Titus Maccius Plautus
ca. 250 - 184
Amphitruo
Prologus
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Prologvs.Mercvrivs.
Mercurius Vt vos in vostris voltis mercimoniisemundis vendundisque me laetum lucrisadficere atque adiuvare in rebus omnibuset ut res rationesque vostrorum omnium | |
5 | bene <me> expedire voltis peregrique et domibonoque atque amplo auctare perpetuo lucroquasque incepistis res quasque inceptabitis,et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiisme adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem |
10 | quae maxime in rem vostram communem sient(nam vos quidem id iam scitis concessum et datummi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):haec ut me voltis adprobare adnitier,[lucrum ut perenne vobis semper suppetat] |
15 | ita huic facietis fabulae silentiumitaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerimdicam simulque ipse eloquar nomen meum.Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi. |
20 | pater huc me misit ad vos oratum meus,tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,scibat facturos, quippe qui intellexeratvereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;verum profecto hoc petere me precario |
25 | a vobis iussit, leniter, dictis bonis.etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiternon minus quam vostrum quivis formidat malum:humana matre natus, humano patre,mirari non est aequom, sibi si praetimet; |
30 | atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,contagione mei patris metuo malum.propterea pace advenio et pacem ad vos affero:†iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,nam iusta ab iustis iustus sum orator datus. |
35 | nam iniusta ab iustis impetrari non decet,iusta autem ab iniustis petere insipientia est;quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.debetis velle quae velimus: meruimus |
40 | et ego et pater de vobis et re publica;nam quid ego memorem (ut alios in tragoediisvidi, Neptunum Virtutem VictoriamMartem Bellonam, commemorare quae bonavobis fecissent) quis bene factis meus pater, |
45 | deorum regnator *** architectus omnibus?sed mos numquam illi fuit patri meo,†ut exprobraret quod bonis faceret boni;gratum arbitratur esse id a vobis sibimeritoque vobis bona se facere quae facit. |
50 | Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,post argumentum huius eloquar tragoediae.quid? contraxistis frontem, quia tragoediamdixi futuram hanc? deus sum, commutavero.eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia |
55 | comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.utrum sit an non voltis? sed ego stultior,quasi nesciam vos velle, qui divos siem.teneo quid animi vostri super hac re siet:faciam ut commixta sit: <sit> tragicomoedia. |
60 | nam me perpetuo facere ut sit comoedia,reges quo veniant et di, non par arbitror.quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, |
65 | ut conquaestores singula in subselliaeant per totam caveam spectatoribus,si cui favitores delegatos viderint,ut is in cavea pignus capiantur togae;sive quí ambissint palmam histrionibus |
70 | sive cuíquam artifici, si per scriptas litterassive qui ípse ambissit seu per internuntium,sive adeo aediles perfidiose cui duint,sirempse legem iussit esse Iuppiter,quasi mágistratum sibi alterive ambiverit. |
75 | virtute dixit vos victores vivere,non ambitione neque perfidia: qui minuseadem histrioni sit lex quae summo viro?virtute ambire oportet, non favitoribus.sat habet favitorum semper qui recte facit, |
80 | si illis fides est quibus est ea res in manu.hoc quoque etiam mihi <pater> in mandatis dedit,ut conquaestores fierent histrionibus:qui sibi mandasset delegati ut plauderentquive quo placeret alter fecisset minus, |
85 | eius órnamenta et corium uti conciderent.mirari nolim vos, quapropter Iuppiternunc histriones curet; ne miremini:ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.quid? admirati estis? quasi vero novom |
90 | nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam;etiam, histriones anno cum in proscaenio hicIovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.[praeterea certo prodit in tragoedia.]hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget, |
95 | et ego una cum illo. nunc <vos> animum advortite,dum huius argumentum éloquar comoediae.Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibusAmphitruo, natus Argis ex Argo patre,quicum Alcumena est nupta, Electri filia. |
100 | is nunc Amphitruo praefectust legionibus,nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,gravidam Alcumenam úxorem fecit suam.nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus, |
105 | quam liber harum rerum multarum sietquantusque amator sit quod complacitum est semel.is amare occepit Alcumenam clam virumusuramque eius corporis cepit sibi,et gravidam fecit is eam compressu suo. |
110 | nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,et haec ob eam rem nox est facta longior,dum <cum> illa quacum volt voluptatem capit; |
115 | sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,quod ego huc processi sic cum servili schema:veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam,propterea ornatus in novom incessi modum. |
120 | nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter;in Amphitruonis vertit sese imaginemomnesque eum esse censent servi qui vident:ita versipellem se facit quando lubet.ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem, |
125 | qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum,ut praeservire amanti meo possem patriatque ut ne, qui essem, familiares quaererent,versari crebro hic cum viderent me domi;nunc, cum esse credent servom et conservom suom, |
130 | haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.pater nunc intus suo animo morem gerit:cubat complexus cuius cupiens maxime est;quae illi ad legionem facta sunt memorat patermeus Alcumenae: ílla illum censet virum |
135 | suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus patermemorat, legiones hostium ut fugaverit,quo pacto sit donis donatus plurimis.ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,abstulimus: facile meus pater quod volt facit. |
140 | nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercituet servos, cuius ego hanc feró imaginem.nunc internosse ut nos possitis facilius,ego has habebo úsque in petaso pinnulas;tum meo patri autem torulus inerit aureus |
145 | sub petaso: id signum Amphitruoni non erit.ea signa nemo hórum familiariumvidere poterit: verum vos videbitis.sed Amphitruonis illic est servos Sosia:a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit. |
150 | abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.adeste: erit operae pretium híc spectantibusIovem et Mercurium facere hístrioniam. |