BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Metamorphoseon libri XV

 

Liber II

 

___________________________________________________

 

 

 

Phaeton

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,

clara micante auro flammasque imitante pyropo;

cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,

argenti bifores radiabant lumine valvae.

5

materiam superabat opus: nam Mulciber illic

aequora caelarat medias cingentia terras

terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.

caeruleos habet unda deos, Tritona canorum

Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem

10

Aegaeona suis inmania terga lacertis

Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,

pars in mole sedens viridis siccare capillos,

pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,

non diversa tamen, qualem decet esse sororum.

15

terra viros urbesque gerit silvasque ferasque

fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.

haec super inposita est caeli fulgentis imago,

signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

Quo simul adclivi Clymeneia limite proles

20

venit et intravit dubitati tecta parentis,

protinus ad patrios sua fert vestigia vultus

consistitque procul; neque enim propiora ferebat

lumina: purpurea velatus veste sedebat

in solio Phoebus claris lucente smaragdis.

25

a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae

Verque novum stabat cinctum florente corona,

stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,

stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis

30

et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.

Inde loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit

'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,

progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'

35

ille refert: 'o lux inmensi publica mundi,

Phoebe pater, si das huius mihi nominis usum,

nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,

pignora da, genitor, per quae tua vera propago

credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'

40

dixerat, at genitor circum caput omne micantes

deposuit radios propiusque accedere iussit

amplexuque dato 'nec tu meus esse negari

dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,

quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud

45

me tribuente feras! promissi testis adesto

dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'

vix bene desierat, currus rogat ille paternos

inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque

50

concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit

'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret

non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.

dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!

magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis

55

munera conveniant nec tam puerilibus annis:

sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.

plus etiam, quam quod superis contingere fas sit,

nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,

non tamen ignifero quisquam consistere in axe

60

me valet excepto; vasti quoque rector Olympi,

qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?

ardua prima via est et qua vix mane recentes

enituntur equi; medio est altissima caelo,

65

unde mare et terras ipsi mihi saepe videre

fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.

ultima prona via est et eget moderamine certo:

tunc etiam quae me subiectis excipit undis,

ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

70

adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum

sideraque alta trahit celerique volumine torquet.

nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit

inpetus, et rapido contrarius evehor orbi.

finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis

75

obvius ire polis, ne te citus auferat axis?

forsitan et lucos illic urbesque deorum

concipias animo delubraque ditia donis

esse: per insidias iter est formasque ferarum!

utque viam teneas nulloque errore traharis,

80

per tamen adversi gradieris cornua tauri

Haemoniosque arcus violentique ora Leonis

saevaque circuitu curvantem bracchia longo

Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.

nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,

85

quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres

incaluere animi cervixque repugnat habenis. –

at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!

90

scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,

pignora certa petis: do pignora certa timendo

et patrio pater esse metu probor. adspice vultus

ecce meos; utinamque oculos in pectora posses

inserere et patrias intus deprendere curas!

95

denique quidquid habet dives, circumspice, mundus

eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.

deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!

100

quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?

ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),

quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'

Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat

propositumque premit flagratque cupidine currus.

105

ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos

deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.

aureus axis erat, temo aureus, aurea summae

curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;

per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae

110

clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque

perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu

purpureas Aurora fores et plena rosarum

atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

115

Lucifer et caeli statione novissimus exit.

Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit

cornuaque extremae velut evanescere lunae,

iungere equos Titan velocibus imperat Horis.

iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,

120

ambrosiae suco saturos, praesepibus altis

quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.

tum pater ora sui sacro medicamine nati

contigit et rapidae fecit patientia flammae

inposuitque comae radios praesagaque luctus

125

pectore sollicito repetens suspiria dixit:

'si potes his saltem monitis parere parentis

parce, puer, stimulis et fortius utere loris!

sponte sua properant, labor est inhibere volentes.

nec tibi derectos placeat via quinque per arcus!

130

sectus in obliquum est lato curvamine limes,

zonarumque trium contentus fine polumque

effugit australem iunctamque aquilonibus arcton:

hac sit iter – manifesta rotae vestigia cernes –

utque ferant aequos et caelum et terra calores,

135

nec preme nec summum molire per aethera currum!

altius egressus caelestia tecta cremabis,

inferius terras; medio tutissimus ibis.

neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,

neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram,

140

inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,

quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.

dum loquor, Hesperio positas in litore metas

umida nox tetigit; non est mora libera nobis!

poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.

145

corripe lora manu, vel, si mutabile pectus

est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!

dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,

dumque male optatos nondum premis inscius axes,

quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'

150

Occupat ille levem iuvenali corpore currum

statque super manibusque datas contingere habenas

gaudet et invito grates agit inde parenti.

Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,

Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras

155

flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.

quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,

reppulit, et facta est inmensi copia caeli,

corripuere viam pedibusque per aera motis

obstantes scindunt nebulas pennisque levati

160

praetereunt ortos isdem de partibus Euros.

sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent

Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;

utque labant curvae iusto sine pondere naves

perque mare instabiles nimia levitate feruntur,

165

sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus

succutiturque alte similisque est currus inani.

Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt

quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.

ipse pavet nec qua commissas flectat habenas

170

nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.

tum primum radiis gelidi caluere Triones

et vetito frustra temptarunt aequore tingui,

quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,

frigore pigra prius nec formidabilis ulli,

175

incaluit sumpsitque novas fervoribus iras;

te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,

quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras

infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,

180

palluit et subito genua intremuere timore

suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,

et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,

iam cognosse genus piget et valuisse rogando,

iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta

185

praecipiti pinus borea, cui victa remisit

frena suus rector, quam dis votisque reliquit.

quid faciat? multum caeli post terga relictum,

ante oculos plus est: animo metitur utrumque

et modo, quos illi fatum contingere non est,

190

prospicit occasus, interdum respicit ortus,

quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit

nec retinere valet nec nomina novit equorum.

sparsa quoque in vario passim miracula caelo

vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

195

est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus

Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis

porrigit in spatium signorum membra duorum:

hunc puer ut nigri madidum sudore veneni

vulnera curvata minitantem cuspide vidit,

200

mentis inops gelida formidine lora remisit.

Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,

exspatiantur equi nulloque inhibente per auras

ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,

hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis

205

incursant stellis rapiuntque per avia currum

et modo summa petunt, modo per declive viasque

praecipites spatio terrae propiore feruntur,

inferiusque suis fraternos currere Luna

admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

210

corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus

fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;

pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,

materiamque suo praebet seges arida damno.

parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,

215

cumque suis totas populis incendia terras

in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;

ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete

et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide

virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:

220

ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne

Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys

et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque

Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.

nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet

225

Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus

aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.

Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem

adspicit accensum nec tantos sustinet aestus

ferventisque auras velut e fornace profunda

230

ore trahit currusque suos candescere sentit;

et neque iam cineres eiectatamque favillam

ferre potest calidoque involvitur undique fumo,

quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus

nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.

235

Sanguine tum credunt in corpora summa vocato

Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;

tum facta est Libye raptis umoribus aestu

arida, tum nymphae passis fontesque lacusque

deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen,

240

Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;

nec sortita loco distantes flumina ripas

tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis

Peneosque senex Teuthranteusque Caicus

et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho

245

arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas,

quique recurvatis ludit Maeandros in undis,

Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes

Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;

250

aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,

quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,

et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas

flumineae volucres, medio caluere Caystro;

Nilus in extremum fugit perterritus orbem

255

occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem

pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.

fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat

Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque

cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.

260

dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis

lumen et infernum terret cum coniuge regem;

et mare contrahitur siccaeque est campus arenae,

quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,

exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.

265

ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

tollere consuetas audent delphines in auras;

corpora phocarum summo resupina profundo

exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est

Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.

270

ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu

exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,

inter aquas pelagi contractosque undique fontes,

qui se condiderant in opacae viscera matris,

275

sustulit oppressos collo tenus arida vultus

opposuitque manum fronti magnoque tremore

omnia concutiens paulum subsedit et infra,

quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:

'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,

280

summe deum? liceat periturae viribus ignis

igne perire tuo clademque auctore levare!

vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo';

(presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines

inque oculis tantum, tantum super ora favillae!

285

hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem

officiique refers, quod adunci vulnera aratri

rastrorumque fero totoque exerceor anno,

quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges

humano generi, vobis quoque tura ministro?

290

sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,

quid meruit frater? cur illi tradita sorte

aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?

quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,

at caeli miserere tui! circumspice utrumque:

295

fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis,

atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat

vixque suis umeris candentem sustinet axem!

si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,

300

si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'

Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem

ulterius potuit nec dicere plura suumque

rettulit os in se propioraque manibus antra;

at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,

305

qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato

interitura gravi, summam petit arduus arcem,

unde solet nubes latis inducere terris,

unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;

sed neque quas posset terris inducere nubes

310

tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:

intonat et dextra libratum fulmen ab aure

misit in aurigam pariterque animaque rotisque

expulit et saevis conpescuit ignibus ignes.

consternantur equi et saltu in contraria facto

315

colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:

illic frena iacent, illic temone revulsus

axis, in hac radii fractarum parte rotarum

sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaethon rutilos flamma populante capillos

320

volvitur in praeceps longoque per aera tractu

fertur, ut interdum de caelo stella sereno

etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

quem procul a patria diverso maximus orbe

excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.

325

Naides Hesperiae trifida fumantia flamma

corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

HIC·SITVS·EST·PHAETHON·CVRRVS·AVRIGA·PATERNI

QVEM·SI·NON·TENVIT·MAGNIS·TAMEN·EXCIDIT·AVSIS

Nam pater obductos luctu miserabilis aegro

330

condiderat vultus, et, si modo credimus, unum

isse diem sine sole ferunt: incendia lumen

praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.

at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt

in tantis dicenda malis, lugubris et amens

335

et laniata sinus totum percensuit orbem

exanimesque artus primo, mox ossa requirens

repperit ossa tamen peregrina condita ripa

incubuitque loco nomenque in marmore lectum

perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

340

nec minus Heliades fletus et, inania morti

munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis

non auditurum miseras Phaethonta querellas

nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.

luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;

345

illae more suo (nam morem fecerat usus)

plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum

maxima, cum vellet terra procumbere, questa est

deriguisse pedes; ad quam conata venire

candida Lampetie subita radice retenta est;

350

tertia, cum crinem manibus laniare pararet,

avellit frondes; haec stipite crura teneri,

illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,

dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex

perque gradus uterum pectusque umerosque manusque

355

ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.

quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,

huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?

non satis est: truncis avellere corpora temptat

et teneros manibus ramos abrumpit, at inde

360

sanguineae manant tamquam de vulnere guttae.

'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,

'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus

iamque vale' – cortex in verba novissima venit.

inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt

365

de ramis electra novis, quae lucidus amnis

excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,

qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,

mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto

370

(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)

imperio ripas virides amnemque querellis

Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam,

cum vox est tenuata viro canaeque capillos

dissimulant plumae collumque a pectore longe

375

porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,

penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.

fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique

credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;

stagna petit patulosque lacus ignemque perosus

380

quae colat elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers

ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,

esse solet, lucemque odit seque ipse diemque

datque animum in luctus et luctibus adicit iram

385

officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi

sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque

actorum sine fine mihi, sine honore laborum!

quilibet alter agat portantes lumina currus!

si nemo est omnesque dei non posse fatentur,

390

ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,

orbatura patres aliquando fulmina ponat!

tum sciet ignipedum vires expertus equorum

non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'

Talia dicentem circumstant omnia Solem

395

numina, neve velit tenebras inducere rebus,

supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes

excusat precibusque minas regaliter addit.

colligit amentes et adhuc terrore paventes

Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit

400

(saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.
 

Iuppiter et Callisto

At pater omnipotens ingentia moenia caeli

circuit et, ne quid labefactum viribus ignis

corruat, explorat. quae postquam firma suique

roboris esse videt, terras hominumque labores

405

perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi

cura suae: fontesque et nondum audentia labi

flumina restituit, dat terrae gramina, frondes

arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.

dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina

410

haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.

non erat huius opus lanam mollire trahendo

nec positu variare comas; ubi fibula vestem,

vitta coercuerat neglectos alba capillos;

et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,

415

miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla

gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.

Ulterius medio spatium sol altus habebat,

cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;

exuit hic umero pharetram lentosque retendit

420

arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat

et pictam posita pharetram cervice premebat.

Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,

'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,

'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'

425

protinus induitur faciem cultumque Dianae

atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,

in quibus es venata iugis?' de caespite virgo

se levat et 'salve numen, me iudice' dixit,

'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit

430

et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,

nec moderata satis nec sic a virgine danda.

qua venata foret silva, narrare parantem

inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.

illa quidem contra, quantum modo femina possit

435

(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),

illa quidem pugnat, sed quem superare puella,

quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor

Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;

unde pedem referens paene est oblita pharetram

440

tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum

Maenalon ingrediens et caede superba ferarum

adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit

et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;

445

sed postquam pariter nymphas incedere vidit,

sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.

heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!

vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,

iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,

450

sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;

et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana

mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.

orbe resurgebant lunaria cornua nono,

cum de venatu fraternis languida flammis,

455

nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens

ibat et attritas versabat rivus arenas.

ut loca laudavit, summas pede contigit undas;

his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:

nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!'

460

Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt;

una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,

qua posita nudo patuit cum corpore crimen.

attonitae manibusque uterum celare volenti

'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'

465

Cynthia deque suo iussit secedere coetu.

Senserat hoc olim magni matrona Tonantis

distuleratque graves in idonea tempora poenas.

causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum

indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.

470

quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,

'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit,

'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu

nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.

haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,

475

qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.'

dixit et adversam prensis a fronte capillis

stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex:

bracchia coeperunt nigris horrescere villis

curvarique manus et aduncos crescere in unguis

480

officioque pedum fungi laudataque quondam

ora Iovi lato fieri deformia rictu.

neve preces animos et verba precantia flectant,

posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque

plenaque terroris rauco de gutture fertur;

485

mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,

adsiduoque suos gemitu testata dolores

qualescumque manus ad caelum et sidera tollit

ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.

a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,

490

ante domum quondamque suis erravit in agris!

a! quotiens per saxa canum latratibus acta est

venatrixque metu venantum territa fugit!

saepe feris latuit visis, oblita quid esset,

ursaque conspectos in montibus horruit ursos

495

pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.

Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,

Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;

dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos

nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,

500

incidit in matrem, quae restitit Arcade viso

et cognoscenti similis fuit: ille refugit

inmotosque oculos in se sine fine tenentem

nescius extimuit propiusque accedere aventi

vulnifico fuerat fixurus pectora telo:

505

arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque

sustulit et pariter raptos per inania vento

inposuit caelo vicinaque sidera fecit.

Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex

fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn

510

Oceanumque senem, quorum reverentia movit

saepe deos, causamque viae scitantibus infit:

'quaeritis, aetheriis quare regina deorum

sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!

mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,

515

nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo

videritis stellas illic, ubi circulus axem

ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.

et vero quisquam Iunonem laedere nolit

offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

520

o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!

esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas

sontibus inpono, sic est mea magna potestas!

vindicet antiquam faciem vultusque ferinos

detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit

525

cur non et pulsa ducit Iunone meoque

collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?

at vos si laesae tangit contemptus alumnae,

gurgite caeruleo septem prohibete triones

sideraque in caelo stupri mercede recepta

530

pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!'
 

Apollo et Coronis, Corvus, Cornix, Nyctimene

Di maris adnuerant: habili Saturnia curru,

ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,

tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,

quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,

535

corve loquax, subito nigrantis versus in alas.

nam fuit haec quondam niveis argentea pennis

ales, ut aequaret totas sine labe columbas,

nec servaturis vigili Capitolia voce

cederet anseribus nec amanti flumina cycno.

540

lingua fuit damno: lingua faciente loquaci

qui color albus erat, nunc est contrarius albo

Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis

non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,

dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales

545

sensit adulterium Phoebeius, utque latentem

detegeret culpam, non exorabilis index,

ad dominum tendebat iter. quem garrula motis

consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix

auditaque viae causa 'non utile carpis'

550

inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae!

quid fuerim quid simque vide meritumque require:

invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam

Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam,

clauserat Actaeo texta de vimine cista

555

virginibusque tribus gemino de Cecrope natis

et legem dederat, sua ne secreta viderent.

abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,

quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,

Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores

560

Aglauros nodosque manu diducit, et intus

infantemque vident adporrectumque draconem.

acta deae refero. pro quo mihi gratia talis

redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae

et ponar post noctis avem! mea poena volucres

565

admonuisse potest, ne voce pericula quaerant.

at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem

me petiit! – ipsa licet hoc a Pallade quaeras:

quamvis irata est, non hoc irata negabit.

nam me Phocaica clarus tellure Coroneus

570

(nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo

divitibusque procis (ne me contemne) petebar:

forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis

passibus, ut soleo, summa spatiarer arena,

vidit et incaluit pelagi deus, utque precando

575

tempora cum blandis absumpsit inania verbis,

vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo

litus et in molli nequiquam lassor arena.

inde deos hominesque voco; nec contigit ullum

vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo

580

auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo:

bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis;

reicere ex umeris vestem molibar, at illa

pluma erat inque cutem radices egerat imas;

plangere nuda meis conabar pectora palmis,

585

sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;

currebam, nec, ut ante, pedes retinebat arena,

sed summa tollebar humo; mox alta per auras

evehor et data sum comes inculpata Minervae.

quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris

590

crimine Nyctimene nostro successit honori?

an quae per totam res est notissima Lesbon,

non audita tibi est, patrium temerasse cubile

Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae

conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem

595

celat et a cunctis expellitur aethere toto.'

Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus

'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.'

nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem

cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.

600

laurea delapsa est audito crimine amantis,

et pariter vultusque deo plectrumque colorque

excidit, utque animus tumida fervebat ab ira,

arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum

tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta

605

indevitato traiecit pectora telo.

icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro

candida puniceo perfudit membra cruore

et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,

sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.'

610

hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit;

corpus inane animae frigus letale secutum est.

Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem,

seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;

odit avem, per quam crimen causamque dolendi

615

scire coactus erat, nec non arcumque manumque

odit cumque manu temeraria tela sagittas

conlapsamque fovet seraque ope vincere fata

nititur et medicas exercet inaniter artes.

quae postquam frustra temptata rogumque parari

620

vidit et arsuros supremis ignibus artus,

tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui

ora licet lacrimis) alto de corde petitos

edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca

lactentis vituli dextra libratus ab aure

625

tempora discussit claro cava malleus ictu.

ut tamen ingratos in pectora fudit odores

et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,

non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem

semina, sed natum flammis uteroque parentis

630

eripuit geminique tulit Chironis in antrum,

sperantemque sibi non falsae praemia linguae

inter aves albas vetuit consistere corvum.
 

Ocyroe

Semifer interea divinae stirpis alumno

laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;

635

ecce venit rutilis umeros protecta capillis

filia centauri, quam quondam nympha Chariclo

fluminis in rapidi ripis enixa vocavit

Ocyroen: non haec artes contenta paternas

edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.

640

ergo ubi vaticinos concepit mente furores

incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,

adspicit infantem 'toti' que 'salutifer orbi

cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe

corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas

645

fas erit, idque semel dis indignantibus ausus

posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,

eque deo corpus fies exsangue deusque,

qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.

tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis

650

omnibus ut maneas nascendi lege creatus,

posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae

sanguine serpentis per saucia membra recepto;

teque ex aeterno patientem numina mortis

efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.'

655

restabat fatis aliquid: suspirat ab imis

pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,

atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque

plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.

non fuerant artes tanti, quae numinis iram

660

contraxere mihi: mallem nescisse futura!

iam mihi subduci facies humana videtur,

iam cibus herba placet, iam latis currere campis

impetus est: in equam cognataque corpora vertor.

tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.'

665

talia dicenti pars est extrema querellae

intellecta parum confusaque verba fuerunt;

mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur

sed simulantis equam, parvoque in tempore certos

edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.

670

tum digiti coeunt et quinos alligat ungues

perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris

et colli spatium, longae pars maxima pallae

cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,

in dextras abiere iubas, pariterque novata est

675

et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.
 

Battus

Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,

Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni

iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,

tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.

680

illud erat tempus, quo te pastoria pellis

texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,

alterius dispar septenis fistula cannis.

dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,

incustoditae Pylios memorantur in agros

685

processisse boves: videt has Atlantide Maia

natus et arte sua silvis occultat abactas.

senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo

rure senex; Battum vicinia tota vocabat.

divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei

690

nobiliumque greges custos servabat equarum.

hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi

'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret

haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto

nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!'

695

et dedit. accepta voces has reddidit hospes:

'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,'

et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire;

mox redit et versa pariter cum voce figura

'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit

700

'ire boves, fer opem furtoque silentia deme!

iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'

at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis

montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis.

risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis?

705

me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit

in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,

inque nihil merito vetus est infamia saxo.
 

Aglauros, Mercurius, Herse

Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,

Munychiosque volans agros gratamque Minervae

710

despectabat humum cultique arbusta Lycei.

illa forte die castae de more puellae

vertice supposito festas in Palladis arces

pura coronatis portabant sacra canistris.

inde revertentes deus adspicit ales iterque

715

non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:

ut volucris visis rapidissima miluus extis,

dum timet et densi circumstant sacra ministri,

flectitur in gyrum nec longius audet abire

spemque suam motis avidus circumvolat alis,

720

sic super Actaeas agilis Cyllenius arces

inclinat cursus et easdem circinat auras.

quanto splendidior quam cetera sidera fulget

Lucifer et quanto te, Lucifer, aurea Phoebe:

tanto virginibus praestantior omnibus Herse

725

ibat eratque decus pompae comitumque suarum.

obstipuit forma Iove natus et aethere pendens

non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum

funda iacit: volat illud et incandescit eundo

et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.

730

vertit iter caeloque petit terrena relicto

nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.

quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam

permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,

collocat, ut limbus totumque adpareat aurum,

735

ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,

virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.

Pars secreta domus ebore et testudine cultos

tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,

Aglauros laevum, medium possederat Herse.

740

quae tenuit laevum, venientem prima notavit

Mercurium nomenque dei scitarier ausa est

et causam adventus; cui sic respondit Atlantis

Pleionesque nepos: 'ego sum, qui iussa per auras

verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.

745

nec fingam causas, tu tantum fida sorori

esse velis prolisque meae matertera dici:

Herse causa viae; faveas oramus amanti.'

adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper

viderat Aglauros flavae secreta Minervae,

750

proque ministerio magni sibi ponderis aurum

postulat: interea tectis excedere cogit.

Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem

et tanto penitus traxit suspiria motu,

ut pariter pectus positamque in pectore forti

755

aegida concuteret: subit, hanc arcana profana

detexisse manu, tum cum sine matre creatam

Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,

et gratamque deo fore iam gratamque sorori

et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.

760

protinus Invidiae nigro squalentia tabo

tecta petit: domus est imis in vallibus huius

abdita, sole carens, non ulli pervia vento,

tristis et ignavi plenissima frigoris et quae

igne vacet semper, caligine semper abundet.

765

huc ubi pervenit belli metuenda virago,

constitit ante domum (neque enim succedere tectis

fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.

concussae patuere fores. videt intus edentem

vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,

770

Invidiam visaque oculos avertit; at illa

surgit humo pigre semesarumque relinquit

corpora serpentum passuque incedit inerti.

utque deam vidit formaque armisque decoram,

ingemuit vultumque una ac suspiria duxit.

775

pallor in ore sedet, macies in corpore toto.

nusquam recta acies, livent robigine dentes,

pectora felle virent, lingua est suffusa veneno;

risus abest, nisi quem visi movere dolores;

nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,

780

sed videt ingratos intabescitque videndo

successus hominum carpitque et carpitur una

suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam,

talibus adfata est breviter Tritonia dictis:

'infice tabe tua natarum Cecropis unam:

785

sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta

fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.

Illa deam obliquo fugientem lumine cernens

murmura parva dedit successurumque Minervae

indoluit baculumque capit, quod spinea totum

790

vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,

quacumque ingreditur, florentia proterit arva

exuritque herbas et summa cacumina carpit

adflatuque suo populos urbesque domosque

polluit et tandem Tritonida conspicit arcem

795

ingeniis opibusque et festa pace virentem

vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.

sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,

iussa facit pectusque manu ferrugine tincta

tangit et hamatis praecordia sentibus inplet

800

inspiratque nocens virus piceumque per ossa

dissipat et medio spargit pulmone venenum,

neve mali causae spatium per latius errent,

germanam ante oculos fortunatumque sororis

coniugium pulchraque deum sub imagine ponit

805

cunctaque magna facit; quibus inritata dolore

Cecropis occulto mordetur et anxia nocte

anxia luce gemit lentaque miserrima tabe

liquitur, et glacies incerto saucia sole,

felicisque bonis non lenius uritur Herses,

810

quam cum spinosis ignis supponitur herbis,

quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.

saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,

saepe velut crimen rigido narrare parenti;

denique in adverso venientem limine sedit

815

exclusura deum. cui blandimenta precesque

verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit,

'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.'

'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!'

caelatasque fores virga patefecit, at illi

820

surgere conanti partes, quascumque sedendo

flectimus. ignava nequeunt gravitate moveri:

illa quidem pugnat recto se attollere trunco,

sed genuum iunctura riget, frigusque per artus

labitur et pallent amisso sanguine venae;

825

utque malum late solet inmedicabile cancer

serpere et inlaesas vitiatis addere partes,

sic letalis hiems paulatim in pectora venit

vitalesque vias et respiramina clausit,

nec conata loqui est nec, si conata fuisset,

830

vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,

oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;

nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.
 

 

Iuppiter et Europa

Has ubi verborum poenas mentisque profanae

cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras

835

linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.

sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris

'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum,

pelle moram solitoque celer delabere cursu,

quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra

840

suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),

hanc pete, quodque procul montano gramine pasci

armentum regale vides, ad litora verte!'

dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci

litora iussa petunt, ubi magni filia regis

845

ludere virginibus Tyriis comitata solebat.

non bene conveniunt nec in una sede morantur

maiestas et amor; sceptri gravitate relicta

ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis

ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,

850

induitur faciem tauri mixtusque iuvencis

mugit et in teneris formosus obambulat herbis.

quippe color nivis est, quam nec vestigia duri

calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.

colla toris exstant, armis palearia pendent,

855

cornua vara quidem, sed quae contendere possis

facta manu, puraque magis perlucida gemma.

nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:

pacem vultus habet. miratur Agenore nata,

quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;

860

sed quamvis mitem metuit contingere primo,

mox adit et flores ad candida porrigit ora.

gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,

oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt;

et nunc adludit viridique exsultat in herba,

865

nunc latus in fulvis niveum deponit arenis;

paulatimque metu dempto modo pectora praebet

virginea plaudenda manu, modo cornua sertis

inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo

nescia, quem premeret, tergo considere tauri,

870

cum deus a terra siccoque a litore sensim

falsa pedum primis vestigia ponit in undis;

inde abit ulterius mediique per aequora ponti

fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum

respicit et dextra cornum tenet, altera dorso

875

inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.