BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Tullius Cicero

106 - 43 a. Chr. n.

 

Epistolae

 

61 a. Chr. n.

 

_________________________________________________________

 

 

 

AD ATTICUM 1.12

Scr. Romae in. Ian. a. 693 (61).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit. opinor ad Considium, Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. «libertum mitto, Tito mandavi.» σκήψεις atque ἀναβολαί; sed nescio an ταὐτόματον ἡμῶν. nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est. etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias.

[2] Libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid sermonis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum ut videas cuius modi sit.

[3] Pompeium nobis amicissimum constat esse. divortium Muciae vehementer probatur. P. Clodium Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.

[4] Quid praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo conturbatior. nam puer festivus anagnostes noster Sositheus decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. tu velim saepe ad nos scribas. si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito.

Kal. Ianuariis M. Messalla, M. Pisone coss.

 

――――――

 

AD ATTICUM 1.13

Scr. Romae vi K. Febr. a. 695 (61).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam tribus tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre possit nisi eam pellectione relevarit? accedit eo quod mihi non† ut quisque in Epirum proficiscitur. ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo.

[2] Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum. sum enim et ab observando homine perverso liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis. Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo et pravo tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet. eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum.

[3] Qui nunc leviter inter se dissident. sed vereor ne hoc quod infectum est serpat longius. credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori Caesarem nuntium remisisse. in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla vehementer adhuc agit severe. boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur, nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur, instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec neglecta a bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit.

[4] Tuus autem ille amicus (scin quem dicam?), de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet. nihil come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖς inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum. sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.

[5] Provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo reliquisti. Τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae. «A. d. iii Non. Decembr.» mendose fuisse animadverteram. quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi ἀττικώτερα videntur. in illam orationem Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit.

[6] Novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul Autronianam domum emit HS †cxxxiiii†. «quid id ad me?» inquies. tantum quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe. tu ista confice. A nobis liberiorem epistulam exspecta.

vi Kal. Febr. M. Messalla, M. Pisone coss.

 

――――――

 

AD ATTICUM 1.14

Scr. Romae Id. Febr. a. 693 (61).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus. prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium. res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρις. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum.

[2] Tum Pompeius μάλ᾽ ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id multis verbis. postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶς laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam «de istis rebus» esse responsum.

[3] Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod †hi† suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. quid multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους), valde graviter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri [verum] Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset.

[4] Hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte quicquid est datum, libenter accepi. ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην novo auditori Pompeio! si umquam mihi περίοδοι, si καμπαι, ἐνθυμήματα, si κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore. quid multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσις, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. Nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem.

[5] Romanae autem se res sic habent. senatus Ἄρειος πάγος; nihil constantius, nihil severius, nihil fortius. nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul lator rogationis idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur «VTI ROGAS.» hic tibi rostra Cato advolat, convicium Pisoni consuli mirificum facit, si id est convicium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis. accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit. hoc concursu optimatium comitia dimittuntur, senatus vocatur. Cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; ex altera parte facile cccc fuerunt. Acta res est. Fufius tribunus tum concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum «comperisse» omnia criminabatur. senatus et de provinciis praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata esset ne quid ageretur.

[6] Habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατος sed voluntate ita καχέκτης ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris?

[7] Nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρις promissa patravit. .tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS DCCXXV, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum. Cum Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem.

Idibus Febr.

 

――――――

 

AD ATTICUM 1.15

Scr. Romae Id. Mart. a. 693 (61).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνες et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, παντοίης ἀρετῆς μιμνήσκεο curaque effice ut ab omnibus et laudemur et amemur.

[2] His de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto dabo. tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. valde aveo scire quid agas.

Idibus Martiis.

 

――――――

 

AD ATTICUM 1.16

Scr. Romae in. Quint. a. 693 (61).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim. respondebo tibi ὕστερον πρότερον, Ὁμηρικῶς. ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses. Cum enim ille ad contiones confugisset in iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis! saepe, ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.

[2] Postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum atque testatum ut non possem praeterire. itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam πρὸς τὸ πρότερον revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.

[3] Sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii. pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur.

[4] Hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrarat reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?) Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt.

[5] Multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. Vna sola sententia praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus. responsurum hominem nemo arbitrabatur.

 

Ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι –

ὅππως δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.

 

Nosti Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit. iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit. quorum Catulus cum vidisset quendam, «quid vos» inquit «praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur timebatis?»

[6] Habes, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis.

quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.

[7] Sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.

[8] Idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreavi adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius victoriae παρρησίαν eripui, Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio contentionis quem ἀγῶνα vos appellatis.

[9] Nam ut Idibus Maus in senatum convenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus, ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi iudicaremur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in rem publicam immissum. «erras, Clodi; non te iudices urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt.»

[10] Sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen quid hoc? «simile est,» inquam «quasi in operto dicas fuisse.» – «quid» inquit «homini Arpinati cum aquis calidis?» «narra» inquam «patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit»; nosti enim Marianas. «quousque» inquit «hunc regem feremus?» «Regem appellas» inquam «cum Rex tui mentionem nullam fecerit?»; ille autem Regis hereditatem spe devorarat. «domum» inquit «emisti.» «putes» inquam «dicere: iudices emisti.» «iuranti» inquit «tibi non crediderunt.» «mihi vero» inquam «xxv iudices crediderunt, xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt.» Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.

[11] Noster autem status est hic: apud bonos iidem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti. nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse; missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus «Cn. Ciceronem» appellent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas (ἐπισημασίας sine ulla pastoricia fistula auferebamus.

[12] Nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere. consul autem ille deterioris histrionis similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere; quod ego non credo. sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem publicam.

[13] Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †insimul cum lege alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita comitia in a. d. vi Kal. Sext. dilata sunt. Novi est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad vivat singulis tribulibus HS (I) (I) (I) debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse; pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu! videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon.

[14] Quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.

[15] Epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit. ac vereor ne, Lucullis quoniam Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.

[16] Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi. ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec satis sciebam quo darem. valde te venditavi.

[17] Cincius si quid ad me tui negoti detulent, suscipiam; sed nunc magis in suo est occupatus; in quo ego ei non desum. tu si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito.

[18] Velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίαι, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείαι habes ad me mittas. libet mihi facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. nihil erat absoluti.

 

――――――

 

AD ATTICUM 1.17

Scr. Romae Non. Dec. a. 693 (61).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus, quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.

[2] Sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset; quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere. sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit enim plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit.

[3] Atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere; vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.

[4] De iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius levandae molestiae. nam si ita statueris, et inritabilis animos esse optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. nam ad me qui te unice diligo maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur.

[5] Illa pars epistulae tuae minime fuit necessaria in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. mihi enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit. vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi primas defero.

[6] Vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi suavissima tecum solet esse, maxime deest – quid dicam? in publicane re, quo in genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, , non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo consilio ac sermone possunt.

[7] Atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa quae violata expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.

[8] Nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur. credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non verecunda admodum gravis et copiosus fui. ecce aliae deliciae equitum vix ferendae!

[9] Quas ego non solum tuli sed etiam ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt. ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.

[10] Sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam. sed tamen quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. Vtor Pompeio familiarissime. video quid dicas. Cavebo quae sunt cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.

[11] Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem posse coniungi. rides? non sunt haec ridicula, mihi crede. quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus. †exspectare velis, cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum venias.

Nonis Decembribus.

 

――――――