Titus Lucretius Carus
97 - 55 a. Chr. n.
|
De rerum natura
Liber quartus
|
_________________________________________________________
|
|
Avia Pieridum peragro loca nullius antetrita solo. iuvat integros accedere fontisatque haurire, iuvatque novos decerpere floresinsignemque meo capiti petere inde coronam, | |
5 | unde prius nulli velarint tempora musae;primum quod magnis doceo de rebus et artisreligionum animum nodis exsolvere pergo,deinde quod obscura de re tam lucida pangocarmina musaeo contingens cuncta lepore. |
10 | id quoque enim non ab nulla ratione videtur;nam vel uti pueris absinthia taetra medentescum dare conantur, prius oras pocula circumcontingunt mellis dulci flavoque liquore,ut puerorum aetas inprovida ludificetur |
15 | labrorum tenus, interea perpotet amarumabsinthi laticem deceptaque non capiatur,sed potius tali facto recreata valescat,sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videturtristior esse quibus non est tractata, retroque |
20 | volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenticarmine Pierio rationem exponere nostramet quasi musaeo dulci contingere melle;si tibi forte animum tali ratione tenereversibus in nostris possem, dum percipis omnem |
25 | naturam rerum ac persentis utilitatem. |
45 | Sed quoniam docui cunctarum exordia rerumqualia sint et quam variis distantia formissponte sua volitent aeterno percita motuquoque modo possit res ex his quaeque creari,[nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res |
50 | attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, |
51 | quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] |
26 | atque animi quoniam docui natura quid essetet quibus e rebus cum corpore compta vigeretquove modo distracta rediret in ordia prima,nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res |
30 | attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, |
52 | quod speciem ac formam similem gerit eius imago, |
53 | cuius cumque cluet de corpore fusa vagari; |
31 | quae quasi membranae summo de corpore rerumdereptae volitant ultroque citroque per auras,atque eadem nobis vigilantibus obvia mentesterrificant atque in somnis, cum saepe figuras |
35 | contuimur miras simulacraque luce carentum,quae nos horrifice languentis saepe soporeexcierunt ne forte animas Acherunte reamureffugere aut umbras inter vivos volitareneve aliquid nostri post mortem posse relinqui, |
40 | cum corpus simul atque animi natura peremptain sua discessum dederint primordia quaeque.dico igitur rerum effigias tenuisque figurasmittier ab rebus summo de cortice eorum; |
44 | id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. |
54 | Principio quoniam mittunt in rebus apertis |
55 | corpora res multae, partim diffusa solute,robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,et partim contexta magis condensaque, ut olimcum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,et vituli cum membranas de corpore summo |
60 | nascentes mittunt, et item cum lubrica serpensexuit in spinis vestem; nam saepe videmusillorum spoliis vepres volitantibus auctas.quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imagoab rebus mitti summo de corpore rerum. |
65 | nam cur illa cadant magis ab rebusque recedantquam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;praesertim cum sint in summis corpora rebusmulta minuta, iaci quae possint ordine eodemquo fuerint et formai servare figuram, |
70 | et multo citius, quanto minus indupediripauca queunt et <quae> sunt prima fronte locata.nam certe iacere ac largiri multa videmus,non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,verum de summis ipsum quoque saepe colorem. |
75 | et volgo faciunt id lutea russaque velaet ferrugina, cum magnis intenta theatrisper malos volgata trabesque trementia flutant;namque ibi consessum caveai supter et omnemscaenai speciem patrum matrumque deorsum |
80 | inficiunt coguntque suo fluitare colore.et quanto circum mage sunt inclusa theatrimoenia, tam magis haec intus perfusa leporeomnia conrident correpta luce diei.ergo lintea de summo cum corpore fucum |
85 | mittunt, effigias quoque debent mittere tenvisres quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.sunt igitur iam formarum vestigia certa,quae volgo volitant subtili praedita filonec singillatim possunt secreta videri. |
90 | Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae resconsimiles ideo diffusae rebus abundant,ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortaescinduntur per iter flexum, nec recta viarumostia sunt, qua contendant exire coortae. |
95 | at contra tenuis summi membrana coloriscum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,in promptu quoniam est in prima fronte locata.Postremo speculis in aqua splendoreque in omniquae cumque apparent nobis simulacra, necessest, |
100 | quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,exin imaginibus missis consistere eorum.[nam cur illa cadant magis ab rebusque recedantquam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.]sunt igitur tenues formarum illis similesque |
105 | effigiae, singillatim quas cernere nemocum possit, tamen adsiduo crebroque repulsureiectae reddunt speculorum ex aequore visum,nec ratione alia servari posse videntur,tanto opere ut similes reddantur cuique figurae. |
110 | Nunc age, quam tenui natura constet imagopercipe. et in primis, quoniam primordia tantumsunt infra nostros sensus tantoque minoraquam quae primum oculi coeptant non posse tueri,nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum |
115 | cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.primum animalia sunt iam partim tantula, corumtertia pars nulla possit ratione videri.horum intestinum quodvis quale esse putandumst!quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus? |
120 | quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,unde anima atque animi constet natura necessumst,nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?praeterea quaecumque suo de corpore odoremexpirant acrem, panaces absinthia taetra |
125 | habrotonique graves et tristia centaurea,quorum unum quidvis leviter si forte duobus. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .quin potius noscas rerum simulacra vagarimulta modis multis, nulla vi cassaque sensu?Sed ne forte putes ea demum sola vagari, |
130 | quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa |
132 | constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, |
135 | quae multis formata modis sublime feruntur, |
133 | ut nubes facile inter dum concrescere in alto |
134 | cernimus et mundi speciem violare serenam |
136 | aëra mulcentes motu; nam saepe Gigantumora volare videntur et umbram ducere late,inter dum magni montes avolsaque saxamontibus ante ire et solem succedere praeter, |
140 | inde alios trahere atque inducere belua nimbos.nec speciem mutare suam liquentia cessantet cuiusque modi formarum vertere in oras.Nunc ea quam facili et celeri ratione genanturperpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
145 | semper enim summum quicquid de rebus abundat,quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxaaut in materiam ligni pervenit, ibi iamscinditur, ut nullum simulacrum reddere possit. |
150 | at cum splendida quae constant opposta fueruntdensaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autemscindi; quam meminit levor praestare salutem.qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent. |
155 | et quamvis subito quovis in tempore quamquerem contra speculum ponas, apparet imago;perpetuo fluere ut noscas e corpore summotexturas rerum tenuis tenuisque figuras.ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, |
160 | ut merito celer his rebus dicatur origo.et quasi multa brevi spatio summittere debetlumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,sic ab rebus item simili ratione necessesttemporis in puncto rerum simulacra ferantur |
165 | multa modis multis in cunctas undique partis;quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,res ibi respondent simili forma atque colore.Praeterea modo cum fuerit liquidissima caelitempestas, perquam subito fit turbida foede, |
170 | undique uti tenebras omnis Acherunta rearisliquisse et magnas caeli complesse cavernas.usque adeo taetra nimborum nocte coortainpendent atrae Formidinis ora superne;quorum quantula pars sit imago dicere nemost |
175 | qui possit neque eam rationem reddere dictis.Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,et quae mobilitas ollis tranantibus aurasreddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,in quem quaeque locum diverso numine tendunt, |
180 | suavidicis potius quam multis versibus edam;parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quamclamor in aetheriis dispersus nubibus austri.Principio persaepe levis res atque minutiscorporibus factas celeris licet esse videre. |
185 | in quo iam genere est solis lux et vapor eius,propterea quia sunt e primis facta minutis,quae quasi cuduntur perque aëris intervallumnon dubitant transire sequenti concita plaga;suppeditatur enim confestim lumine lumen |
190 | et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.qua propter simulacra pari ratione necessestinmemorabile per spatium transcurrere possetemporis in puncto, primum quod parvola causaest procul a tergo quae provehat atque propellat, |
195 | quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,deinde quod usque adeo textura praedita raramittuntur, facile ut quasvis penetrare queant reset quasi permanare per aëris intervallum.Praeterea si quae penitus corpuscula rerum |
200 | ex altoque foras mittuntur, solis uti luxac vapor, haec puncto cernuntur lapsa dieiper totum caeli spatium diffundere seseperque volare mare ac terras caelumque rigare.quid quae sunt igitur iam prima fronte parata, |
205 | cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?quone vides citius debere et longius iremultiplexque loci spatium transcurrere eodemtempore quo solis pervolgant lumina caelum?Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, |
210 | quam celeri motu rerum simulacra ferantur,quod simul ac primum sub diu splendor aquaiponitur, extemplo caelo stellante serenasidera respondent in aqua radiantia mundi.iamne vides igitur quam puncto tempore imago |
215 | aetheris ex oris in terrarum accidat oras?quare etiam atque etiam mitti fateare necessestcorpora quae feriant oculos visumque lacessant.perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis |
220 | aequoris, exesor moerorum litora circum,nec variae cessant voces volitare per auras.denique in os salsi venit umor saepe saporis,cum mare versamur propter, dilutaque contracum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. |
225 | usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenterfertur et in cunctas dimittitur undique partisnec mora nec requies interdatur ulla fluendi,perpetuo quoniam sentimus et omnia sempercernere odorari licet et sentire sonare. |
230 | Praeterea quoniam manibus tractata figurain tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quaecernitur in luce et claro candore, necessestconsimili causa tactum visumque moveri.nunc igitur si quadratum temptamus et id nos |
235 | commovet in tenebris, in luci quae poterit resaccidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?esse in imaginibus qua propter causa videturcernundi neque posse sine his res ulla videri.Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur |
240 | undique et in cunctas iaciuntur didita partis;verum nos oculis quia solis cernere quimus,propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnesres ibi eam contra feriant forma atque colore.et quantum quaeque ab nobis res absit, imago |
245 | efficit ut videamus et internoscere curat;nam cum mittitur, extemplo protrudit agitqueaëra qui inter se cumque est oculosque locatus,isque ita per nostras acies perlabitur omnis |
249 | et quasi perterget pupillas atque ita transit. |
251 | propterea fit uti videamus quam procul absit |
250 | res quaeque. et quanto plus aëris ante agitatur |
252 | et nostros oculos perterget longior aura,tam procul esse magis res quaeque remota videtur.scilicet haec summe celeri ratione geruntur, |
255 | quale sit ut videamus, et una quam procul absit.Illud in his rebus minime mirabile habendumst,cur, ea quae feriant oculos simulacra viderisingula cum nequeant, res ipsae perspiciantur. |
259 | ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum |
261 | acre fluit frigus, non privam quamque solemus |
260 | particulam venti sentire et frigoris eius, |
262 | sed magis unorsum, fierique perinde videmuscorpore tum plagas in nostro tam quam aliquae resverberet atque sui det sensum corporis extra. |
265 | praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsumtangimus extremum saxi summumque coloremnec sentimus eum tactu, verum magis ipsamduritiem penitus saxi sentimus in alto.Nunc age, cur ultra speculum videatur imago |
270 | percipe: nam certe penitus remmota videtur.quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,ianua cum per se transpectum praebet apertum,multa facitque foris ex aedibus ut videantur;is quoque enim duplici geminoque fit aëre visus. |
275 | primus enim citra postes tum cernitur aër,inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,post extraria lux oculos perterget et aëralter, et illa foris quae vere transpiciuntur.sic ubi se primum speculi proiecit imago, |
280 | dum venit ad nostras acies, protrudit agitqueaëra qui inter se cumquest oculosque locatus,et facit, ut prius hunc omnem sentire queamusquam speculum; sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum,continuo a nobis in eum quae fertur imago |
285 | pervenit, et nostros oculos reiecta revisitatque alium prae se propellens aëra volvit,et facit ut prius hunc quam se videamus, eoquedistare ab speculo tantum semota videtur.quare etiam atque etiam minime mirarier est par. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
290 | illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,aëribus binis quoniam res confit utraque.Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,in speculis fit ut in laeva videatur eo quodplanitiem ad speculi veniens cum offendit imago, |
295 | non convertitur incolumis, sed recta retrorsumsic eliditur, ut siquis, prius arida quam sitcretea persona, adlidat pilaeve trabive, |
298 | atque ea continuo rectam si fronte figuram |
323 | servet et elisam retro sese exprimat ipsa.fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem |
325 | nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,quinque etiam <aut> sex ut fieri simulacra suërint.nam quae cumque retro parte interiore latebunt,inde tamen, quamvis torte penitusque remota, |
330 | omnia per flexos aditus educta licebitpluribus haec speculis videantur in aedibus esse.usque adeo speculo in speculum translucet imago,et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,inde retro rursum redit et convertit eodem. |
335 | Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorumadsimili lateris flexura praedita nostri,dextera ea propter nobis simulacra remittunt,aut quia de speculo in speculum transfertur imago,inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod |
340 | circum agitur, cum venit, imago propterea quodflexa figura docet speculi convertier ad nos.Indugredi porro pariter simulacra pedemqueponere nobiscum credas gestumque imitaripropterea quia, de speculi qua parte recedas, |
345 | continuo nequeunt illinc simulacra reverti;omnia quandoquidem cogit natura referri |
347 | ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. |
299 | Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri. |
300 | sol etiam caecat, contra si tendere pergas,propterea quia vis magnast ipsius et alteaëra per purum simulacra ferunturet feriunt oculos turbantia composituras.Praeterea splendor qui cumque est acer adurit |
305 | saepe oculos ideo quod semina possidet ignismulta, dolorem oculis quae gignunt insinuando.lurida praeterea fiunt quae cumque tuenturarquati, quia luroris de corpore eorumsemina multa fluunt simulacris obvia rerum, |
310 | multaque sunt oculis in eorum denique mixta,quae contage sua palloribus omnia pingunt.E tenebris autem quae sunt in luce tuemurpropterea quia, cum propior caliginis aërater init oculos prior et possedit apertos, |
315 | insequitur candens confestim lucidus aër,qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbrasaëris illius; nam multis partibus hic estmobilior multisque minutior et mage pollens.qui simul atque vias oculorum luce replevit |
320 | atque pate fecit, quas ante obsederat aër<ater>, continuo rerum simulacra secuntur, |
322 | quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus. |
348 | quod contra facere in tenebris e luce nequimuspropterea quia posterior caliginis aër |
350 | crassior insequitur, qui cuncta foramina completobsiditque vias oculorum, ne simulacrapossint ullarum rerum coniecta moveri.Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,propterea fit uti videantur saepe rutundae, |
355 | angulus optusus quia longe cernitur omnissive etiam potius non cernitur ac perit eiusplaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,aëra per multum quia dum simulacra feruntur,cogit hebescere eum crebris offensibus aër. |
360 | hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.Umbra videtur item nobis in sole moveri |
365 | et vestigia nostra sequi gestumque imitari,aëra si credis privatum lumine posseindugredi, motus hominum gestumque sequentem;nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassusaër id quod nos umbram perhibere suëmus. |
370 | ni mirum, quia terra locis ex ordine certislumine privatur solis qua cumque meantesofficimus, repletur item quod liquimus eius,propterea fit uti videatur, quae fuit umbracorporis, e regione eadem nos usque secuta. |
375 | semper enim nova se radiorum lumina funduntprimaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.propterea facile et spoliatur lumine terraet repletur item nigrasque sibi abluit umbras.Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum. |
380 | nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueriillorum est; eadem vero sint lumina necne,umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,an potius fiat paulo quod diximus ante,hoc animi demum ratio discernere debet, |
385 | nec possunt oculi naturam noscere rerum.proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;quae manet in statione, ea praeter creditur ire.et fugere ad puppim colles campique videntur, |
390 | quos agimus praeter navem velisque volamus.Sidera cessare aetheriis adfixa caverniscuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,quandoquidem longos obitus exorta revisunt,cum permensa suo sunt caelum corpore claro. |
395 | solque pari ratione manere et luna videturin statione, ea quae ferri res indicat ipsa.Exstantisque procul medio de gurgite montisclassibus inter quos liber patet exitus ingens,insula coniunctis tamen ex his una videtur. |
400 | atria versari et circum cursare columnaeusque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsidesierunt verti, vix ut iam credere possintnon supra sese ruere omnia tecta minari.Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte |
405 | cum coeptat natura supraque extollere montes,quos tibi tum supra sol montis esse videturcomminus ipse suo contingens fervidus igni,vix absunt nobis missus bis mille sagittae,vix etiam cursus quingentos saepe veruti; |
410 | inter eos solemque iacent immania pontiaequora substrata aetheriis ingentibus oris,interiectaque sunt terrarum milia multa,quae variae retinent gentes et saecla ferarum.At coniectus aquae digitum non altior unum, |
415 | qui lapides inter sistit per strata viarum,despectum praebet sub terras inpete tanto,a terris quantum caeli patet altus hiatus,nubila despicere et caelum ut videare videre,corpora mirande sub terras abdita caelo. |
420 | Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesitflumine et in rapidas amnis despeximus undas,stantis equi corpus transversum ferre videturvis et in adversum flumen contrudere raptim,et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri |
425 | et fluere adsimili nobis ratione videntur.Porticus aequali quamvis est denique ductustansque in perpetuum paribus suffulta columnis,longa tamen parte ab summa cum tota videtur,paulatim trahit angusti fastigia coni, |
430 | tecta solo iungens atque omnia dextera laevisdonec in obscurum coni conduxit acumen.In pelago nautis ex undis ortus in undissol fit uti videatur obire et condere lumen;quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur; |
435 | ne leviter credas labefactari undique sensus.at maris ignaris in portu clauda videnturnavigia aplustris fractis obnitier undis.nam quae cumque supra rorem salis edita pars estremorum, recta est, et recta superne guberna; |
440 | quae demersa liquore obeunt, refracta videnturomnia converti sursumque supina revertiet reflexa prope in summo fluitare liquore.Raraque per caelum cum venti nubila portanttempore nocturno, tum splendida signa videntur |
445 | labier adversum nimbos atque ire supernelonge aliam in partem ac vera ratione ferunturAt si forte oculo manus uni subdita supterpressit eum, quodam sensu fit uti videanturomnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, |
450 | bina lucernarum florentia lumina flammisbinaque per totas aedis geminare supellexet duplicis hominum facies et corpora bina.Denique cum suavi devinxit membra soporesomnus et in summa corpus iacet omne quiete, |
455 | tum vigilare tamen nobis et membra moverenostra videmur, et in noctis caligine caecacernere censemus solem lumenque diurnum,conclusoque loco caelum mare flumina montismutare et campos pedibus transire videmur, |
460 | et sonitus audire, severa silentia noctisundique cum constent, et reddere dicta tacentes.Cetera de genere hoc mirande multa videmus,quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit |
465 | propter opinatus animi, quos addimus ipsi,pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;nam nihil aegrius est quam res secernere apertasab dubiis, animus quas ab se protinus addit.Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit |
470 | an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.hunc igitur contra minuam contendere causam,qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsumquaeram, cum in rebus veri nil viderit ante, |
475 | unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,notitiam veri quae res falsique crearitet dubium certo quae res differre probarit.invenies primis ab sensibus esse creatamnotitiem veri neque sensus posse refelli. |
480 | nam maiore fide debet reperirier illud,sponte sua veris quod possit vincere falsa.quid maiore fide porro quam sensus haberidebet? an ab sensu falso ratio orta valebitdicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est? |
485 | qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.An poterunt oculos aures reprehendere, an aurestactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,an confutabunt nares oculive revincent?non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas |
490 | divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse estet quod molle sit et gelidum fervensve videreet seorsum varios rerum sentire coloreset quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores |
495 | nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse estnon possint alios alii convincere sensus.nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,aequa fides quoniam debebit semper haberi.proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst. |
500 | Et si non poterit ratio dissolvere causam,cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sintvisa rutunda, tamen praestat rationis egentemreddere mendose causas utriusque figurae,quam manibus manifesta suis emittere quoquam |
505 | et violare fidem primam et convellere totafundamenta quibus nixatur vita salusque.non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsaconcidat extemplo, nisi credere sensibus ausispraecipitisque locos vitare et cetera quae sint |
510 | in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.illa tibi est igitur verborum copia cassaomnis, quae contra sensus instructa paratast.Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,normaque si fallax rectis regionibus exit, |
515 | et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,omnia mendose fieri atque obstipa necessu estprava cubantia prona supina atque absona tecta,iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantqueprodita iudiciis fallacibus omnia primis, |
520 | sic igitur ratio tibi rerum prava necessestfalsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.Nunc alii sensus quo pacto quisque suam remsentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.Principio auditur sonus et vox omnis, in auris |
525 | insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.corpoream quoque enim <vocem> constare fatendumstet sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.Praeterea radit vox fauces saepe facitqueasperiora foras gradiens arteria clamor, |
530 | quippe per angustum turba maiore coortaire foras ubi coeperunt primordia vocum.scilicet expletis quoque ianua raditur oris.haud igitur dubiumst quin voces verbaque constentcorporeis e principiis, ut laedere possint. |
535 | nec te fallit item quid corporis auferat et quiddetrahat ex hominum nervis ac viribus ipsisperpetuus sermo nigrai noctis ad umbramaurorae perductus ab exoriente nitore,praesertim si cum summost clamore profusus. |
540 | ergo corpoream vocem constare necessest, |
541 | multa loquens quoniam amittit de corpore partem. |
551 | Asperitas autem vocis fit ab asperitate |
552 | principiorum et item levor levore creatur; |
542 | nec simili penetrant auris primordia forma,cum tuba depresso graviter sub murmure mugitet reboat raucum retro cita barbita bombum, |
545 | et <iam> Dauliades natae hortis ex Heliconiscum liquidam tollunt lugubri voce querellam.Hasce igitur penitus voces cum corpore nostroexprimimus rectoque foras emittimus ore,mobilis articulat nervorum daedala lingua, |
550 | formaturaque labrorum pro parte figurat. |
553 | hoc ubi non longum spatiumst unde illa profectaperveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa |
555 | plane exaudiri discernique articulatim;servat enim formaturam servatque figuram.at si inter positum spatium sit longius aequo,aëra per multum confundi verba necessestet conturbari vocem, dum transvolat auras. |
560 | ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illaminternoscere, verborum sententia quae sit;usque adeo confusa venit vox inque pedita.Praeterea verbum saepe unum perciet aurisomnibus in populo missum praeconis ab ore. |
565 | in multas igitur voces vox una repentediffugit, in privas quoniam se dividit aurisobsignans formam verbis clarumque sonorem.at quae pars vocum non auris incidit ipsas,praeter lata perit frustra diffusa per auras. |
570 | pars solidis adlisa locis reiecta sonoremreddit et inter dum frustratur imagine verbi.Quae bene cum videas, rationem reddere possistute tibi atque aliis, quo pacto per loca solasaxa paris formas verborum ex ordine reddant. |
575 | palantis comites com montis inter opacosquaerimus et magna dispersos voce ciemus.sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,unam cum iaceres: ita colles collibus ipsiverba repulsantes iterabant dicta referri. |
580 | haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenerefinitimi fingunt et Faunos esse locuntur,quorum noctivago strepitu ludoque iocantiadfirmant volgo taciturna silentia rumpichordarumque sonos fieri dulcisque querellas, |
585 | tibia quas fundit digitis pulsata canentum,et genus agricolum late sentiscere, quom Panpinea semiferi capitis velamina quassansunco saepe labro calamos percurrit hiantis,fistula silvestrem ne cesset fundere musam. |
590 | cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,ne loca deserta ab divis quoque forte putentursola tenere. ideo iactant miracula dictisaut aliqua ratione alia ducuntur, ut omnehumanum genus est avidum nimis auricularum. |
595 | Quod super est, non est mirandum qua ratione,per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,haec loca per voces veniant aurisque lacessant,conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;ni mirum quia vox per flexa foramina rerum |
600 | incolumis transire potest, simulacra renutant;perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.praeterea partis in cunctas dividitur vox,ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una |
605 | dissuluit semel in multas exorta, quasi ignissaepe solet scintilla suos se spargere in ignis.ergo replentur loca vocibus abdita retro,omnia quae circum fervunt sonituque cientur.at simulacra viis derectis omnia tendunt, |
610 | ut sunt missa semel; qua propter cernere nemosaepe supra potis est, at voces accipere extra.et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa <domorum>vox optunditur atque auris confusa penetratet sonitum potius quam verba audire videmur. |
615 | Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatumplusculum habent in se rationis, plus operai.principio sucum sentimus in ore, cibum cummandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquaisiquis forte manu premere ac siccare coëpit. |
620 | inde quod exprimimus per caulas omne palatididitur et rarae per flexa foramina linguae,hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,suaviter attingunt et suaviter omnia tractantumida linguai circum sudantia templa; |
625 | at contra pungunt sensum lacerantque coorta,quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.deinde voluptas est e suco fine palati;cum vero deorsum per fauces praecipitavit,nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus; |
630 | nec refert quicquam quo victu corpus alatur,dum modo quod capias concoctum didere possisartubus et stomachi tumidum servare tenorem.Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst, |
635 | hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,tantaque <in> his rebus distantia differitasque est,ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivisdisperit ac sese mandendo conficit ipsa. |
640 | praeterea nobis veratrum est acre venenum,at capris adipes et cocturnicibus auget.id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,principio meminisse decet quae diximus ante,semina multimodis in rebus mixta teneri. |
645 | porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,ut sunt dissimiles extrinsecus et generatimextima membrorum circumcaesura coërcet,proinde et seminibus constant variantque figura.semina cum porro distent, differre necessest |
650 | intervalla viasque, foramina quae perhibemus,omnibus in membris et in ore ipsoque palato.esse minora igitur quaedam maioraque debent,esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,multa rutunda, modis multis multangula quaedam. |
655 | namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,proinde foraminibus debent differe figuraeet variare viae proinde ac textura coërcet.hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,illi, cui suave est, levissima corpora debent |
660 | contractabiliter caulas intrare palati,at contra quibus est eadem res intus acerba,aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.quippe ubi cui febris bili superante coorta est |
665 | aut alia ratione aliquast vis excita morbi,perturbatur ibi iam totum corpus et omnescommutantur ibi positurae principiorum;fit prius ad sensum <ut> quae corpora conveniebantnunc non conveniant, et cetera sint magis apta, |
670 | quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;utraque enim sunt in mellis commixta sapore;id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.Nunc age, quo pacto naris adiectus odoristangat agam. primum res multas esse necessest |
675 | unde fluens volvat varius se fluctus odorum,et fluere et mitti volgo spargique putandumst;verum aliis alius magis est animantibus aptus,dissimilis propter formas. ideoque per aurasmellis apes quamvis longe ducuntur odore, |
680 | volturiique cadaveribus; tum fissa ferarumungula quo tulerit gressum promissa canum visducit, et humanum longe praesentit odoremRomulidarum arcis servator, candidus anser.sic aliis alius nidor datus ad sua quemque |
685 | pabula ducit et a taetro resilire venenocogit, eoque modo servantur saecla ferarum.Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,est alio ut possit permitti longius alter;sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum |
690 | quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam resquae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.errabundus enim tarde venit ac perit antepaulatim facilis distractus in aëris auras;ex alto primum quia vix emittitur ex re; |
695 | nam penitus fluere atque recedere rebus odoressignificat quod fracta magis redolere videnturomnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.deinde videre licet maioribus esse creatumprincipiis quam vox, quoniam per saxea saepta |
700 | non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.quare etiam quod olet non tam facile esse videbisinvestigare in qua sit regione locatum;refrigescit enim cunctando plaga per aurasnec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum. |
705 | errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporumin generest, sed item species rerum atque coloresnon ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,ut non sint aliis quaedam magis acria visu. |
710 | quin etiam gallum noctem explaudentibus alisauroram clara consuetum voce vocare,noenu queunt rapidi contra constare leonesinque tueri: ita continuo meminere fugai.ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam |
715 | semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,pupillas interfodiunt acremque dolorempraebent, ut nequeant contra durare feroces,cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis |
720 | exitus ex oculis liber datur, in remorandolaedere ne possint ex ulla lumina parte.Nunc age, quae moveant animum res accipe, et undequae veniunt veniant in mentem percipe paucis.principio hoc dico, rerum simulacra vagari |
725 | multa modis multis in cunctas undique partistenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textuquam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, |
730 | corporis haec quoniam penetrant per rara cientquetenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.Centauros itaque et Scyllarum membra videmusCerbereasque canum facies simulacraque eorumquorum morte obita tellus amplectitur ossa; |
735 | omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso,partim quae variis ab rebus cumque receduntet quae confiunt ex horum facta figuris.nam certe ex vivo Centauri non fit imago, |
740 | nulla fuit quoniam talis natura animata;verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,haerescit facile extemplo, quod diximus ante,propter subtilem naturam et tenvia texta.cetera de genere hoc eadem ratione creantur. |
745 | quae cum mobiliter summa levitate feruntur,ut prius ostendi, facile uno commovet ictuquae libet una animum nobis subtilis imago;tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis. |
750 | quatenus hoc simile est illi, quod mente videmusatque oculis, simili fieri ratione necessest.Nunc igitur docui quoniam me forte leonumcernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,scire licet mentem simili ratione moveri |
755 | per simulacra leonum <et> cetera quae videt aequenec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.nec ratione alia, cum somnus membra profudit,mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunthaec eadem nostros animos quae cum vigilamus, |
760 | usque adeo, certe ut videamur cernere eum quemrellicta vita iam mors et terra potitast.hoc ideo fieri cogit natura, quod omnescorporis offecti sensus per membra quiescuntnec possunt falsum veris convincere rebus. |
765 | praeterea meminisse iacet languetque sopore,nec dissentit eum mortis letique potitumiam pridem, quem mens vivom se cernere credit.quod super est, non est mirum simulacra moveribracchiaque in numerum iactare et cetera membra; |
770 | nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.quippe, ubi prima perit alioque est altera natainde statu, prior hic gestum mutasse videtur.scilicet id fieri celeri ratione putandumst:tanta est mobilitas et rerum copia tanta |
775 | tantaque sensibili quovis est tempore in unocopia particularum, ut possit suppeditare.Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobisclarandumst, plane si res exponere avemus.quaeritur in primis quare, quod cuique libido |
780 | venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.anne voluntatem nostram simulacra tuenturet simul ac volumus nobis occurrit imago,si mare, si terram cordist, si denique caelum?conventus hominum, pompam, convivia, pugnas, |
785 | omnia sub verbone creat natura paratque?cum praesertim aliis eadem in regione locoquelonge dissimilis animus res cogitet omnis.quid porro, in numerum procedere cum simulacracernimus in somnis et mollia membra movere, |
790 | mollia mobiliter cum alternis bracchia mittuntet repetunt oculis gestum pede convenienti?scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,nocturno facere ut possint in tempore ludos.an magis illud erit verum? quia tempore in uno, |
795 | cum sentimus, id est cum vox emittitur una,tempora multa latent, ratio quae comperit esse,propterea fit uti quovis in tempore quaequepraesto sint simulacra locis in quisque parata.tanta est mobilitas et rerum copia tanta. |
800 | hoc ubi prima perit alioque est altera natainde statu, prior hic gestum mutasse videtur.et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acutecernere non potis est animus; proinde omnia quae suntpraeterea pereunt, nisi quae ex se<se> ipse paravit. |
805 | ipse parat sese porro speratque futurumut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt[praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit]cernere coeperunt, contendere se atque parare, |
810 | nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,si non advertas animum, proinde esse quasi omnitempore semotum fuerit longeque remotum.cur igitur mirumst, animus si cetera perdit |
815 | praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?deinde adopinamur de signis maxima parvisac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imagoeiusdem generis, sed femina quae fuit ante, |
820 | in manibus vir uti factus videatur adesse, |
821 | aut alia ex alia facies aetasque sequatur. |
826 | quod ne miremur sopor atque oblivia curant. |
822 | Illud in his rebus vitium vehementer +inesseeffugere errorem vitareque praemetuenter,lumina ne facias oculorum clara creata, |
825 | prospicere ut possimus, et ut proferre queamus |
827 | proceros passus, ideo fastigia possesurarum ac feminum pedibus fundata plicari,bracchia tum porro validis ex apta lacertis |
830 | esse manusque datas utraque <ex> parte ministras,ut facere ad vitam possemus quae foret usus.cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,omnia perversa praepostera sunt ratione,nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti |
835 | possemus, sed quod natumst id procreat usum.nec fuit ante videre oculorum lumina nata,nec dictis orare prius quam lingua creatast,sed potius longe linguae praecessit origosermonem multoque creatae sunt prius aures |
840 | quam sonus est auditus, et omnia denique membraante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;haud igitur potuere utendi crescere causa.at contra conferre manu certamina pugnaeet lacerare artus foedareque membra cruore |
845 | ante fuit multo quam lucida tela volarent,et volnus vitare prius natura coëgitquam daret obiectum parmai laeva per artem.scilicet et fessum corpus mandare quietimulto antiquius est quam lecti mollia strata, |
850 | et sedare sitim prius est quam pocula natum.haec igitur possunt utendi cognita causacredier, ex usu quae sunt vitaque reperta.illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsanata dedere suae post notitiam utilitatis. |
855 | quo genere in primis sensus et membra videmus;quare etiam atque etiam procul est ut credere possisutilitatis ob officium potuisse creari.Illud item non est mirandum, corporis ipsaquod natura cibum quaerit cuiusque animantis. |
860 | quippe etenim fluere atque recedere corpora rebusmulta modis multis docui, sed plurima debent |
862 | ex animalibus; <quae> quia sunt exercita motu, |
864 | multa per os exhalantur, cum languida anhelant, |
863 | multaque per sudorem ex alto pressa feruntur. |
865 | his igitur rebus rarescit corpus et omnissubruitur natura, dolor quam consequitur rem.propterea capitur cibus, ut suffulciat artuset recreet vires inter datus, atque patentemper membra ac venas ut amorem opturet edendi. |
870 | umor item discedit in omnia quae loca cumqueposcunt umorem; glomerataque multa vaporiscorpora, quae stomacho praebent incendia nostro,dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,urere ne possit calor amplius aridus artus. |
875 | sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostroabluitur, sic expletur ieiuna cupido.Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,cum volumus, quareque datum sit membra movereet quae res tantum hoc oneris protrudere nostri |
880 | corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.dico animo nostro primum simulacra meandiaccidere atque animum pulsare, ut diximus ante.inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullamrem quisquam, <quam> mens providit quid velit ante. |
885 | id quod providet, illius rei constat imago,ergo animus cum sese ita commovet ut velit ireinque gredi, ferit extemplo quae in corpore totoper membra atque artus animai dissita vis est;et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur. |
890 | inde ea proporro corpus ferit, atque ita totapaulatim moles protruditur atque movetur.praeterea tum rarescit quoque corpus et aër,scilicet ut debet qui semper mobilis extat,per patefacta venit penetratque foramina largus, |
895 | et dispargitur ad partis ita quasque minutascorporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,corpus ut ac navis velis ventoque feratur.nec tamen illud in his rebus mirabile constat,tantula quod tantum corpus corpuscula possunt |
900 | contorquere et onus totum convertere nostrum;quippe etenim ventus subtili corpore tenvistrudit agens magnam magno molimine navemet manus una regit quanto vis impete euntematque gubernaclum contorquet quo libet unum, |
905 | multaque per trocleas et tympana pondere magnocommovet atque levi sustollit machina nisu.Nunc quibus ille modis somnus per membra quieteminriget atque animi curas e pectore solvat,suavidicis potius quom multis versibus edam, |
910 | parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quamclamor in aetheriis dispersus nubibus austri.tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,ne fieri negites quae dicam posse retroquevera repulsanti discedas pectore dicta, |
915 | tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.Principio somnus fit ubi est distracta per artusvis animae partimque foras eiecta recessitet partim contrusa magis concessit in altum;dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque. |
920 | nam dubium non est, animai quin opera sitsensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,tum nobis animam perturbatam esse putandumsteiectamque foras, non omnem; namque iaceretaeterno corpus perfusum frigore leti. |
925 | quippe ubi nulla latens animai pars remaneretin membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,unde reconflari sensus per membra repentepossit, ut ex igni caeco consurgere flamma?Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde |
930 | perturbari anima et corpus languescere possit,expediam: tu fac ne ventis verba profundam.Principio externa corpus de parte necessum est,aëriis quoniam vicinum tangitur auris,tundier atque eius crebro pulsarier ictu, |
935 | proptereaque fere res omnes aut corio suntaut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.interiorem etiam partem spirantibus aërverberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum |
940 | perveniant plagae per parva foramina nobiscorporis ad primas partis elementaque prima,fit quasi paulatim nobis per membra ruina.conturbantur enim positurae principiorumcorporis atque animi. fit uti pars inde animai |
945 | eiiciatur et introrsum pars abdita cedat,pars etiam distracta per artus non queat esseconiuncta inter se neque motu mutua fungi;inter enim saepit coetus natura viasque.ergo sensus abit mutatis motibus alte. |
950 | et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,debile fit corpus languescuntque omnia membra,bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubantisaepe tamen summittuntur virisque resolvunt.Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër, |
955 | haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,quem satur aut lassus capias, quia plurima tum secorpora conturbant magno contusa labore.fit ratione eadem coniectus parte animai |
960 | altior atque foras eiectus largior eius,et divisior inter se ac distractior intus.Et quo quisque fere studio devinctus adhaeretaut quibus in rebus multum sumus ante moratiatque in ea ratione fuit contenta magis mens, |
965 | in somnis eadem plerumque videmur obire:causidici causas agere et componere leges,induperatores pugnare ac proelia obire,nautae contractum cum ventis degere bellum,nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum |
970 | semper et inventam patriis exponere chartis.cetera sic studia atque artes plerumque videnturin somnis animos hominum frustrata tenere.et qui cumque dies multos ex ordine ludisadsiduas dederunt operas, plerumque videmus, |
975 | cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,relicuas tamen esse vias in mente patentis,qua possint eadem rerum simulacra venire;per multos itaque illa dies eadem obversanturante oculos, etiam vigilantes ut videantur |
980 | cernere saltantis et mollia membra moventiset citharae liquidum carmen chordasque loquentisauribus accipere et consessum cernere eundemscenaique simul varios splendere decores.usque adeo magni refert studium atque voluntas, |
985 | et quibus in rebus consuerint esse operatinon homines solum sed vero animalia cuncta.quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,in somnis sudare tamen spirareque semperet quasi de palma summas contendere viris |
990 | aut quasi carceribus patefactis <edere voces> |
999 | venantumque canes in molli saepe quiete |
991 | iactant crura tamen subito vocisque repentemittunt et crebro redducunt naribus auras.ut vestigia si teneant inventa ferarum,expergefactique secuntur inania saepe |
995 | cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,donec discussis redeant erroribus ad se.at consueta domi catulorum blanda propago |
998 | discutere et corpus de terra corripere instant, |
1000 | [iactant crura tamen subito vocisque repentemittunt et crebro redducunt naribus aurasut vestigia si teneant inventa ferarumexpergefactique secuntur inania saepe]proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur. |
1005 | et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,tam magis in somnis eadem saevire necessust.at variae fugiunt volucres pinnisque repentesollicitant divom nocturno tempore lucos,accipitres somno in leni si proelia pugnas |
1010 | edere sunt persectantes visaeque volantes.porro hominum mentes, magnis quae motibus eduntmagna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem. |
1015 | multi depugnant gemitusque doloribus eduntet quasi pantherae morsu saevive leonismandantur, magnis clamoribus omnia complent.multi de magnis per somnum rebus loquunturindicioque sui facti persaepe fuere. |
1020 | multi mortem obeunt. multi, de montibus altisut quasi praecipitent ad terram corpore toto,exterruntur et ex somno quasi mentibus captivix ad se redeunt permoti corporis aestu.flumen item sitiens aut fontem propter amoenum |
1025 | adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.puri saepe lacum propter si ac dolia curtasomno devincti credunt se extollere vestem,totius umorem saccatum corporis fundunt,cum Babylonica magnifico splendore rigantur. |
1030 | tum quibus aetatis freta primitus insinuatursemen, ubi ipsa dies membris matura creavit,conveniunt simulacra foris e corpore quoque,nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,qui ciet inritans loca turgida semine multo, |
1035 | ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundantfluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.Sollicitatur id <in> nobis, quod diximus ante,semen, adulta aetas cum primum roborat artus.namque alias aliud res commovet atque lacessit; |
1040 | ex homine humanum semen ciet una hominis vis.quod simul atque suis eiectum sedibus exit,per membra atque artus decedit corpore toto,in loca conveniens nervorum certa cietquecontinuo partis genitalis corporis ipsas. |
1045 | inritata tument loca semine fitque voluntaseicere id quo se contendit dira lubido,[incitat inritans loca turgida semine multo]idque petit corpus, mens unde est saucia amore;namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam |
1050 | emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,et si comminus est, hostem ruber occupat umor.sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,sive puer membris muliebribus hunc iaculaturseu mulier toto iactans e corpore amorem, |
1055 | unde feritur, eo tendit gestitque coireet iacere umorem in corpus de corpore ductum;namque voluptatem praesagit muta cupido.Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor |
1060 | stillavit gutta et successit frigida cura;nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen suntillius et nomen dulce obversatur ad auris.sed fugitare decet simulacra et pabula amorisabsterrere sibi atque alio convertere mentem |
1065 | et iacere umorem coniectum in corpora quaequenec retinere semel conversum unius amoreet servare sibi curam certumque dolorem;ulcus enim vivescit et inveterascit alendoinque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, |
1070 | si non prima novis conturbes volnera plagisvolgivagaque vagus Venere ante recentia curesaut alio possis animi traducere motus.Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,sed potius quae sunt sine poena commoda sumit; |
1075 | nam certe purast sanis magis inde voluptasquam miseris; etenim potiundi tempore in ipsofluctuat incertis erroribus ardor amantumnec constat quid primum oculis manibusque fruantur.quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem |
1080 | corporis et dentes inlidunt saepe labellisosculaque adfigunt, quia non est pura voluptaset stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.sed leviter poenas frangit Venus inter amorem |
1085 | blandaque refrenat morsus admixta voluptas.namque in eo spes est, unde est ardoris origo,restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.quod fieri contra totum natura repugnat;unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, |
1090 | tam magis ardescit dira cuppedine pectus.nam cibus atque umor membris adsumitur intus;quae quoniam certas possunt obsidere partis,hoc facile expletur laticum frugumque cupido.ex hominis vero facie pulchroque colore |
1095 | nil datur in corpus praeter simulacra fruendumtenvia; quae vento spes raptast saepe misella.ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umornon datur, ardorem qui membris stinguere possit,sed laticum simulacra petit frustraque laborat |
1100 | in medioque sitit torrenti flumine potans,sic in amore Venus simulacris ludit amantis,nec satiare queunt spectando corpora coramnec manibus quicquam teneris abradere membrispossunt errantes incerti corpore toto. |
1105 | denique cum membris conlatis flore fruunturaetatis, iam cum praesagit gaudia corpusatque in eost Venus ut muliebria conserat arva,adfigunt avide corpus iunguntque salivasoris et inspirant pressantes dentibus ora, |
1110 | ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possuntnec penetrare et abire in corpus corpore toto;nam facere inter dum velle et certare videntur.usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt. |
1115 | tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,parva fit ardoris violenti pausa parumper.inde redit rabies eadem et furor ille revisit,cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,nec reperire malum id possunt quae machina vincat. |
1120 | usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.Adde quod absumunt viris pereuntque labore, |
1122 | adde quod alterius sub nutu degitur aetas, |
1124 | languent officia atque aegrotat fama vacillans. |
1123 | labitur interea res et Babylonia fiunt |
1125 | unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdiauro includuntur teriturque thalassina vestisadsidue et Veneris sudorem exercita potat.et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae, |
1130 | inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.eximia veste et victu convivia, ludi,pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,ne quiquam, quoniam medio de fonte leporumsurgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, |
1135 | aut cum conscius ipse animus se forte remordetdesidiose agere aetatem lustrisque perire,aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, |
1140 | quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,aut nimium iactare oculos aliumve tueriquod putat in voltuque videt vestigia risus.Atque in amore mala haec proprio summeque secundoinveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,prendere quae possis oculorum lumine operto.innumerabilia; ut melius vigilare sit ante, |
1145 | qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,non ita difficile est quam captum retibus ipsisexire et validos Veneris perrumpere nodos.et tamen implicitus quoque possis inque peditus |
1150 | effugere infestum, nisi tute tibi obvius obsteset praetermittas animi vitia omnia primumaut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.nam faciunt homines plerumque cupidine caeciet tribuunt ea quae non sunt his commoda vere. |
1155 | multimodis igitur pravas turpisque videmusesse in deliciis summoque in honore vigere.atque alios alii inrident Veneremque suadentut placent, quoniam foedo adflictentur amore,nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe. |
1160 | nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; |
1165 | at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quitprae macie; rhadine verost iam mortua tussi.at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,simula Silena ac Saturast, labeosa philema. |
1170 | cetera de genere hoc longum est si dicere coner.sed tamen esto iam quantovis oris honore,cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi |
1175 | et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.at lacrimans exclusus amator limina saepefloribus et sertis operit postisque superbosunguit amaracino et foribus miser oscula figit; |
1180 | quem si iam ammissum venientem offenderit aurauna modo, causas abeundi quaerat honestaset meditata diu cadat alte sumpta querellastultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illiplus videat quam mortali concedere par est. |
1185 | nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsaeomnia summo opere hos vitae poscaenia celant,quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possisprotrahere in lucem atque omnis inquirere risus |
1190 | et, si bello animost et non odiosa, vicissimpraetermittere <et> humanis concedere rebus.Nec mulier semper ficto suspirat amore,quae conplexa viri corpus cum corpore iungitet tenet adsuctis umectans oscula labris; |
1195 | nam facit ex animo saepe et communia quaerensgaudia sollicitat spatium decurrere amoris.nec ratione alia volucres armenta feraequeet pecudes et equae maribus subsidere possent,si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans |
1200 | natura et Venerem salientum laeta retractat.nonne vides etiam quos mutua saepe voluptasvinxit, ut in vinclis communibus excrucientur, |
1203 | in triviis cum saepe canes discedere aventis |
1210 | divorsi cupide summis ex viribus tendunt, |
1204 | quom interea validis Veneris compagibus haerent? |
1205 | quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.Et commiscendo quom semine forte virilem |
1209 | femina vim vicit subita vi corripuitque, |
1211 | tum similes matrum materno semine fiunt,ut patribus patrio. sed quos utriusque figuraeesse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,corpore de patrio et materno sanguine crescunt, |
1215 | semina cum Veneris stimulis excita per artusobvia conflixit conspirans mutuus ardor,et neque utrum superavit eorum nec superatumst.fit quoque ut inter dum similes existere avorumpossint et referant proavorum saepe figuras, |
1220 | propterea quia multa modis primordia multismixta suo celant in corpore saepe parentis,quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.inde Venus varia producit sorte figuras,maiorumque refert voltus vocesque comasque; |
1225 | quandoquidem nihilo magis haec <de> semine certofiunt quam facies et corpora membraque nobis.et muliebre oritur patrio de semine saeclummaternoque mares existunt corpore creti;semper enim partus duplici de semine constat, |
1230 | atque utri similest magis id quod cumque creatur,eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,sive virum suboles sivest muliebris origo.Nec divina satum genitalem numina cuiquamabsterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam |
1235 | appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;quod plerumque putant et multo sanguine maesticonspergunt aras adolentque altaria donis,ut gravidas reddant uxores semine largo;ne quiquam divom numen sortisque fatigant; |
1240 | nam steriles nimium crasso sunt semine partim,et liquido praeter iustum tenuique vicissim.tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.crassius hinc porro quoniam concretius aequo |
1245 | mittitur, aut non tam prolixo provolat ictuaut penetrare locos aeque nequit aut penetratumaegre admiscetur muliebri semine semen.nam multum harmoniae Veneris differre videntur.atque alias alii complent magis ex aliisque |
1250 | succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.et multae steriles Hymenaeis ante fueruntpluribus et nactae post sunt tamen unde puellossuscipere et partu possent ditescere dulci.et quibus ante domi fecundae saepe nequissent |
1255 | uxoris parere, inventast illis quoque comparnatura, ut possent gnatis munire senectam.usque adeo magni refert, ut semina possintseminibus commisceri genitaliter aptacrassaque conveniant liquidis et liquida crassis. |
1260 | atque in eo refert quo victu vita colatur;namque aliis rebus concrescunt semina membrisatque aliis extenvantur tabentque vicissim.et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.id quoque permagni refert; nam more ferarum |
1265 | quadrupedumque magis ritu plerumque putanturconcipere uxores, quia sic loca sumere possuntpectoribus positis sublatis semina lumbis.nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, |
1270 | clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractatatque exossato ciet omni pectore fluctus;eicit enim sulcum recta regione viaquevomeris atque locis avertit seminis ictum.idque sua causa consuerunt scorta moveri, |
1275 | ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.Nec divinitus inter dum Venerisque sagittisdeteriore fit ut forma muliercula ametur; |
1280 | nam facit ipsa suis inter dum femina factismorigerisque modis et munde corpore culto,ut facile insuescat secum <te> degere vitam.quod super est, consuetudo concinnat amorem;nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, |
1285 | vincitur in longo spatio tamen atque labascit.nonne vides etiam guttas in saxa cadentisumoris longo in spatio pertundere saxa? |