Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Epistularum liber prior
Epistula XVIIIAd Lollium
|
___________________________________________________
|
|
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,scurrantis speciem praebere, professus amicum.ut matrona meretrici dispar erit atquediscolor, infido scurrae distabit amicus. | |
5 | est huic diversum vitio vitium prope maius,asperitas agrestis et inconcinna gravisque,quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,dum volt libertas dici mera veraque virtus.virtus est medium vitiorum et utrimque reductum. |
10 | alter in obsequium plus aequo pronus et imiderisor lecti sic nutum divitis horret,sic iterat voces et verba cadentia tollit,ut puerum saevo credas dictata magistroreddere vel partis mimum tractare secundas; |
15 | alter rixatur de lana saepe caprina,propugnat nugis armatus: «scilicet, ut nonsit mihi prima fides?» et «vere quod placet ut nonacriter elatrem? pretium aetas altera sordet.»ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus; |
20 | Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat,gloria quem supra vires et vestit et unguit,quem tenet argenti sitis inportuna famesque,quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus, |
25 | saepe decem vitiis instructior, odit et horret,aut, si non odit, regit ac veluti pia materplus quam se sapere et virtutibus esse prioremvolt et ait prope vera: «meae – contendere noli –stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est: |
30 | arta decet sanum comitem toga: desine mecumcertare. Eutrapelus cuicumque nocere volebatvestimenta dabat pretiosa: «beatus enim iamcum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,dormiet in lucem, scorto postponet honestum |
35 | officium, nummos alienos pascet, ad imumThraex erit aut holitoris aget mercede caballum.»
arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,commissumque teges et vino tortus et ira;nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, |
40 | nec, cum venari volet ille, poemata panges.
gratia sic fratrum geminorum Amphionis atqueZethi dissiluit, donec suspecta severoconticuit lyra. fraternis cessisse putaturmoribus Amphion: tu cede potentis amici |
45 | lenibus imperiis, quotiensque educet in agrosAetolis onerata plagis iumenta canesque,surge et inhumanae senium depone Camenae,cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:Romanis sollemne viris opus, utile famae |
50 | vitaeque et membris, praesertim cum valeas etvel cursu superare canem vel viribus aprumpossis. adde, virilia quod speciosius armanon est qui tractet: scis quo clamore coronaeproelia sustineas campestria. denique saevam |
55 | militiam puer et Cantabrica bella tulistisub duce, qui templis Parthorum signa refigitnunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.ac ne te retrahas et inexcusabilis absis:quamvis nil extra numerum fecisse modumque |
60 | curas, interdum nugaris rure paterno:partitur lintres exercitus, Actia pugnate duce per pueros hostili more refertur;adversarius est frater, lacus Hadria, donecalterutrum velox Victoria fronde coronet. |
65 | consentire suis studiis qui crediderit te,fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
protinus ut moneam – siquid monitoris eges –, tuquid de quoque viro et cui dicas, saepe videto.percontatorem fugito; nam garrulus idem est |
70 | nec retinent patulae commissa fideliter aureset semel emissum volat inrevocabile verbum.non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerveintra marmoreum venerandi limen amici,ne dominus pueri pulchri caraeve puellae |
75 | munere te parvo beet aut incommodus angat.qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne moxincutiant aliena tibi peccata pudorem.fallimur et quondam non dignum tradimus; ergoquem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, |
80 | ut penitus notum, si temptent crimina, servestuterisque tuo fidentem praesidio: quidente Theonino cum circumroditur, ecquidad te post paulo ventura pericula sentis?nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, |
85 | et neglecta solent incendia sumere vires.
dulcis inexpertis cultura potentis amici:expertus metuet. tu, dum tua navis in alto est,hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, |
90 | sedatum celeres, agilem navumque remissi;[potores bibuli media de nocte Falerni]oderunt porrecta negantem pocula, quamvisnocturnos iures te formidare tepores.deme supercilio nubem: plerumque modestus |
95 | occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
inter cuncta leges et percontabere doctos,qua ratione queas traducere leniter aevum,num te semper inops agitet vexetque cupido,num pavor et rerum mediocriter utilium spes, |
100 | virtutem doctrina paret naturane donet,quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,quid pure tanquillet, honos an dulce lucelluman secretum iter et fallentis semita vitae.
me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, |
105 | quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,quid sentire putas, quid credis, amice, precari?«sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivamquod superest aevi, siquid superesse volunt di;sit bona librorum et provisae frugis in annum |
110 | copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.»
sed satis est orare Iovem, qui ponit et aufert,det vitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo. |