BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Metamorphoseon libri XV

 

Liber I

 

___________________________________________________

 

 

 

Invocatio

In nova fert animus mutatas dicere formas

corpora. di, coeptis – nam vos mutastis et illas –

adspirate meis primaque ab origine mundi

ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
 

Mundi origo

5

Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum

unus erat toto naturae vultus in orbe,

quem dixere Chaos: rudis indigestaque moles,

nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem

non bene iunctarum discordia semina rerum.

10

nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,

nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,

nec circumfuso pendebat in aere tellus

ponderibus librata suis, nec bracchia longo

margine terrarum porrexerat Amphitrite.

15

utque erat et tellus illic et pontus et aer,

sic erat instabilis tellus, innabilis unda,

lucis egens aer: nulli sua forma manebat,

obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno

frigida pugnabant calidis, umentia siccis,

20

mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Hanc deus et melior litem natura diremit.

nam caelo terras et terris abscidit undas

et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.

quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,

25

dissociata locis concordi pace ligavit.

ignea convexi vis et sine pondere caeli

emicuit summaque locum sibi fecit in arce;

proximus est aer illi levitate locoque;

densior his tellus elementaque grandia traxit

30

et pressa est gravitate sua; circumfluus umor

ultima possedit solidumque coercuit orbem.

Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum

congeriem secuit sectamque in membra redegit,

principio terram, ne non aequalis ab omni

35

parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis

iussit et ambitae circumdare litora terrae;

addidit et fontes et stagna inmensa lacusque

fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,

40

quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,

in mare perveniunt partim campoque recepta

liberioris aquae pro ripis litora pulsant.

iussit et extendi campos, subsidere valles,

fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,

45

utque duae dextra caelum totidemque sinistra

parte secant zonae, quinta est ardentior illis,

sic onus inclusum numero distinxit eodem

cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.

quarum quae media est, non est habitabilis aestu;

50

nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit

temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae,

pondere aquae levior, tanto est onerosior igni.

illic et nebulas, illic consistere nubes

55

iussit et humanas motura tonitrua mentes

et cum fulminibus facientes fulgura ventos.

His quoque non passim mundi fabricator habendum

aera permisit; vix nunc obsistitur illis,

cum sua quisque regat diverso flamina tractu,

60

quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.

Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit

Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;

vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,

proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones

65

horrifer invasit Boreas; contraria tellus

nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.

haec super inposuit liquidum et gravitate carentem

aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.

Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,

70

cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,

sidera coeperunt toto effervescere caelo;

neu regio foret ulla suis animalibus orba,

astra tenent caeleste solum formaeque deorum,

cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,

75

terra feras cepit, volucres agitabilis aer.

Sanctius his animal mentisque capacius altae

deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:

natus homo est, sive hunc divino semine fecit

ille opifex rerum, mundi melioris origo,

80

sive recens tellus seductaque nuper ab alto

aethere cognati retinebat semina caeli.

quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,

finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,

pronaque cum spectent animalia cetera terram,

85

os homini sublime dedit caelumque videre

iussit et erectos ad sidera tollere vultus:

sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus

induit ignotas hominum conversa figuras.
 

Quattuor aetates

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,

90

sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

poena metusque aberant, nec verba minantia fixo

aere legebantur, nec supplex turba timebat

iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,

95

montibus in liquidas pinus descenderat undas,

nullaque mortales praeter sua litora norant;

nondum praecipites cingebant oppida fossae;

non tuba derecti, non aeris cornua flexi,

non galeae, non ensis erat: sine militis usu

100

mollia securae peragebant otia gentes.

ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis

saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,

contentique cibis nullo cogente creatis

arbuteos fetus montanaque fraga legebant

105

cornaque et in duris haerentia mora rubetis

et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.

ver erat aeternum, placidique tepentibus auris

mulcebant zephyri natos sine semine flores;

mox etiam fruges tellus inarata ferebat,

110

nec renovatus ager gravidis canebat aristis;

flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,

flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso

sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,

115

auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter antiqui contraxit tempora veris

perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos

et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

tum primum siccis aer fervoribus ustus

120

canduit, et ventis glacies adstricta pependit;

tum primum subiere domos; domus antra fuerunt

et densi frutices et vinctae cortice virgae.

semina tum primum longis Cerealia sulcis

obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

125

Tertia post illam successit aenea proles,

saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,

non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.

protinus inrupit venae peioris in aevum

omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;

130

in quorum subiere locum fraudesque dolusque

insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.

vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos

navita, quaeque prius steterant in montibus altis,

fluctibus ignotis insultavere carinae,

135

communemque prius ceu lumina solis et auras

cautus humum longo signavit limite mensor.

nec tantum segetes alimentaque debita dives

poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,

quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,

140

effodiuntur opes, inritamenta malorum.

iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,

sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

145

non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est;

inminet exitio vir coniugis, illa mariti,

lurida terribiles miscent aconita novercae,

filius ante diem patrios inquirit in annos:

victa iacet pietas, et virgo caede madentis

150

ultima caelestum terras Astraea reliquit.
 

Gigantes

Neve foret terris securior arduus aether,

adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas

altaque congestos struxisse ad sidera montis.

tum pater omnipotens misso perfregit Olympum

155

fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae.

obruta mole sua cum corpora dira iacerent,

perfusam multo natorum sanguine Terram

immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem

et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,

160

in faciem vertisse hominum; sed et illa propago

contemptrix superum saevaeque avidissima caedis

et violenta fuit: scires e sanguine natos.
 

Concilium deorum

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,

ingemit et facto nondum vulgata recenti

165

foeda Lycaoniae referens convivia mensae

ingentes animo et dignas Iove concipit iras

conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, caelo manifesta sereno;

lactea nomen habet, candore notabilis ipso.

170

hac iter est superis ad magni tecta Tonantis

regalemque domum: dextra laevaque deorum

atria nobilium valvis celebrantur apertis.

plebs habitat diversa locis: hac parte potentes

caelicolae clarique suos posuere penates;

175

hic locus est, quem, si verbis audacia detur,

haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,

celsior ipse loco sceptroque innixus eburno

terrificam capitis concussit terque quaterque

180

caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.

talibus inde modis ora indignantia solvit:

'non ego pro mundi regno magis anxius illa

tempestate fui, qua centum quisque parabat

inicere anguipedum captivo bracchia caelo.

185

nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno

corpore et ex una pendebat origine bellum;

nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,

perdendum est mortale genus: per flumina iuro

infera sub terras Stygio labentia luco!

190

cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae

ense recidendum, ne pars sincera trahatur.

sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae

faunique satyrique et monticolae silvani;

quos quoniam caeli nondum dignamur honore,

195

quas dedimus, certe terras habitare sinamus.

an satis, o superi, tutos fore creditis illos,

cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,

struxerit insidias notus feritate Lycaon?'

Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum

200

talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit

sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,

attonitum tantae subito terrore ruinae

humanum genus est totusque perhorruit orbis;

nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum

205

quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque

murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.

substitit ut clamor pressus gravitate regentis,

Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
 

Lycaon

'Ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;

210

quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.

contigerat nostras infamia temporis aures;

quam cupiens falsam summo delabor Olympo

et deus humana lustro sub imagine terras.

longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,

215

enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

Maenala transieram latebris horrenda ferarum

et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:

Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni

ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.

220

signa dedi venisse deum, vulgusque precari

coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,

mox ait "experiar deus hic discrimine aperto

an sit mortalis: nec erit dubitabile verum."

nocte gravem somno necopina perdere morte

225

comparat: haec illi placet experientia veri;

nec contentus eo, missi de gente Molossa

obsidis unius iugulum mucrone resolvit

atque ita semineces partim ferventibus artus

mollit aquis, partim subiecto torruit igni.

230

quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma

in domino dignos everti tecta penates;

territus ipse fugit nactusque silentia ruris

exululat frustraque loqui conatur: ab ipso

colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis

235

vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet;

in villos abeunt vestes, in crura lacerti:

fit lupus et veteris servat vestigia formae;

canities eadem est, eadem violentia vultus,

idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.

240

occidit una domus, sed non domus una perire

digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.

in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,

quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.'
 

Concilium deorum

Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi

245

adiciunt, alii partes adsensibus inplent.

est tamen humani generis iactura dolori

omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae

forma futura rogant, quis sit laturus in aras

tura, ferisne paret populandas tradere terras.

250

talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)

rex superum trepidare vetat subolemque priori

dissimilem populo promittit origine mira.
 

Diluvium

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;

sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether

255

conciperet flammas longusque ardesceret axis:

esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,

quo mare, quo tellus correptaque regia caeli

ardeat et mundi moles operosa laboret.

tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;

260

poena placet diversa, genus mortale sub undis

perdere et ex omni nimbos demittere caelo.

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris

et quaecumque fugant inductas flamina nubes

emittitque Notum. madidis Notus evolat alis,

265

terribilem picea tectus caligine vultum;

barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;

fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.

utque manu lata pendentia nubila pressit,

fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;

270

nuntia Iunonis varios induta colores

concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.

sternuntur segetes et deplorata coloni

vota iacent, longique perit labor inritus anni.

Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum

275

caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni

intravere sui, 'non est hortamine longo

nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras:

sic opus est! aperite domos ac mole remota

280

fluminibus vestris totas inmittite habenas!'

iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant

et defrenato volvuntur in aequora cursu.

Ipse tridente suo terram percussit, at illa

intremuit motuque vias patefecit aquarum.

285

exspatiata ruunt per apertos flumina campos

cumque satis arbusta simul pecudesque virosque

tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.

si qua domus mansit potuitque resistere tanto

indeiecta malo, culmen tamen altior huius

290

unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.

iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:

omnia pontus erat, derant quoque litora ponto.

Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca

et ducit remos illic, ubi nuper arabat:

295

ille supra segetes aut mersae culmina villae

navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.

figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,

aut subiecta terunt curvae vineta carinae;

et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,

300

nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.

mirantur sub aqua lucos urbesque domosque

Nereides, silvasque tenent delphines et altis

incursant ramis agitataque robora pulsant.

nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,

305

unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,

crura nec ablato prosunt velocia cervo,

quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,

in mare lassatis volucris vaga decidit alis.

obruerat tumulos inmensa licentia ponti,

310

pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,

illos longa domant inopi ieiunia victu.
 

Deucalion et Pyrrha

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,

terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo

315

pars maris et latus subitarum campus aquarum.

mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,

nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.

hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)

cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,

320

Corycidas nymphas et numina montis adorant

fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:

non illo melior quisquam nec amantior aequi

vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.

Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem

325

et superesse virum de tot modo milibus unum,

et superesse vidit de tot modo milibus unam,

innocuos ambo, cultores numinis ambo,

nubila disiecit nimbisque aquilone remotis

et caelo terras ostendit et aethera terris.

330

nec maris ira manet, positoque tricuspide telo

mulcet aquas rector pelagi supraque profundum

exstantem atque umeros innato murice tectum

caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti

inspirare iubet fluctusque et flumina signo

335

iam revocare dato: cava bucina sumitur illi,

tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,

bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,

litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo;

tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba

340

contigit et cecinit iussos inflata receptus,

omnibus audita est telluris et aequoris undis,

et quibus est undis audita, coercuit omnes.

iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,

flumina subsidunt collesque exire videntur;

345

surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis,

postque diem longam nudata cacumina silvae

ostendunt limumque tenent in fronde relictum

Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem

et desolatas agere alta silentia terras,

350

Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:

'o soror, o coniunx, o femina sola superstes,

quam commune mihi genus et patruelis origo,

deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,

terrarum, quascumque vident occasus et ortus,

355

nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.

haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae

certa satis; terrent etiamnum nubila mentem.

quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem

360

ferre modo posses? quo consolante doleres!

namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet,

te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.

o utinam possem populos reparare paternis

artibus atque animas formatae infundere terrae!

365

nunc genus in nobis restat mortale duobus.

(sic visum superis) hominumque exempla manemus.'

Dixerat, et flebant: placuit caeleste precari

numen et auxilium per sacras quaerere sortes.

nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas,

370

ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.

inde ubi libatos inroravere liquores

vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae

ad delubra deae, quorum fastigia turpi

pallebant musco stabantque sine ignibus arae.

375

ut templi tetigere gradus, procumbit uterque

pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo

atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis

victa remollescunt, si flectitur ira deorum,

dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri

380

arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!'

mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo

et velate caput cinctasque resolvite vestes

ossaque post tergum magnae iactate parentis!'

Obstupuere diu, rumpitque silentia voce

385

Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,

detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque

laedere iactatis maternas ossibus umbras.

interea repetunt caecis obscura latebris

verba datae sortis secum, inter seque volutant.

390

inde Promethides placidis Epimethida dictis

mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis,

aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)

magna parens terra est: lapides in corpore terrae

ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'

395

Coniugis augurio quamquam Titania mota est,

spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo

diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit?

descendunt: velantque caput tunicasque recingunt

et iussos lapides sua post vestigia mittunt.

400

saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)

ponere duritiem coepere suumque rigorem

mollirique mora mollitaque ducere formam.

mox ubi creverunt naturaque mitior illis

contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri

405

forma potest hominis, sed uti de marmore coepta

non exacta satis rudibusque simillima signis,

quae tamen ex illis aliquo pars umida suco

et terrena fuit, versa est in corporis usum;

quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,

410

quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,

inque brevi spatio superorum numine saxa

missa viri manibus faciem traxere virorum

et de femineo reparata est femina iactu.

inde genus durum sumus experiensque laborum

415

et documenta damus qua simus origine nati.
 

Primordium animalium

Cetera diversis tellus animalia formis

sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne

percaluit solis, caenumque udaeque paludes

intumuere aestu, fecundaque semina rerum

420

vivaci nutrita solo ceu matris in alvo

creverunt faciemque aliquam cepere morando.

sic ubi deseruit madidos septemfluus agros

Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo

aetherioque recens exarsit sidere limus,

425

plurima cultores versis animalia glaebis

inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum

nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque

trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe

altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.

430

quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,

concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus,

cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes

res creat, et discors concordia fetibus apta est.

ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti

435

solibus aetheriis altoque recanduit aestu,

edidit innumeras species; partimque figuras

rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
 

Python

Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,

tum genuit, populisque novis, incognita serpens,

440

terror eras: tantum spatii de monte tenebas.

hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis

ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,

mille gravem telis exhausta paene pharetra

perdidit effuso per vulnera nigra veneno.

445

neve operis famam posset delere vetustas,

instituit sacros celebri certamine ludos,

Pythia de domitae serpentis nomine dictos.

hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave

vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem.

450

nondum laurus erat, longoque decentia crine

tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
 

Daphne

Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non

fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira,

Delius hunc nuper, victa serpente superbus,

455

viderat adducto flectentem cornua nervo

'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?'

dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros,

qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,

qui modo pestifero tot iugera ventre prementem

460

stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.

tu face nescio quos esto contentus amores

inritare tua, nec laudes adsere nostras!'

filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe,

te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt

465

cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.'

dixit et eliso percussis aere pennis

inpiger umbrosa Parnasi constitit arce

eque sagittifera prompsit duo tela pharetra

diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem;

470

quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,

quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.

hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo

laesit Apollineas traiecta per ossa medullas;

protinus alter amat, fugit altera nomen amantis

475

silvarum latebris captivarumque ferarum

exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes:

vitta coercebat positos sine lege capillos.

multi illam petiere, illa aversata petentes

inpatiens expersque viri nemora avia lustrat

480

nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.

saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,'

saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes':

illa velut crimen taedas exosa iugales,

pulchra verecundo suffunditur ora rubore,

485

inque patris blandis haerens cervice lacertis

'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit

'virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.'

Ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas

esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat:

490

Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,

quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt,

utque leves stipulae demptis adolentur aristis,

ut facibus saepes ardent, quas forte viator

vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,

495

sic deus in flammas abiit, sic pectore toto

uritur et sterilem sperando nutrit amorem.

spectat inornatos collo pendere capillos

et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes

sideribus similes oculos, videt oscula, quae non

500

est vidisse satis; laudat digitosque manusque

bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;

si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura

illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:

'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;

505

nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,

sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,

hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!

me miserum! ne prona cadas indignave laedi

crura notent sentes et sim tibi causa doloris!

510

aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,

curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.

cui placeas, inquire tamen: non incola montis,

non ego sum pastor, non hic armenta gregesque

horridus observo. nescis, temeraria, nescis,

515

quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus

et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;

Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque

estque, patet; per me concordant carmina nervis.

certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta

520

certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit!

inventum medicina meum est, opiferque per orbem

dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.

ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis

nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!'

525

Plura locuturum timido Peneia cursu

fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,

tum quoque visa decens; nudabant corpora venti,

obviaque adversas vibrabant flamina vestes,

et levis inpulsos retro dabat aura capillos,

530

auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra

perdere blanditias iuvenis deus, utque movebat

ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.

ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo

vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem;

535

alter inhaesuro similis iam iamque tenere

sperat et extento stringit vestigia rostro,

alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis

morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:

sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.

540

Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,

ocior est requiemque negat tergoque fugacis

inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.

viribus absumptis expalluit illa citaeque

victa labore fugae spectans Peneidas undas

545

'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis

qua nimium placui, mutando perde figuram!'

[quae facit ut laedar mutando perde figuram.]

Vix prece finita torpor gravis occupat artus:

mollia cinguntur tenui praecordia libro,

550

in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,

pes, modo tam velox, pigris radicibus haeret,

ora cacumen obit; remanet nitor unus in illa.

hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra

sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus

555

conplexusque suis ramos ut membra lacertis

oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.

cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse,

arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt

te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae;

560

tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum

vox canet et visent longas Capitolia pompas;

postibus Augustis eadem fidissima custos

ante fores stabis mediamque tuebere quercum,

utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,

565

tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!'

finierat Paean: factis modo laurea ramis

adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
 

Iuppiter et Io

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit

silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo

570

effusus Pindo spumosis volvitur undis

deiectuque gravi tenues agitantia fumos

nubila conducit summisque adspergine silvis

inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat:

haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni

575

amnis, in his residens facto de cautibus antro,

undis iura dabat nymphisque colentibus undas.

conveniunt illuc popularia flumina primum,

nescia, gratentur consolenturne parentem,

populifer Sperchios et inrequietus Enipeus

580

Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,

moxque amnes alii, qui qua tulit inpetus illos,

in mare deducunt fessas erroribus undas.

Inachus unus abest imoque reconditus antro

fletibus auget aquas natamque miserrimus Io

585

luget ut amissam: nescit, vitane fruatur

an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,

esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam

flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum

590

nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras

altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras)

'dum calet, et medio sol est altissimus orbe!

quodsi sola times latebras intrare ferarum,

praeside tuta deo nemorum secreta subibis,

595

nec de plebe deo, sed qui caelestia magna

sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.

ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae

consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,

cum deus inducta latas caligine terras

600

occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

Interea medios Iuno despexit in Argos

et noctis faciem nebulas fecisse volucres

sub nitido mirata die, non fluminis illas

esse, nec umenti sensit tellure remitti;

605

atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae

deprensi totiens iam nosset furta mariti.

quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor

aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo

constitit in terris nebulasque recedere iussit.

610

coniugis adventum praesenserat inque nitentem

Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;

bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae,

quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde

quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.

615

Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor

desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.

quid faciat? crudele suos addicere amores,

non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc,

hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore,

620

sed leve si munus sociae generisque torique

vacca negaretur, poterat non vacca videri!
 

Argus

Paelice donata non protinus exuit omnem

diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,

donec Arestoridae servandam tradidit Argo.

625

centum luminibus cinctum caput Argus habebat

inde suis vicibus capiebant bina quietem,

cetera servabant atque in statione manebant.

constiterat quocumque modo, spectabat ad Io,

ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.

630

luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,

claudit et indigno circumdat vincula collo.

frondibus arboreis et amara pascitur herba.

proque toro terrae non semper gramen habenti

incubat infelix limosaque flumina potat.

635

illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet

tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,

conatoque queri mugitus edidit ore

pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.

venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,

640

Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda

cornua, pertimuit seque exsternata refugit.

naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,

quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores

et patitur tangi seque admirantibus offert.

645

decerptas senior porrexerat Inachus herbas:

illa manus lambit patriisque dat oscula palmis

nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,

oret opem nomenque suum casusque loquatur;

littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,

650

corporis indicium mutati triste peregit.

'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis

cornibus et nivea pendens cervice iuvencae

'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes

nata mihi terras? tu non inventa reperta

655

luctus eras levior! retices nec mutua nostris

dicta refers, alto tantum suspiria ducis

pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis!

at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,

spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.

660

de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.

nec finire licet tantos mihi morte dolores;

sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti

aeternum nostros luctus extendit in aevum.'

talia maerenti stellatus submovet Argus

665

ereptamque patri diversa in pascua natam

abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen

occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra

ferre potest natumque vocat, quem lucida partu

670

Pleias enixa est letoque det imperat Argum.

parva mora est alas pedibus virgamque potenti

somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.

haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce

desilit in terras; illic tegumenque removit

675

et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:

hac agit, ut pastor, per devia rura capellas

dum venit abductas, et structis cantat avenis.

voce nova captus custos Iunonius 'at tu,

quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo'

680

Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo

herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.'

Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo

detinuit sermone diem, iunctisque canendo

vincere harundinibus servantia lumina temptat.

685

ille tamen pugnat molles evincere somnos

et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,

parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta

fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.
 

Pan et Syrinx

Tum deus 'Arcadiae gelidis in montibus' inquit

690

'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas

naias una fuit; nymphae Syringa vocabant.

non semel et satyros eluserat illa sequentes

et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque

rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat

695

virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae

falleret, et credi posset Latonia, si non

corneus huic arcus, si non foret aureus illi.

sic quoque fallebat. redeuntem colle Lycaeo

Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta

700

talia verba refert' – restabat verba referre

et precibus spretis fugisse per avia nympham,

donec harenosi placidum Ladonis ad amnem

venerit; hic illam cursum inpedientibus undis

ut se mutarent liquidas orasse sorores,

705

Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,

corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,

dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos

effecisse sonum tenuem similemque querenti.

arte nova vocisque deum dulcedine captum

710

'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,'

atque ita disparibus calamis conpagine cerae

inter se iunctis nomen tenuisse puellae.

talia dicturus vidit Cyllenius omnes

subcubuisse oculos adopertaque lumina somno;

715

supprimit extemplo vocem firmatque soporem

languida permulcens medicata lumina virga.

nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,

qua collo est confine caput, saxoque cruentum

deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.

720

Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,

exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.
 

Iuppiter et Io

Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis

collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.

protinus exarsit nec tempora distulit irae

725

horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn

paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos

condidit et profugam per totum exercuit orbem.

ultimus inmenso restabas, Nile, labori;

quem simulac tetigit, positisque in margine ripae

730

procubuit genibus resupinoque ardua collo,

quos potuit solos, tollens ad sidera vultus

et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu

cum Iove visa queri finemque orare malorum.

coniugis ille suae conplexus colla lacertis,

735

finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum

pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris

haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes.

Ut lenita dea est, vultus capit illa priores

fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,

740

cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,

contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,

ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:

de bove nil superest formae nisi candor in illa.

officioque pedum nymphe contenta duorum

745

erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae

mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
 

Phaeton

Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,

nunc Epaphus magni genitus de semine tandem

creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti

750

templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis

sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem

nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum

non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens

credis et es tumidus genitoris imagine falsi.'

755

erubuit Phaethon, iramque pudore repressit,

et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem,

'quodque magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber,

ille ferox tacui. pudet haec obprobria nobis

et dici potuisse et non potuisse refelli.

760

at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,

ede notam tanti generis, meque adsere caelo.'

dixit et inplicuit materno bracchia collo

perque suum Meropisque caput taedasque sororum,

traderet, oravit, veri sibi signa parentis.

765

ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira

mota magis dicti sibi criminis, utraque caelo

bracchia porrexit spectansque ad lumina solis

'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis,

nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,

770

hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,

Sole satum. si ficta loquor, neget ipse videndum

se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris!

nec longus patrios labor est tibi nosse penatis.

unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.

775

si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso.'

Emicat extemplo laetus post talia matris

dicta suae Phaethon et concipit aethera mente,

Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos

sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.