĭstunc exora ut suam ěsse adsimulet. Clin. scilicetfacturum me esse; in eum iam res rediit locum |
360 | ut sit necessu'. Clit. merito tě amo, Clinia.Clin. verum illa nequid titubet. Sy. perdoctast probe.Clit. at hoc demiror qui tam facile potuerispersuadere illi, quae solet quos spernere!Sy. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst |
365 | primum. nam quendam misere offendi ibi militemei(u)s noctem orantem: haec arte tractabat virum,ut ĭllius animum cupidum inopia incendereteademque ut esset apŭd te hoc quam gratissimum.sed heus tu, vidě sis nequid inprudens ruas! |
370 | patrem novisti ad has res quam sit perspicax;ego te autem novi quăm ěsse soleas inpotens;inversa verba, eversas cervices tuas,gemitus screatus tussis risus abstine.Clit. laudabi'. Sy. vidě sis. Clit. tutemet mirabere. |
375 | Sy. sed quam cito sunt consecutae mulieres!Clit. ubi sunt? quor retines? Sy. iam nunc haec non est tua.Clit. scio, apŭd patrem; at nunc interim. Sy. nihilo magis.Clit. sine. Sy. non sinam inquam. Clit. quaeso paullisper. Sy. veto.Clit. saltem salutěm . . Sy. abeas si sapias. Clit. eo. |
380 | quid ĭstic? Sy. manebit. Clit. [o] hominem felicem! Sy. ambula._____[ S c a e n a I V ]B a c c h i s A n t i p h i l a C l i n i a S y r u sBa. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;minimeque, ita me dĭ ament, miror si te sibi quisque expetit.nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio: |
385 | et quom egomet nunc mecum in animo vitam tuam consideroomniumque adeo vostrarum volgu' quae ab se segregant,et vos esse isti(u)s modi et nos non esse haud mirabilest.nam expedit bonăs esse vobis; nos, quibu'cum est res, non sinunt:quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt; |
390 | haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,quoi(u)s mos maxumest consimili' vostrum, [h]î se ad vos adplicant.hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini, |
395 | ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas.An. nescio alias: mequidem semper sciŏ fecisse sedulout ěx illiu' commodo meŭm compararem commodum. Cl. ahergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;nam dum abs te absum omnes mihi labores fuere quos cepi leves |
400 | praeter quam tuĭ carendum quod erat. Sy. credo. Cl. Syre, vix suffero:hocin me miserum non licere meŏ modo ingenium frui!Sy. immo ut patrem tuom vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.Ba. quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? An. ah retine me, obsecro!Ba. amabo quid tibist? An. disperii, perii misera! Ba. quid stupes, |
405 | Antiphila? An. videon Cliniam an non? Ba. quem vides?Cl. salve, anime mi. An. o mi Clinia, salve. Cl. ut vales?An. salvom venisse gaudeo. Cl. teneone te,Antiphila, maxume animo exspectatam meo?Sy. ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex. |