BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Q. Horatius Flaccus

65 - 8 a. Chr. n.

 

Epistularum liber prior

 

Epistula XVII

Ad Scaevam

 

___________________________________________________

 

 

 

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,

quo tandem pacto deceat maioribus uti,

disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si

caecus iter monstrare velit; tamen aspice, siquid

5

et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

 

si te grata quies et primam somnus in horam

delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,

si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;

nam neque divitibus contingunt gaudia solis,

10

nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.

si prodesse tuis pauloque benignus ipsum

te tractare voles, accedes siccus ad unctum.

 

«si pranderet holus patienter, regibus uti,

nollet Aristippus.« »si sciret regibus uti,

15

fastidiret holus qui me notat.» utrius horum

verba probes et facta, doce, vel iunior audi

cur sit Aristippi potior sententia. namque

mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:

«scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et

20

splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,

officium facio: tu poscis vilia, verum es

dante minor, quamvis fers te nullius egentem.»

 

omnis Aristippum decuit color et status et res,

temptantem maiora fere, praesentibus aequum,

25

contra, quem duplici panno patientia velat,

mirabor, vitae via si conversa decebit.

alter purpureum non exspectabit amictum;

quidlibet indutus celeberrima per loca vadet

personamque feret, non inconcinnus utramque;

30

alter Mileti textam cane peius et angui

vitabit chlamydem, morietur frigore, si non

rettuleris pannum; refer et sine vivat ineptus.

 

res gerere et captos ostendere civibus hostis

attingit solium Iovis et caelestia temptat:

35

principibus placuisse viris non ultima laus est.

«non cuivis homini contingit adire Corinthum.»

sedit qui timuit, ne non succederet. «esto.

quid? qui pervenit, fecitne viriliter?» atqui

hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret,

40

ut parvis animis et parvo corpore maius;

hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est,

aut decus et pretium recte petit experiens vir.

 

coram rege suo de paupertate tacentes

plus poscente ferent; distat, sumasne prudenter

45

an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

«indotata mihi soror est, paupercula mater,

et fundus nec vendibilis nec pascere firmus»,

qui dicit, clamat: «victum date!» succinit alter:

«et mihi!» dividuo findetur munere quadra.

50

sed tacitus pasci si posset corvus, haberet

plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.

 

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum

qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris,

aut cistam effractam et subducta viatica plorat,

55

nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox

nulla fides damnis verisque doloribus adsit.

nec semel inrisus triviis attollere curat

fracto crure planum, licet illi plurima manet

60

lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:

«credite, non ludo; crudeles, tollite claudum!»

«quaere peregrinum!» vicinia rauca reclamat.