P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
|
Fasti
Liber V
|
___________________________________________________
|
|
Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi?non satis est liquido cognita causa mihi.ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,cum videt ex omni parte, viator, iter, | |
5 | sic, quia posse datur diversas reddere causas,qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet.dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes,grata Medusaei signa, tenetis, equi.dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit |
10 | prima (silent aliae, dictaque mente notant):'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundoinque novas species omne recessit opus,pondere terra suo subsedit et aequora traxit:at caelum levitas in loca summa tulit; |
15 | sol quoque cum stellis nulla gravitate retentuset vos, Lunares, exsiluistis, equi.sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebosidera cedebant: par erat omnis honos.saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, |
20 | ausus de media plebe sedere deus:nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,et Themis extremo saepe recepta loco est,donec Honor placidoque decens Reverentia voltucorpora legitimis imposuere toris. |
25 | hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes,quaque die partu est edita, magna fuit.nec mora, consedit medio sublimis Olympoaurea, purpureo conspicienda sinu;consedere simul Pudor et Metus. omne videres |
30 | numen ad hanc voltus composuisse suos.protinus intravit mentes suspectus honorum:fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.hic status in caelo multos permansit in annos,dum senior fatis excidit arce deus. |
35 | Terra feros partus, immania monstra, Gigantasedidit ausuros in Iovis ire domum.mille manus illis dedit et pro cruribus angues,atque ait "in magnos arma movete deos."exstruere hi montes ad sidera summa parabant |
40 | et magnum bello sollicitare Iovem;fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arcevertit in auctores pondera vasta suos.his bene Maiestas armis defensa deorumrestat, et ex illo tempore culta manet. |
45 | assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos,et praestat sine vi sceptra timenda Iovi.venit et in terras: coluerunt Romulus illamet Numa, mox alii, tempore quisque suo.illa patres in honore pio matresque tuetur, |
50 | illa comes pueris virginibusque venit;illa datos fasces commendat eburque curule,illa coronatis alta triumphat equis.'finierat voces Polyhymnia: dicta probaruntClioque et curvae scita Thalia lyrae. |
55 | excipit Uranie: fecere silentia cunctae,et vox audiri nulla, nisi illa, potest.'magna fuit quondam capitis reverentia cani,inque suo pretio ruga senilis erat.Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant, |
60 | et pro dis aderant in statione suis;viribus illa minor nec habendis utilis armisconsilio patriae saepe ferebat opem;nec nisi post annos patuit tunc curia seros,nomen et aetatis mite senatus habet. |
65 | iura dabat populo senior, finitaque certislegibus est aetas unde petatur honor,et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,ibat, et interior, si comes unus erat.verba quis auderet coram sene digna rubore |
70 | dicere? censuram longa senecta dabat.Romulus hoc vidit selectaque pectora patresdixit: ad hos urbis summa relata novae.hinc sua maiores tribuisse vocabula Maiotangor, et aetati consuluisse suae. |
75 | et Numitor dixisse potest "da, Romule, mensemhunc senibus", nec avum sustinuisse nepos.nec leve propositi pignus successor honorisIunius, a iuvenum nomine dictus, habet.'tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, |
80 | prima sui coepit Calliopea chori:'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis;hinc sata Pleione cum caelifero Atlanteiungitur, ut fama est, Pleiadasque parit. |
85 | quarum Maia suas forma superasse sororestraditur et summo concubuisse Iovi.haec enixa iugo cupressiferae Cyllenesaetherium volucri qui pede carpit iter;Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens |
90 | rite colunt, luna credita terra prior.exul ab Arcadia Latios Euander in agrosvenerat, impositos attuleratque deos.hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbaeet paucae pecudes et casa rara fuit: |
95 | quo postquam ventum est, "consistite", praescia mater"nam locus imperii rus erit istud" ait.et matri et vati paret Nonacrius heros,inque peregrina constitit hospes humo;sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis |
100 | has docuit gentes alipedisque dei.semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,cum lustrant celebres verbera secta vias;at tu materno donasti nomine mensem,inventor curvae, furibus apte, fidis. |
105 | nec pietas haec prima tua est: septena putaris,Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.'haec quoque desierat: laudata est voce suarum.quid faciam? turbae pars habet omnis idem.gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, |
110 | nullaque laudetur plusve minusve mihi.1. A K · MAI · FAb Iove surgat opus. prima mihi nocte videndastella est in cunas officiosa Iovis:nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;illa dati caelum praemia lactis habet. |
115 | Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,dicitur in silvis occuluisse Iovem.huic fuit haedorum mater formosa duorum,inter Dictaeos conspicienda greges,cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, |
120 | ubere, quod nutrix posset habere Iovis.lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu,truncaque dimidia parte decoris erat.sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis,et plenum pomis ad Iovis ora tulit. |
125 | ille ubi res caeli tenuit solioque paternosedit, et invicto nil Iove maius erat,sidera nutricem, nutricis fertile cornufecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae |
130 | aram constitui parvaque signa deum:voverat illa quidem Curius, sed multa vetustasdestruit; et saxo longa senecta nocet.causa tamen positi fuerat cognominis illisquod praestant oculis omnia tuta suis: |
135 | stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis,et sunt praesentes auxiliumque ferunt.at canis ante pedes saxo fabricatus eodemstabat: quae standi cum Lare causa fuit?servat uterque domum, domino quoque fidus uterque: |
140 | compita grata deo, compita grata cani.exagitant et Lar et turba Diania fures:pervigilantque Lares, pervigilantque canes.bina gemellorum quaerebam signa deorumviribus annosae facta caduca morae: |
145 | mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,Urbs habet, et vici numina terna colunt.quo feror? Augustus mensis mihi carminis huiusius dabit: interea Diva canenda Bona est.est moles nativa, loco res nomina fecit: |
150 | appellant Saxum; pars bona montis ea est.huic Remus institerat frustra, quo tempore fratriprima Palatinae signa dedistis aves;templa patres illic oculos exosa virilesleniter adclivi constituere iugo. |
155 | dedicat haec veteris Crassorum nominis heres,virgineo nullum corpore passa virum:Livia restituit, ne non imitata maritumesset et ex omni parte secuta +virum+.2. B FPostera cum roseam pulsis Hyperionis astris |
160 | in matutinis lampada tollet equis,frigidus Argestes summas mulcebit aristas,candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.at simul inducent obscura crepuscula noctem,pars Hyadum toto de grege nulla latet. |
165 | ora micant Tauri septem radiantia flammis,navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esseTethyos has neptes Oceanique senis.nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo |
170 | cum satus est forma conspiciendus Hyas:hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethraedidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.dum nova lanugo est, pavidos formidine cervosterret, et est illi praeda benigna lepus: |
175 | at postquam virtus annis adolevit, in aprosaudet et hirsutas comminus ire leas;dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores |
180 | cervicemque polo subpositurus Atlas.victus uterque parens tamen est pietate sororum:illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:distuleram partes mense priore tuas. |
185 | incipis Aprili, transis in tempora Maii:alter te fugiens, cum venit alter habet.cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,convenit in laudes ille vel ille tuas.Circus in hunc exit clamataque palma theatris; |
190 | hoc quoque cum Circi munere carmen eat.ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax;optima tu proprii nominis auctor eris.'sic ego; sic nostris respondit diva rogatis(dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas): |
195 | 'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latinonominis est nostri littera Graeca sono.Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audisrem fortunatis ante fuisse viris.quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae; |
200 | sed generum matri repperit illa deum.ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;insequitur, fugio: fortior ille fuit.et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,ausus Erecthea praemia ferre domo. |
205 | vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,inque meo non est ulla querella toro.[vere fruor semper: semper nitidissimus annus,arbor habet frondes, pabula semper humus.]est mihi fecundus dotalibus hortus in agris; |
210 | aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:hunc meus implevit generoso flore maritus,atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe."saepe ego digestos volui numerare colores,nec potui: numero copia maior erat. |
215 | roscida cum primum foliis excussa pruina estet variae radiis intepuere comae,conveniunt pictis incinctae vestibus Horae,inque leves calathos munera nostra legunt;protinus accedunt Charites, nectuntque coronas |
220 | sertaque caelestes implicitura comas.prima per immensas sparsi nova semina gentes:unius tellus ante coloris erat;prima Therapnaeo feci de sanguine florem,et manet in folio scripta querella suo. |
225 | tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,infelix, quod non alter et alter eras.quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,de quorum per me volnere surgit honor?Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes: |
230 | Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor.sancta Iovem Iuno nata sine matre Minervaofficio doluit non eguisse suo.ibat ut Oceano quereretur facta mariti;restitit ad nostras fessa labore fores. |
235 | quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi"attulit?" exponit, quem petat, illa, locum;addidit et causam. verbis solabar amicis."non" inquit "verbis cura levanda mea est.si pater est factus neglecto coniugis usu |
240 | Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet,cur ego desperem fieri sine coniuge mater,et parere intacto, dummodo casta, viro?omnia temptabo latis medicamina terris,et freta Tartareos excutiamque sinus." |
245 | vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam."nescioquid, nymphe, posse videris" ait.ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:ira Iovis magni causa timoris erat."fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor", |
250 | et Stygiae numen testificatur aquae."quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab arvisflos dabit: est hortis unicus ille meis.qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam,mater erit': tetigi, nec mora, mater erat." |
255 | protinus haerentem decerpsi pollice florem;tangitur, et tacto concipit illa sinu.iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat,fitque potens voti, Marsque creatus erat.qui memor accepti per me natalis "habeto |
260 | tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum."forsitan in teneris tantum mea regna coronisesse putes. tangit numen et arva meum.si bene floruerint segetes, erit area dives:si bene floruerit vinea, Bacchus erit; |
265 | si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,pomaque proventum temporis huius habent.flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque,et pereunt lentes, advena Nile, tuae.vina quoque in magnis operose condita cellis |
270 | florent, et nebulae dolia summa tegunt.mella meum munus: volucres ego mella daturasad violam et cytisos et thyma cana voco.'[nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annisluxuriant animi, corporaque ipsa vigent.] |
275 | talia dicentem tacitus mirabar; at illa'ius tibi discendi, siqua requiris' ait.'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.'vix bene desieram, rettulit illa mihi:'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant; |
280 | aut pecus aut latam dives habebat humum(hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est);sed iam de vetito quisque parabat opes.venerat in morem populi depascere saltus,idque diu licuit, poenaque nulla fuit; |
285 | vindice servabat nullo sua publica volgus,iamque in privato pascere inertis erat.plebis ad aediles perducta licentia talisPublicios; animus defuit ante viris.rem populus recipit, multam subiere nocentes: |
290 | vindicibus laudi publica cura fuit.multa data est ex parte mihi, magnoque favorevictores ludos instituere novos;parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes,utile nunc iter est, Publiciumque vocant.' |
295 | annua credideram spectacula facta: negavit,addidit et dictis altera verba suis:'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,turbaque caelestes ambitiosa sumus.saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, |
300 | et pro delictis hostia blanda fuit;saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere velletfulmina, ture dato sustinuisse manum.at si neglegimur, magnis iniuria poenissolvitur, et iustum praeterit ira modum. |
305 | respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, |
310 | cum consternatis diripereris equis.longa referre mora est correcta oblivia damnis:me quoque Romani praeteriere patres.quid facerem, per quod fierem manifesta doloris?exigerem nostrae qualia damna notae? |
315 | excidit officium tristi mihi: nulla tuebarrura, nec in pretio fertilis hortus erat;lilia deciderant, violas arere videres,filaque punicei languida facta croci.saepe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli |
320 | ipsa tuas" dixit: dos mihi vilis erat.florebant oleae, venti nocuere protervi:florebant segetes, grandine laesa seges.in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austriset subita frondes decutiuntur aqua. |
325 | nec volui fieri nec sum crudelis in ira;cura repellendi sed mihi nulla fuit.convenere patres, et, si bene floreat annus,numinibus nostris annua festa vovent.adnuimus voto: consul cum consule ludos |
330 | Postumio Laenas persoluere mihi.'Quaerere conabar quare lascivia maiorhis foret in ludis liberiorque iocus;sed mihi succurrit numen non esse severum,aptaque deliciis munera ferre deam. |
335 | tempora sutilibus cinguntur tota coronis,et latet iniecta splendida mensa rosa;ebrius incinctis philyra conviva capillissaltat, et imprudens utitur arte meri;ebrius ad durum formosae limen amicae |
340 | cantat, habent unctae mollia serta comae.nulla coronata peraguntur seria fronte,nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,gratia sumendae non erat ulla rosae. |
345 | Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronamex Ariadnaeo sidere nosse potes.scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non estilla cothurnatas inter habenda deas.turba quidem cur hos celebret meretricia ludos |
350 | non ex difficili causa petita subest.non est de tetricis, non est de magna professis:volt sua plebeio sacra patere choro,et monet aetatis specie, dum floreat, uti;contemni spinam, cum cecidere rosae. |
355 | Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,sic haec est cultu versicolore decens?an quia maturis albescit messis aristis,et color et species floribus omnis inest?adnuit, et motis flores cecidere capillis, |
360 | accidere in mensas ut rosa missa solet.lumina restabant, quorum me causa latebat,cum sic errores abstulit illa meos:'vel quia purpureis conlucent floribus agri,lumina sunt nostros visa decere dies; |
365 | vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,atque oculos in se splendor uterque trahit;vel quia deliciis nocturna licentia nostrisconvenit: a vero tertia causa venit.''est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat, |
370 | si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'.'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenisinbelles capreae sollicitusque lepus?'non sibi respondit silvas cessisse, sed hortosarvaque pugnaci non adeunda ferae. |
375 | omnia finierat: tenues secessit in auras,mansit odor; posses scire fuisse deam.floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,sparge, precor, donis pectora nostra tuis.3. C CNocte minus quarta promet sua sidera Chiron |
380 | semivir et flavi corpore mixtus equi.Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:summa virent pinu, cetera quercus habet.Phillyrides tenuit; saxo stant antra vetusto,quae iustum memorant incoluisse senem. |
385 | ille manus olim missuras Hectora letocreditur in lyricis detinuisse modis.venerat Alcides exhausta parte laborum,iussaque restabant ultima paene viro.stare simul casu Troiae duo fata videres: |
390 | hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,et causam adventus hic rogat, ille docet.respicit interea clavam spoliumque leonis,'vir' que ait 'his armis, armaque digna viro!' |
395 | nec se, quin horrens auderent tangere saetisvellus, Achilleae continuere manus.dumque senex tractat squalentia tela venenis,excidit et laevo fixa sagitta pede est.ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum: |
400 | adgemit Alcides Haemoniusque puer.ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbastemperat et varia volnera mulcet ope;virus edax superabat opem, penitusque receptaossibus et toto corpore pestis erat: |
405 | sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnaemixtus ad auxilium tempora nulla dabat.stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:sic flendus Peleus, si moreretur, erat.saepe manus aegras manibus fingebat amicis: |
410 | morum, quos fecit, praemia doctor habet.oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti'vive, precor, nec me, care, relinque, pater.'nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron,bis septem stellis corpora cinctus eras.(4. D C) 5. E C |
415 | Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondumest via: nox aptum tertia tempus erit.6. F CScorpios in caelo, cum cras lucescere Nonasdicimus, a media parte notandus erit.(7. G NON · N vel F) (8. H F) 9. A LEM · NHinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora, |
420 | ter dederint Phoebo sidera victa locum,ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:inferias tacitis manibus illa dabunt.annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,nec tu dux mensum, Iane biformis, eras: |
425 | iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant,compositique nepos busta piabat avi.mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,qui partem prisci nunc quoque moris habet.nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, |
430 | et canis et variae conticuistis aves,ille memor veteris ritus timidusque deorumsurgit (habent gemini vincula nulla pedes),signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,occurrat tacito ne levis umbra sibi. |
435 | cumque manus puras fontana perluit unda,vertitur et nigras accipit ante fabas,aversusque iacit; sed dum iacit, 'haec ego mitto,his' inquit 'redimo meque meosque fabis.'hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur |
440 | colligere et nullo terga vidente sequi.rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,et rogat ut tectis exeat umbra suis.cum dixit novies 'manes exite paterni'respicit, et pure sacra peracta putat. |
445 | dicta sit unde dies, quae nominis exstet origome fugit: ex aliquo est invenienda deo.Pliade nate, mone, virga venerande potenti:saepe tibi est Stygii regia visa Iovis.venit adoratus Caducifer. accipe causam |
450 | nominis: ex ipso est cognita causa deo.Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,et male veloci iusta soluta Remo,Faustulus infelix et passis Acca capillisspargebant lacrimis ossa perusta suis; |
455 | inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,utque erat, in duro procubuere toro.umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto,atque haec exiguo murmure verba loqui:'en ego dimidium vestri parsque altera voti, |
460 | cernite sim qualis, qui modo qualis eram!qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,in populo potui maximus esse meo,nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:haec est ex illo forma relicta Remo. |
465 | heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,uberaque expositis ille ferina dedit.quem lupa servavit, manus hunc temeraria civisperdidit. o quanto mitior illa fuit!saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas, |
470 | utque ego, sub terras sanguinulentus eas.noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est:quod potuit, lacrimas in mea fata dedit.hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogateut celebrem nostro signet honore diem.' |
475 | mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:lubrica prensantes effugit umbra manus.ut secum fugiens somnos abduxit imago,ad regem voces fratris uterque ferunt.Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit |
480 | illam, qua positis iusta feruntur avis.aspera mutata est in lenem tempore longolittera, quae toto nomine prima fuit;mox etiam lemures animas dixere silentum:hic sensus verbi, vis ea vocis erat. |
485 | fana tamen veteres illis clausere diebus,ut nunc ferali tempore operta vides;nec viduae taedis eadem nec virginis aptatempora: quae nupsit, non diuturna fuit.hac quoque de causa, si te proverbia tangunt, |
490 | mense malas Maio nubere volgus ait.sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festainter se nulla continuata die.10. B C 11. C LEM · NQuorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,falsus eris: signi causa canenda mihi. |
495 | Iuppiter et lato qui regnat in aequore fratercarpebant socias Mercuriusque vias;tempus erat quo versa iugo referuntur aratra,et pronus saturae lac bibit agnus ovis.forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, |
500 | hos videt, exiguam stabat ut ante casam,atque ita 'longa via est, nec tempora longa supersunt',dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.'addidit et voltum verbis, iterumque rogavit:parent promissis dissimulantque deos. |
505 | tecta senis subeunt nigro deformia fumo;ignis in hesterno stipite parvus erat:ipse genu nixus flammas exsuscitat aura,et promit quassas comminuitque faces.stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat, |
510 | et spumat testo pressus uterque suo.dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:accipit aequoreus pocula prima deus.quae simul exhausit, 'da nunc bibat ordine' dixit'Iuppiter.' audito palluit ille Iove. |
515 | ut rediit animus, cultorem pauperis agriimmolat et magno torret in igne bovem;quaeque puer quondam primis diffuderat annispromit fumoso condita vina cado.nec mora, flumineam lino celantibus ulvam, |
520 | sic quoque non altis, incubuere toris.nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo;terra rubens crater, pocula fagus erant.verba fuere Iovis: 'si quid fert impetus, opta:omne feres.' placidi verba fuere senis: |
525 | 'cara fuit coniunx, primae mihi vere iuventaecognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit.huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,"coniugio" dixi "sola fruere meo."et dixi et servo; sed enim diversa voluntas |
530 | est mihi: nec coniunx et pater esse volo.'adnuerant omnes. omnes ad terga iuvenciconstiterant – pudor est ulteriora loqui.tum superiniecta texere madentia terra:iamque decem menses, et puer ortus erat. |
535 | hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:perdidit antiquum littera prima sonum.creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit;ille deae custos, ille satelles erat.verba movent iras non circumspecta deorum: |
540 | 'quam nequeam' dixit 'vincere nulla fera est.'scorpion immisit Tellus: fuit impetus illicurva gemelliparae spicula ferre deae;obstitit Orion. Latona nitentibus astrisaddidit et 'meriti praemia' dixit 'habe.'12. D NP |
545 | Sed quid et Orion et cetera sidera mundocedere festinant, noxque coartat iter?quid solito citius liquido iubar aequore tollitcandida, Lucifero praeveniente, dies?fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant: |
550 | Mars venit et veniens bellica signa dedit.Ultor ad ipse suos caelo descendit honorestemplaque in Augusto conspicienda foro.et deus est ingens et opus: debebat in urbenon aliter nati Mars habitare sui. |
555 | digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:hinc fera Gradivum bella movere decet,seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset,seu quis ab occiduo sole domandus erit.perspicit Armipotens operis fastigia summi, |
560 | et probat invictas summa tenere deas;perspicit in foribus diversae tela figurae,armaque terrarum milite victa suo.hinc videt Aenean oneratum pondere caroet tot Iuleae nobilitatis avos; |
565 | hinc videt Iliaden umeris ducis arma ferentem,claraque dispositis acta subesse viris.spectat et Augusto praetextum nomine templum,et visum lecto Caesare maius opus.voverat hoc iuvenis tum cum pia sustulit arma: |
570 | a tantis princeps incipiendus erat.ille manus tendens, hinc stanti milite iusto,hinc coniuratis, talia dicta dedit:'si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdosauctor, et ulcisci numen utrumque paro, |
575 | Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum,stetque favor causa pro meliore tuus.templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.'voverat, et fuso laetus ab hoste redit.nec satis est meruisse semel cognomina Marti: |
580 | persequitur Parthi signa retenta manu.gens fuit et campis et equis et tuta sagittiset circumfusis invia fluminibus;addiderant animos Crassorum funera genti,cum periit miles signaque duxque simul. |
585 | signa, decus belli, Parthus Romana tenebat,Romanaeque aquilae signifer hostis erat;isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armisCaesaris Ausoniae protegerentur opes.ille notas veteres et longi dedecus aevi |
590 | sustulit: agnorunt signa recepta suos.quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae,quid loca, quid rapidi profuit usus equi?Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:pignora iam nostri nulla pudoris habes. |
595 | rite deo templumque datum nomenque bis ulto,et meritus voti debita solvit honor.sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites:non visa est fortem scaena decere deum.13. E LEM · NPliadas aspicies omnes totumque sororum |
600 | agmen, ubi ante Idus nox erit una super:tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,et tepidi finem tempora veris habent.14. F CIdibus ora prior stellantia tollere Taurumindicat: huic signo fabula nota subest. |
605 | praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellaeIuppiter et falsa cornua fronte tulit,illa iubam dextra, laeva retinebat amictus,et timor ipse novi causa decoris erat;aura sinus implet, flavos movet aura capillos: |
610 | Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi.saepe puellares subduxit ab aequore plantas,et metuit tactus adsilientis aquae;saepe deus prudens tergum demisit in undas,haereat ut collo fortius illa suo. |
615 | litoribus tactis stabat sine cornibus ullisIuppiter inque deum de bove versus erat.taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet,parsque tuum terrae tertia nomen habet.hoc alii signum Phariam dixere iuvencam, |
620 | quae bos ex homine est, ex bove facta dea.Tum quoque priscorum Virgo simulacra virorummittere roboreo scirpea ponte solet.corpora post decies senos qui credidit annosmissa neci, sceleris crimine damnat avos. |
625 | fama vetus, tum cum Saturnia terra vocata est,talia fatidici dicta fuisse Iovis:'falcifero libata seni duo corpora gentismittite, quae Tuscis excipiantur aquis';donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis |
630 | tristia Leucadio sacra peracta modo;illum stramineos in aquam misisse Quirites,Herculis exemplo corpora falsa iaci.pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli,pontibus infirmos praecipitasse senes. |
635 | Thybri, doce verum: tua ripa vetustior Urbe est;principium ritus tu bene nosse potes.Thybris harundiferum medio caput extulit alveoraucaque dimovit talibus ora sonis:'haec loca desertas vidi sine moenibus herbas: |
640 | pascebat sparsas utraque ripa boves,et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque,tunc etiam pecori despiciendus eram.Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur:ille meas remis advena torsit aquas. |
645 | venit et Alcides, turba comitatus Achiva:Albula, si memini, tunc mihi nomen erat.excipit hospitio iuvenem Pallantius heros,et tandem Caco debita poena venit.victor abit, secumque boves, Erytheida praedam, |
650 | abstrahit; at comites longius ire negant.magnaque pars horum desertis venerat Argis:montibus his ponunt spemque laremque suum.saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,atque aliquis moriens hoc breve mandat opus: |
655 | "mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undislitus ad Inachium pulvis inanis eam."displicet heredi mandati cura sepulcri:mortuus Ausonia conditur hospes humo;scirpea pro domino Tiberi iactatur imago, |
660 | ut repetat Graias per freta longa domos.'hactenus, et subiit vivo rorantia saxoantra; leves cursum sustinuistis aquae.15. G EID · NP (16. H F) (17. A C) (18. B C) (19. C C)Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olimedidit Arcadiis Pleias una Iovi: |
665 | pacis et armorum superis imisque deorumarbiter, alato qui pede carpis iter,laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,quo didicit culte lingua docente loqui,templa tibi posuere patres spectantia Circum |
670 | Idibus; ex illo est haec tibi festa dies.te, quicumque suas profitentur vendere merces,ture dato tribuas ut sibi lucra rogant.est aqua Mercurii portae vicina Capenae;si iuvat expertis credere, numen habet. |
675 | huc venit incinctus tunica mercator et urnapurus suffita, quam ferat, haurit aquam.uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab udaomnia quae dominos sunt habitura novos.spargit et ipse suos lauro rorante capillos, |
680 | et peragit solita fallere voce preces:'ablue praeteriti periuria temporis', inquit'ablue praeteritae perfida verba die.sive ego te feci testem, falsove citavinon audituri numina vana Iovis, |
685 | sive deum prudens alium divamve fefelli,abstulerint celeres improba dicta Noti:et pateant veniente die periuria nobis,nec curent superi siqua locutus ero.da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, |
690 | et fac ut emptori verba dedisse iuvet.'talia Mercurius poscenti ridet ab alto,se memor Ortygias subripuisse boves.20. D CAt mihi pande, precor, tanto meliora petenti,in Geminos ex quo tempore Phoebus eat. |
695 | 'cum totidem de mense dies superesse videbisquot sunt Herculei facta laboris' ait.'dic' ego respondi 'causam mihi sideris huius.'causam facundo reddidit ore deus:'abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem |
700 | Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.bella parant repetuntque suas et frater et Idas,Leucippo fieri pactus uterque gener.his amor ut repetant, illis ut reddere nolint,suadet; et ex causa pugnat uterque pari. |
705 | effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,sed visum celeri vincere turpe fuga.liber ab arboribus locus est, apta area pugnae:constiterant illo (nomen Aphidna) loco.pectora traiectus Lynceo Castor ab ense |
710 | non exspectato volnere pressit humum;ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta,qua cervix umeros continuata premit.ibat in hunc Idas, vixque est Iovis igne repulsus;tela tamen dextrae fulmine rapta negant. |
715 | iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,cum "mea" dixisti "percipe verba, pater:quod mihi das uni caelum, partire duobus;dimidium toto munere maius erit."dixit et alterna fratrem statione redemit: |
720 | utile sollicitae sidus utrumque rati.'21. E AGON · NPAd Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint:quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.22. F NNocte sequente diem canis Erigoneius exit:est alio signi reddita causa loco.23. G TVB · NP |
725 | Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:lustrantur purae, quas facit ille, tubae.24. H Q · REX C · FQuattuor inde notis locus est, quibus ordine lectisvel mos sacrorum vel fuga regis inest.25. A C 26. B C 27. C C (28. D C) (29. E C) (30. F C) (31. G C)Nec te praetereo, populi Fortuna potentis |
730 | publica, cui templum luce sequente datum est.hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,grata Iovi fulvae rostra videbis avis.auferet ex oculis veniens aurora Booten,continuaque die sidus Hyantis erit. |