BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Fasti

 

Liber IV

 

___________________________________________________

 

 

 

'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum';

ad vatem voltus rettulit illa suos;

'quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas.

num vetus in molli pectore volnus habes?'

5

'scis, dea', respondi 'de volnere.' risit, et aether

protinus ex illa parte serenus erat.

'saucius an sanus numquid tua signa reliqui?

tu mihi propositum, tu mihi semper opus.

quae decuit primis sine crimine lusimus annis;

10

nunc teritur nostris area maior equis.

tempora cum causis, annalibus eruta priscis,

lapsaque sub terras ortaque signa cano.

venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:

et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.'

15

mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto

contigit et 'coeptum perfice' dixit 'opus'.

sensimus, et causae subito patuere dierum:

dum licet et spirant flamina, navis eat.

Siqua tamen pars te de fastis tangere debet,

20

Caesar, in Aprili quod tuearis habes:

hic ad te magna descendit imagine mensis,

et fit adoptiva nobilitate tuus.

hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,

vidit et auctores rettulit ipse tuos:

25

utque fero Marti primam dedit ordine sortem,

quod sibi nascendi proxima causa fuit,

sic Venerem gradibus multis in gente receptam

alterius voluit mensis habere locum;

principiumque sui generis revolutaque quaerens

30

saecula, cognatos venit adusque deos.

Dardanon Electra nesciret Atlantide natum

scilicet, Electran concubuisse Iovi?

huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo,

Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn;

35

proximus Anchises, cum quo commune parentis

non dedignata est nomen habere Venus:

hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes

sacra patremque umeris, altera sacra, tulit.

venimus ad felix aliquando nomen Iuli,

40

unde domus Teucros Iulia tangit avos.

Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis,

Silvius in Latia gente vocatus erat.

isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum;

proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.

45

ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae

et tuus est idem, Calpete, factus avus.

cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,

dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.

iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem

50

viderat; in Remulum fulmina missa ferunt.

venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,

mons quoque; post illum tradita regna Procae;

quem sequitur duri Numitor germanus Amuli;

Ilia cum Lauso de Numitore sati:

55

ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti,

teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.

ille suos semper Venerem Martemque parentes

dixit, et emeruit vocis habere fidem:

neve secuturi possent nescire nepotes,

60

tempora dis generis continuata dedit.

sed Veneris mensem Graio sermone notatum

auguror; a spumis est dea dicta maris.

nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;

Itala nam tellus Graecia maior erat.

65

venerat Euander plena cum classe suorum,

venerat Alcides, Graius uterque genus

(hospes Aventinis armentum pavit in herbis

claviger, et tanto est Albula pota deo),

dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant

70

et quod adhuc Circes nomina litus habet;

et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi

stabant, Argolicae quod posuere manus.

venerat Atridae fatis agitatus Halaesus,

a quo se dictam terra Falisca putat.

75

adice Troianae suasorem Antenora pacis,

et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.

serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis

attulit Aeneas in loca nostra deos.

huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida,

80

a quo Sulmonis moenia nomen habent,

Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.

me miserum, Scythico quam procul illa solo est!

ergo ego tam longe – sed supprime, Musa, querellas:

non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.

85

Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem

eripuisse velint invideantque, Venus.

nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit

frigoris asperitas fetaque terra patet,

Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,

90

quem Venus iniecta vindicat alma manu.

illa quidem totum dignissima temperat orbem,

illa tenet nullo regna minora deo,

iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,

perque suos initus continet omne genus.

95

illa deos omnes (longum est numerare) creavit,

illa satis causas arboribusque dedit,

illa rudes animos hominum contraxit in unum,

et docuit iungi cum pare quemque sua.

quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?

100

nec coeant pecudes, si levis absit amor.

cum mare trux aries cornu decertat, at idem

frontem dilectae laedere parcit ovis;

deposita sequitur taurus feritate iuvencam,

quem toti saltus, quem nemus omne tremit;

105

vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit

servat, et innumeris piscibus implet aquas.

prima feros habitus homini detraxit: ab illa

venerunt cultus mundaque cura sui.

primus amans carmen vigilatum nocte negata

110

dicitur ad clausas concinuisse fores,

eloquiumque fuit duram exorare puellam,

proque sua causa quisque disertus erat.

mille per hanc artes motae; studioque placendi,

quae latuere prius, multa reperta ferunt.

115

hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi

audeat? a nobis sit furor iste procul.

quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta,

urbe tamen nostra ius dea maius habet?

pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,

120

cum gemuit teneram cuspide laesa manum;

caelestesque duas Troiano iudice vicit

(ah nolim victas hoc meminisse deas),

Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim

magnus Iuleos Caesar haberet avos.

125

nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum

(vere nitent terrae, vere remissus ager;

nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,

nunc tumido gemmas cortice palmes agit),

et formosa Venus formoso tempore digna est,

130

utque solet, Marti continuata suo est.

vere monet curvas materna per aequora puppes

ire nec hibernas iam timuisse minas.

1. C K · APRIL · F

Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque

et vos, quis vittae longaque vestis abest.

135

aurea marmoreo redimicula demite collo,

demite divitias: tota lavanda dea est.

aurea siccato redimicula reddite collo:

nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.

vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:

140

causaque cur iubeat, discite, certa subest.

litore siccabat rorantes nuda capillos:

viderunt satyri, turba proterva, deam.

sensit et opposita texit sua corpora myrto:

tuta fuit facto, vosque referre iubet.

145

discite nunc, quare Fortunae tura Virili

detis eo, gelida qui locus umet aqua.

accipit ille locus posito velamine cunctas

et vitium nudi corporis omne videt;

ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis

150

praestat et hoc parvo ture rogata facit.

nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver

sumere et expressis mella liquata favis:

cum primum cupido Venus est deducta marito,

hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.

155

supplicibus verbis illam placate: sub illa

et forma et mores et bona fama manet.

Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:

Cumaeam, veteres, consuluistis anum.

templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis

160

inde Venus verso nomina corde tenet.

semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu

respice, totque tuas, diva, tuere nurus.

Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae

Scorpios in virides praecipitatur aquas.

2. D F

165

Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo

coeperit, et tactae rore querentur aves,

semustamque facem vigilata nocte viator

ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,

Pliades incipient umeros relevare paternos,

170

quae septem dici, sex tamen esse solent:

seu quod in amplexum sex hinc venere deorum

(nam Steropen Marti concubuisse ferunt,

Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,

Maian et Electran Taygetenque Iovi),

175

septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;

paenitet, et facti sola pudore latet:

sive quod Electra Troiae spectare ruinas

non tulit, ante oculos opposuitque manum.

(3. EC) 4. FC

Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,

180

ter iungat Titan terque resolvat equos,

protinus inflexo Berecyntia tibia cornu

flabit, et Idaeae festa parentis erunt.

ibunt semimares et inania tympana tundent,

aeraque tinnitus aere repulsa dabunt;

185

ipsa sedens molli comitum cervice feretur

Urbis per medias exululata vias.

scaena sonat, ludique vocant: spectate, Quirites,

et fora Marte suo litigiosa vacent.

quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti

190

terret et horrendo lotos adunca sono.

'da, dea, quam sciter.' doctas Cybeleia neptes

vidit et has curae iussit adesse meae.

'pandite mandati memores, Heliconis alumnae,

gaudeat assiduo cur dea Magna sono.'

195

sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi

cessit, quod teneri nomen amoris habet):

'reddita Saturno sors haec erat: "optime regum,

a nato sceptris excutiere tuis."

ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem

200

devorat, immersam visceribusque tenet.

saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam

mater, et indoluit fertilitate sua.

Iuppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas

creditur; acceptam parce movere fidem)

205

veste latens saxum caelesti gutture sedit:

sic genitor fatis decipiendus erat.

ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide,

tutus ut infanti vagiat ore puer.

pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes:

210

hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.

res latuit, priscique manent imitamina facti:

aera deae comites raucaque terga movent.

cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:

tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.'

215

desierat; coepi: 'cur huic genus acre leonum

praebent insolitas ad iuga curva iubas?'

desieram; coepit: 'feritas mollita per illam

creditur; id curru testificata suo est.'

'at cur turrifera caput est onerata corona?

220

an primis turres urbibus illa dedit?'

adnuit. 'unde venit' dixi 'sua membra secandi

impetus?' ut tacui, Pieris orsa loqui:

'Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis

turrigeram casto vinxit amore deam;

225

hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,

et dixit "semper fac puer esse velis."

ille fidem iussis dedit, et "si mentiar", inquit

"ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi."

fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse

230

quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.

Naida volneribus succidit in arbore factis,

illa perit; fatum Naidos arbor erat;

hic furit, et credens thalami procumbere tectum

effugit, et cursu Dindyma summa petit;

235

et modo "tolle faces", "remove" modo "verbera" clamat,

saepe +Palaestinas+ iurat adesse deas.

ille etiam saxo corpus laniavit acuto,

longaque in immundo pulvere tracta coma est,

voxque fuit "merui: meritas do sanguine poenas.

240

ah pereant partes quae nocuere mihi!"

"ah pereant" dicebat adhuc; onus inguinis aufert,

nullaque sunt subito signa relicta viri.

venit in exemplum furor hic, mollesque ministri

caedunt iactatis vilia membra comis.'

245

talibus Aoniae facunda voce Camenae

reddita quaesiti causa furoris erat.

'hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita

venerit; an nostra semper in urbe fuit?'

'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden

250

semper et Iliacas Mater amavit opes:

cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,

est dea sacriferas paene secuta rates,

sed nondum fatis Latio sua numina posci

senserat, adsuetis substiteratque locis.

255

post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque

vidit et edomito sustulit orbe caput,

carminis Euboici fatalia verba sacerdos

inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:

"mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.

260

cum veniet, casta est accipienda manu."

obscurae sortis patres ambagibus errant,

quaeve parens absit, quove petenda loco.

consulitur Paean, "divum" que "arcessite Matrem"

inquit; "in Idaeo est invenienda iugo."

265

mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat

Attalus; Ausoniis rem negat ille viris.

mira canam: longo tremuit cum murmure tellus,

et sic est adytis diva locuta suis:

"ipsa peti volui: ne sit mora; mitte volentem:

270

dignus Roma locus quo deus omnis eat."

ille soni terrore pavens "proficiscere" dixit;

"nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos."

protinus innumerae caedunt pineta secures

illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.

275

mille manus coeunt, et picta coloribus ustis

caelestum Matrem concava puppis habet.

illa sui per aquas fertur tutissima nati,

longaque Phrixeae stagna sororis adit,

Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit,

280

et Tenedum et veteres Eetionis opes.

Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,

quaeque Carysteis frangitur unda vadis;

transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas

Icarus, et vastae nomina fecit aquae.

285

tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas

deserit, et Veneris sacra Cythera petit.

hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum

Brontes et Steropes Acmonidesque solent,

aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris

290

respicit a remis, Ausoniamque tenet.

ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum

dividit et campo liberiore natat:

omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus

obvius ad Tusci fluminis ora venit.

295

procedunt pariter matres nataeque nurusque

quaeque colunt sanctos virginitate focos.

sedula fune viri contento bracchia lassant:

vix subit adversas hospita navis aquas.

sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas:

300

sedit limoso pressa carina vado.

quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,

adiuvat et fortes voce sonante manus:

illa velut medio stabilis sedet insula ponto;

attoniti monstro stantque paventque viri.

305

Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto

(nec facies impar nobilitate fuit),

casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus

laeserat, et falsi criminis acta rea est.

cultus et ornatis varie prodisse capillis

310

obfuit ad rigidos promptaque lingua senes.

conscia mens recti famae mendacia risit,

sed nos in vitium credula turba sumus.

haec ubi castarum processit ab agmine matrum

et manibus puram fluminis hausit aquam,

315

ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas

(quicumque aspiciunt, mente carere putant),

summissoque genu voltus in imagine divae

figit, et hos edit crine iacente sonos:

"supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,

320

accipe sub certa condicione preces.

casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor;

morte luam poenas iudice victa dea;

sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae

re dabis, et castas casta sequere manus."

325

dixit, et exiguo funem conamine traxit;

mira, sed et scaena testificata loquar:

mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo;

index laetitiae fertur ad astra sonus.

fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores

330

Atria dixerunt), unde sinister abit.

nox aderat: querno religant in stipite funem,

dantque levi somno corpora functa cibo.

lux aderat: querno solvunt a stipite funem,

ante tamen posito tura dedere foco,

335

ante coronarunt puppem, sine labe iuvencam

mactarunt operum coniugiique rudem.

est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo

et nomen magno perdit in amne minor.

illic purpurea canus cum veste sacerdos

340

Almonis dominam sacraque lavit aquis.

exululant comites, furiosaque tibia flatur,

et feriunt molles taurea terga manus.

Claudia praecedit laeto celeberrima voltu,

credita vix tandem teste pudica dea;

345

ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:

sparguntur iunctae flore recente boves.

Nasica accepit; templi non perstitit auctor:

Augustus nunc est, ante Metellus erat.'

substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram.

350

'dic' inquam 'parva cur stipe quaerat opes.'

'contulit aes populus, de quo delubra Metellus

fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.'

cur vicibus factis ineant convivia, quaero,

tum magis indictas concelebrentque dapes.

355

'quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit

'captant mutatis sedibus omen idem.'

institeram, quare primi Megalesia ludi

urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)

'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti,

360

principiumque dati Mater honoris habet.'

'cur igitur Gallos qui se excidere vocamus,

cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?'

'inter' ait 'viridem Cybelen altasque Celaenas

amnis it insana, nomine Gallus, aqua.

365

qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est

cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.'

'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum

in dominae mensis: an sua causa subest?'

'lacte mero veteres usi narrantur et herbis,

370

sponte sua siquas terra ferebat' ait;

'candidus elisae miscetur caseus herbae,

cognoscat priscos ut dea prisca cibos.'

5. G NON · N

Postera cum caelo motis Pallantias astris

fulserit, et niveos Luna levarit equos,

375

qui dicet 'quondam sacrata est colle Quirini

hac Fortuna die Publica', verus erit.

6. H NP (7. AN) (8. BN) 9. CN

Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam

spectanti senior continuusque loco

'haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris

380

perfida magnanimi contudit arma Iubae.

dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus

glorior: officio praefuit ille meo.

hanc ego militia sedem, tu pace parasti,

inter bis quinos usus honore viros.'

385

plura locuturi subito seducimur imbre:

pendula caelestes Libra movebat aquas.

Ante tamen quam summa dies spectacula sistat

ensifer Orion aequore mersus erit.

10. DN

Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos

390

et dederit Phoebo stella fugata locum,

Circus erit pompa celeber numeroque deorum,

primaque ventosis palma petetur equis.

11. EN 12. FN

Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae;

sponte deae munus promeritumque patet.

395

panis erat primis virides mortalibus herbae,

quas tellus nullo sollicitante dabat;

et modo carpebant vivax e caespite gramen,

nunc epulae tenera fronde cacumen erant.

postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta,

400

duraque magnificas quercus habebat opes.

prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato

mutavit glandes utiliore cibo.

illa iugo tauros collum praebere coegit:

tum primum soles eruta vidit humus.

405

aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat:

eheu, perpetuo debuit illa tegi.

pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni,

perpetuam pacem pacificumque ducem.

farra deae micaeque licet salientis honorem

410

detis et in veteres turea grana focos;

et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:

parva bonae Cereri, sint modo casta, placent.

a bove succincti cultros removete ministri:

bos aret; ignavam sacrificate suem.

415

apta iugo cervix non est ferienda securi:

vivat et in dura saepe laboret humo.

Exigit ipse locus raptus ut virginis edam:

plura recognosces, pauca docendus eris.

terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor

420

Trinacris, a positu nomen adepta loci,

grata domus Cereri: multas ea possidet urbes,

in quibus est culto fertilis Henna solo.

frigida caelestum matres Arethusa vocarat:

venerat ad sacras et dea flava dapes.

425

filia, consuetis ut erat comitata puellis,

errabat nudo per sua prata pede.

valle sub umbrosa locus est aspergine multa

uvidus ex alto desilientis aquae.

tot fuerant illic, quot habet natura, colores,

430

pictaque dissimili flore nitebat humus.

quam simul aspexit, 'comites, accedite' dixit

'et mecum plenos flore referte sinus.'

praeda puellares animos prolectat inanis,

et non sentitur sedulitate labor.

435

haec implet lento calathos e vimine nexos,

haec gremium, laxos degravat illa sinus;

illa legit calthas, huic sunt violaria curae,

illa papavereas subsecat ungue comas;

has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris;

440

pars thyma, pars rhoean et meliloton amat;

plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores:

ipsa crocos tenues liliaque alba legit.

carpendi studio paulatim longius itur,

et dominam casu nulla secuta comes.

445

hanc videt et visam patruus velociter aufert

regnaque caeruleis in sua portat equis.

illa quidem clamabat 'io, carissima mater,

auferor!', ipsa suos abscideratque sinus:

panditur interea Diti via, namque diurnum

450

lumen inadsueti vix patiuntur equi.

at, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae

'Persephone', clamant 'ad tua dona veni.'

ut clamata silet, montes ululatibus implent,

et feriunt maesta pectora nuda manu.

455

attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam)

nec mora, 'me miseram! filia' dixit 'ubi es?'

mentis inops rapitur, quales audire solemus

Threicias fusis maenadas ire comis.

ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto

460

et quaerit fetus per nemus omne suos,

sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu

fertur, et e campis incipit, Henna, tuis.

inde puellaris nacta est vestigia plantae

et pressam noto pondere vidit humum;

465

forsitan illa dies erroris summa fuisset,

si non turbassent signa reperta sues.

iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu

praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas:

praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi

470

et te, verticibus non adeunde Gela.

liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,

quaque Symaetheas accipit aequor aquas,

antraque Cyclopum positis exusta caminis,

quique locus curvae nomina falcis habet,

475

Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque,

sacrarumque Mylas pascua laeta boum:

hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe,

quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.

iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon

480

lustrarat, terrae cornua prima suae:

quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis

implet, ut amissum cum gemit ales Ityn.

perque vices modo 'Persephone!' modo 'filia!' clamat,

clamat et alternis nomen utrumque ciet;

485

sed neque Persephone Cererem nec filia matrem

audit, et alternis nomen utrumque perit;

unaque, pastorem vidisset an arva colentem,

vox erat 'hac gressus ecqua puella tulit?'

iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur

490

omnia, iam vigiles conticuere canes:

alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,

cuius anhelatis ignibus ardet humus;

illic accendit geminas pro lampade pinus:

hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.

495

est specus exesi structura pumicis asper,

non homini regio, non adeunda ferae:

quo simul ac venit, frenatos curribus angues

iungit et aequoreas sicca pererrat aquas.

effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi,

500

et vos, Nisei, naufraga monstra, canes,

Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:

sic venit ad portus, Attica terra, tuos.

hic primum sedit gelido maestissima saxo:

illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.

505

sub Iove duravit multis immota diebus,

et lunae patiens et pluvialis aquae.

sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin

dicitur, hoc Celei rura fuere senis.

ille domum glandes excussaque mora rubetis

510

portat et arsuris arida ligna focis.

filia parva duas redigebat monte capellas,

et tener in cunis filius aeger erat.

'mater' ait virgo (mota est dea nomine matris),

'quid facis in solis incomitata locis?'

515

perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat

tecta suae subeat quantulacumque casae.

illa negat (simularat anum mitraque capillos

presserat); instanti talia dicta refert:

'sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est.

520

heu, melior quanto sors tua sorte mea est!'

dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)

decidit in tepidos lucida gutta sinus.

flent pariter molles animis virgoque senexque;

e quibus haec iusti verba fuere senis:

525

'sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes;

surge, nec exiguae despice tecta casae.'

cui dea 'duc' inquit; 'scisti qua cogere posses',

seque levat saxo subsequiturque senem.

dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger,

530

nec capiat somnos invigiletque malis.

illa soporiferum, parvos initura penates,

colligit agresti lene papaver humo.

dum legit, oblito fertur gustasse palato

longamque imprudens exsoluisse famem;

535

quae quia principio posuit ieiunia noctis,

tempus habent mystae sidera visa cibi.

limen ut intravit, luctus videt omnia plena;

iam spes in puero nulla salutis erat.

matre salutata (mater Metanira vocatur)

540

iungere dignata est os puerile suo.

pallor abit, subitasque vident in corpore vires:

tantus caelesti venit ab ore vigor.

tota domus laeta est, hoc est, materque paterque

nataque: tres illi tota fuere domus.

545

mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte

pomaque et in ceris aurea mella suis.

abstinet alma Ceres, somnique papavera causas

dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.

noctis erat medium placidique silentia somni:

550

Triptolemum gremio sustulit illa suo,

terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,

carmina mortali non referenda sono,

inque foco corpus pueri vivente favilla

obruit, humanum purget ut ignis onus.

555

excutitur somno stulte pia mater, et amens

'quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit.

cui dea 'dum non es', dixit 'scelerata fuisti:

inrita materno sunt mea dona metu.

iste quidem mortalis erit: sed primus arabit

560

et seret et culta praemia tollet humo.'

dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones

transit et aligero tollitur axe Ceres.

Sunion expositum Piraeaque tuta recessu

linquit et in dextrum quae iacet ora latus;

565

hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,

Ioniumque rapax Icariumque legit,

perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,

diversumque locis alta pererrat iter.

nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos;

570

hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;

nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque

teque, future parens, Thybri, potentis aquae.

quo feror? immensum est erratas dicere terras:

praeteritus Cereri nullus in orbe locus.

575

errat et in caelo, liquidique immunia ponti

adloquitur gelido proxima signa polo:

'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis,

aequoreas numquam cum subeatis aquas,

Persephonen natam miserae monstrate parenti.'

580

dixerat. huic Helice talia verba refert:

'crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta

consule, qui late facta diurna videt.'

Sol aditus 'quam quaeris', ait 'ne vana labores,

nupta Iovis fratri tertia regna tenet.'

585

questa diu secum, sic est adfata Tonantem

(maximaque in voltu signa dolentis erant):

'si memor es de quo mihi sit Proserpina nata,

dimidium curae debet habere tuae.

orbe pererrato sola est iniuria facti

590

cognita: commissi praemia raptor habet.

at neque Persephone digna est praedone marito,

nec gener hoc nobis more parandus erat.

quid gravius victore Gyge captiva tulissem

quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?

595

verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;

reddat et emendet facta priora novis.'

Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore,

nec gener est nobis ille pudendus ait;

'non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,

600

possidet alter aquas, alter inane chaos.

sed si forte tibi non est mutabile pectus,

statque semel iuncti rumpere vincla tori,

hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;

si minus, inferni coniugis uxor erit.'

605

Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis,

speque redit citius visaque certa refert:

'rapta tribus' dixit 'solvit ieiunia granis,

Punica quae lento cortice poma tegunt.'

non secus indoluit quam si modo rapta fuisset

610

maesta parens, longa vixque refecta mora est.

atque ita 'nec nobis caelum est habitabile' dixit;

'Taenaria recipi me quoque valle iube.'

et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset

bis tribus ut caelo mensibus illa foret.

615

tum demum voltumque Ceres animumque recepit,

imposuitque suae spicea serta comae:

largaque provenit cessatis messis in arvis,

et vix congestas area cepit opes.

alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas

620

sumite; nunc pulli velleris usus abest.

13. G EID · NP

Occupat Apriles Idus cognomine Victor

Iuppiter: hac illi sunt data templa die.

hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro

atria Libertas coepit habere sua.

625

14. HN

Luce secutura tutos pete, navita, portus:

ventus ab occasu grandine mixtus erit.

scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar

grandine militia perculit arma sua.

15. A FORD · NP 16. BN

Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,

630

pontifices, forda sacra litate bove.

forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo:

hinc etiam fetus nomen habere putant.

nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:

Telluri plenae victima plena datur.

635

pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas

accipit et largo sparsa cruore madet.

ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri,

sectaque fumosis exta dedere focis,

igne cremat vitulos quae natu maxima Virgo est,

640

luce Palis populos purget ut ille cinis.

rege Numa, fructu non respondente labori,

inrita decepti vota colentis erant.

nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus,

nunc ager assidua luxuriabat aqua;

645

saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis,

et levis obsesso stabat avena solo,

et pecus ante diem partus edebat acerbos,

agnaque nascendo saepe necabat ovem.

silva vetus nullaque diu violata securi

650

stabat, Maenalio sacra relicta deo:

ille dabat tacitis animo responsa quieto

noctibus; hic geminas rex Numa mactat oves.

prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno;

sternitur in duro vellus utrumque solo.

655

bis caput intonsum fontana spargitur unda,

bis sua faginea tempora fronde premit.

usus abest Veneris, nec fas animalia mensis

ponere, nec digitis anulus ullus inest;

veste rudi tectus supra nova vellera corpus

660

ponit, adorato per sua verba deo.

interea placidam redimita papavere frontem

Nox venit, et secum somnia nigra trahit;

Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro

edidit a dextro talia verba toro:

665

'morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum:

det sacris animas una iuvenca duas.'

excutitur terrore quies: Numa visa revolvit,

et secum ambages caecaque iussa refert.

expedit errantem nemori gratissima coniunx

670

et dixit 'gravidae posceris exta bovis.'

exta bovis gravidae dantur; fecundior annus

provenit, et fructum terra pecusque ferunt.

Hanc quondam Cytherea diem properantius ire

iussit et admissos praecipitavit equos,

675

ut titulum imperii cum primum luce sequenti

Augusto iuveni prospera bella darent.

17. CN (18. DN)

Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus

respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent.

19. E CER · NP

Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas,

680

carcere partitos Circus habebit equos.

cur igitur missae vinctis ardentia taedis

terga ferant volpes causa docenda mihi est.

frigida Carseolis nec olivis apta ferendis

terra, sed ad segetes ingeniosus ager;

685

hac ego Paelignos, natalia rura, petebam,

parva, sed assiduis obvia semper aquis.

hospitis antiqui solitas intravimus aedes;

dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.

is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,

690

unde meum praesens instrueretur opus:

'hoc' ait 'in campo' (campumque ostendit) 'habebat

rus breve cum duro parca colona viro.

ille suam peragebat humum, sive usus aratri,

seu curvae falcis, sive bidentis erat;

695

haec modo verrebat stantem tibicine villam,

nunc matris plumis ova fovenda dabat,

aut virides malvas aut fungos colligit albos

aut humilem grato calfacit igne focum;

et tamen assiduis exercet bracchia telis,

700

adversusque minas frigoris arma parat.

filius huius erat primo lascivus in aevo,

addideratque annos ad duo lustra duos.

is capit extremi volpem convalle salicti:

abstulerat multas illa cohortis aves.

705

captivam stipula fenoque involvit et ignes

admovet: urentes effugit illa manus:

qua fugit, incendit vestitos messibus agros;

damnosis vires ignibus aura dabat.

factum abiit, monimenta manent: +nam dicere certam+

710

nunc quoque lex volpem Carseolana vetat,

utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet,

quoque modo segetes perdidit ipsa perit.'

20. FN

Proxima cum veniet terras visura patentes

Memnonis in roseis lutea mater equis,

715

de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,

sol abit: egresso victima maior adest.

vacca sit an taurus non est cognoscere promptum:

pars prior apparet, posteriora latent.

seu tamen est taurus sive est hoc femina signum,

720

Iunone invita munus amoris habet.

21. G PAR · NP

Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor;

non poscor frustra, si favet alma Pales.

alma Pales, faveas pastoria sacra canenti,

prosequor officio si tua festa meo.

725

certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales

saepe tuli plena, februa tosta, manu;

certe ego transilui positas ter in ordine flammas,

udaque roratas laurea misit aquas.

mota dea est, operique favet. navalibus exit

730

puppis; habent ventos iam mea vela suos.

i, pete virginea, populus, suffimen ab ara;

Vesta dabit, Vestae munere purus eris.

sanguis equi suffimen erit vitulique favilla,

tertia res durae culmen inane fabae.

735

pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra:

unda prius spargat, virgaque verrat humum;

frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,

et tegat ornatas longa corona fores.

caerulei fiant puro de sulpure fumi,

740

tactaque fumanti sulpure balet ovis.

ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas,

et crepet in mediis laurus adusta focis;

libaque de milio milii fiscella sequatur:

rustica praecipue est hoc dea laeta cibo.

745

adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis

silvicolam tepido lacte precare Palem.

'consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris:

effugiat stabulis noxa repulsa meis.

sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra,

750

pabulaque e bustis inscia carpsit ovis;

si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae

sunt oculis nymphae semicaperque deus;

si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,

unde data est aegrae fiscina frondis ovi,

755

da veniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit

agresti fano subposuisse pecus.

nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae,

mota quod obscuras ungula fecit aquas.

tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa

760

numina, tu sparsos per nemus omne deos.

nec dryadas nec nos videamus labra Dianae

nec Faunum, medio cum premit arva die.

pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,

et valeant vigiles, provida turba, canes.

765

neve minus multos redigam quam mane fuerunt,

neve gemam referens vellera rapta lupo.

absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,

quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.

ubera plena premam, referat mihi caseus aera,

770

dentque viam liquido vimina rara sero;

sitque salax aries, conceptaque semina coniunx

reddat, et in stabulo multa sit agna meo;

lanaque proveniat nullas laesura puellas,

mollis et ad teneras quamlibet apta manus.

775

quae precor, eveniant, et nos faciamus ad annum

pastorum dominae grandia liba Pali.'

his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus

dic quater et vivo perlue rore manus.

tum licet adposita, veluti cratere, camella

780

lac niveum potes purpureamque sapam;

moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos

traicias celeri strenua membra pede.

expositus mos est; moris mihi restat origo:

turba facit dubium coeptaque nostra tenet.

785

omnia purgat edax ignis vitiumque metallis

excoquit: idcirco cum duce purgat oves?

an, quia cunctarum contraria semina rerum

sunt duo discordes, ignis et unda, dei,

iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt

790

ignibus et sparsa tangere corpus aqua?

an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,

his nova fit coniunx, haec duo magna putant?

vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri

credant et nimias Deucalionis aquas.

795

pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,

scintillam subito prosiluisse ferunt;

prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:

hoc argumentum flamma Parilis habet?

an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,

800

innocuum victo cui dedit ignis iter?

num tamen est vero propius, cum condita Roma est,

transferri iussos in nova tecta Lares,

mutantesque domum tectis agrestibus ignem

et cessaturae subposuisse casae,

805

per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?

quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.

ipse locum casus vati facit: Urbis origo

venit; ades factis, magne Quirine, tuis.

iam luerat poenas frater Numitoris, et omne

810

pastorum gemino sub duce volgus erat;

contrahere agrestes et moenia ponere utrique

convenit: ambigitur moenia ponat uter.

'nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo;

magna fides avium est: experiamur aves.'

815

res placet: alter init nemorosi saxa Palati;

alter Aventinum mane cacumen init.

sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto

statur, et arbitrium Romulus urbis habet.

apta dies legitur qua moenia signet aratro:

820

sacra Palis suberant; inde movetur opus.

fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima

et de vicino terra petita solo;

fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,

et novus accenso fungitur igne focus.

825

inde premens stivam designat moenia sulco;

alba iugum niveo cum bove vacca tulit.

vox fuit haec regis: 'condenti, Iuppiter, urbem,

et genitor Mavors Vestaque mater, ades,

quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti:

830

auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.

longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,

sitque sub hac oriens occiduusque dies.'

ille precabatur, tonitru dedit omina laevo

Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.

835

augurio laeti iaciunt fundamina cives,

et novus exiguo tempore murus erat.

hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,

'sint' que, 'Celer, curae' dixerat 'ista tuae,

neve quis aut muros aut factam vomere fossam

840

transeat; audentem talia dede neci.'

quod Remus ignorans humiles contemnere muros

coepit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?'

nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum;

ille premit duram sanguinulentus humum.

845

haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas

devorat et clausum pectore volnus habet.

flere palam non volt exemplaque fortia servat,

'sic' que 'meos muros transeat hostis' ait.

dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum

850

sustinet, et pietas dissimulata patet;

osculaque adplicuit posito suprema feretro,

atque ait 'invito frater adempte, vale',

arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,

Faustulus et maestas Acca soluta comas.

855

tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;

ultima plorato subdita flamma rogo est.

urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)

victorem terris impositura pedem.

cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,

860

saepe etiam plures nominis huius habe;

et, quotiens steteris domito sublimis in orbe,

omnia sint humeris inferiora tuis.

(22. HN) 23. A VIN · FP (ut vid.)

Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam.

una tamen media est inter utramque dies.

865

numina, volgares, Veneris celebrate, puellae:

multa professarum quaestibus apta Venus.

poscite ture dato formam populique favorem,

poscite blanditias dignaque verba ioco;

cumque sua dominae date grata sisymbria myrto

870

tectaque composita iuncea vincla rosa.

templa frequentari Collinae proxima portae

nunc decet; a Siculo nomina colle tenent,

utque Syracusas Arethusidas abstulit armis

Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,

875

carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,

inque suae stirpis maluit urbe coli.

cur igitur Veneris festum Vinalia dicant

quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?

Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae

880

bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.

clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis,

et vel equo magnus vel pede maior erat;

quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat

partibus. haec contra dux ita Tuscus ait:

885

'stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor

armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.

qui petis auxilium, non grandia divide mecum

praemia, de lacubus proxima musta tuis.

nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.

890

quam velit Aeneas ista negata mihi!'

adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,

induit Aeneas adloquiturque Iovem:

'hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:

Iuppiter, e Latio palmite musta feres.'

895

vota valent meliora: cadit Mezentius ingens

atque indignanti pectore plangit humum.

venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:

redduntur merito debita vina Iovi.

dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa

900

vindicat, et festis gaudet inesse suis.

(24. BC) 25. C ROB · NP

Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,

in medio cursu tempora veris erunt,

et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles,

signaque dant imbres, exoriturque Canis.

905

hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,

obstitit in media candida turba via:

flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,

exta canis flammis, exta daturus ovis.

protinus accessi, ritus ne nescius essem;

910

edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:

'aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,

et tremat in summa leve cacumen humo.

tu sata sideribus caeli nutrita secundi

crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.

915

vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,

maestus in amissis illa colonus habet;

nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,

nec sic marmoreo pallet adusta gelu,

quantum si culmos Titan incalfacit udos:

920

tum locus est irae, diva timenda, tuae.

parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer,

neve noce cultis; posse nocere sat est.

nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,

quodque potest alios perdere perde prior.

925

utilius gladios et tela nocentia carpes:

nil opus est illis; otia mundus agit.

sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus,

ruris opes, niteant; inquinet arma situs,

conatusque aliquis vagina ducere ferrum

930

adstrictum longa sentiat esse mora.

at tu ne viola Cererem, semperque colonus

absenti possit solvere vota tibi.'

dixerat; a dextra villis mantele solutis

cumque meri patera turis acerra fuit.

935

tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis

turpiaque obscenae (vidimus) exta canis.

tum mihi 'cur detur sacris nova victima quaeris?'

(quaesieram) 'causam percipe' flamen ait.

'est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto

940

tosta sitit tellus praecipiturque seges:

pro cane sidereo canis hic imponitur arae,

et quare fiat nil nisi nomen habet.'

(26. DF) (27. EC) 28. F NP 29. GC 30. HC

Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto

sustulit immenso ter iubar orbe suum,

945

mille venit variis florum dea nexa coronis;

scaena ioci morem liberioris habet.

exit et in Maias sacrum Florale Kalendas:

tunc repetam, nunc me grandius urget opus.

aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est

950

limine; sic iusti constituere patres.

Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit:

quod superest illis, tertius ipse tenet.

state Palatinae laurus, praetextaque quercu

stet domus: aeternos tres habet una deos.