M. Tullius Cicero
106 - 43 a. Chr. n.
|
Epistolae
60 a. Chr. n.
|
_________________________________________________________
|
|
AD ATTICUM 1.18 Scr. vi Kal. Febr. a. 694 (60).
Cicero Attico sal.
[1] Nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. abest enim frater ἀφελέστατος et amantissimus. †Metellus† non homo sed litus atque aer et solitudo mera.Tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur. nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent. itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus. qua re te exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus. multa sunt enim quae me sollicitant anguntque; quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse.[2] Ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quamquam animus est praesens, tamen †voluntas etiam atque etiam ipsa medicina efficit†. nam ut ea breviter quae post tuum discessum acta sunt conligam, iam exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis.[3] Adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. vide quae sint postea consecuta. consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu posset. quantum hoc vulnus! facto senatus consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites Romani. sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit. instat hic nunc ille annus egregius. eius initium eius modi fuit ut anniversaria sacra iuventatis non committerentur; nam M. Luculli uxorem Memmius suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus divortium fecit. quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit.[4] Est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. is ad plebem P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.[5] Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat![6] Agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae fuit Plotia. sed interea πολιτικὸς ἀνὴρ οὐδ᾽ ὄναρ quisquam inveniri potest; qui poterat, familiaris noster (sic est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur suam. Crassus verbum nullum contra gratiam. ceteros iam nosti; qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.[7] Vnus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos habuit amantissimos sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit. qua re etiam legationes reiectum iri puto.[8] Nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. qua re cura ut te quam primum videamus. vale.xi Kal. Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.
――――――
AD ATTICUM 1.19 Scr. Romae Id. Mart. a. 694 (60).
Cicero Attico sal.
[1] Non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire. et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur.[2] Atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur metus. nam Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt. senatus decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur, vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis coniungerent. legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, τὸ ἐπὶ τῆι φακῆι μύρον, Lentulus Clodiani filius.[3] Atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae retineri videremur. quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur?[4] Vrbanae autem res sic se habent. agraria lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem. ex hac ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L. Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis vectigalibus per quinquennium reciperetur. huic toti rationi agrariae senatus adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri; Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat. ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium; populo autem et Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar. sed haec tota res interpellata bello refrixerat. Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil ita est ut plane quid emerit nesciat.[5] Haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere, Herennium quendam tribunum pl., tribulem tuum sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse. huic frequenter interceditur. haec sunt, ut opinor, in re publica.[6] Ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda.[7] Itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur. Cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.[8] Odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam:
νᾶφε καὶ μέμνασ᾽ ἀπιστεῖν· ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν.
Ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.[9] De tuo autem negotio saepe ad me scribis. cui mederi nunc non possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. itaque conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.[10] Commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te. in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Panhormi Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. Tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. hic tu cave dicas: τίς πατέρ᾽ αἰνήσει; si est enim apud homines quicquam quod potius sit, laudetur, nos vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus.[11] Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum. verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant.Idibus Martiis.
――――――
AD ATTICUM 1.20 Scr. Romae post Id. Maias a. 694 (60).
Cicero Attico sal.
[1] Cum Pompeiano me Romam recepissem a. d. iiii Idus Maias, Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu Idibus Febr. dederas. ei nunc epistulae litteris his respondebo. ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico. qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere. Cum erimus congressi, tum si quid res feret coram inter nos conferemus.[2] Quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare. verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non inutilis, sed me hercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi civium improborum impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem. quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti existimassem; sed tamen a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed ut ille me probans gravior a videretur. reliqua sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse videamur. meos bonos viros, illos quos significas, et eam quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν non modo numquam deseram sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. nam ut ait Rhinton, ut opinor,
οἱ μὲν παρ᾽ οὐδέν εἰσι, τοῖς δ᾽ οὐδὲν μέλει.
Mihi vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in congressum nostrum reservabo. A curia autem nulla me res divellet, vel quod ita rectum est vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me paenitet.[4] De Sicyoniis, ut ad te scripsi antea, non multum spei est in senatu; nemo est enim idem qui queratur. qua re si id exspectas, longum est; alias via, si qua potes, pugna. Cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt. inducendi senatus consulti maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi partim malevolentia, partim opinione aequitatis delectantur. Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo quod otium nuntiari e Gallia non magno opere gaudet. cupit, credo, triumphare. hoc vellem mediocrius; cetera egregia. Auli filius vero ita se gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri ὑπώπιον.[6] De meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum. Eum librum L. Cossinio dedi. puto te Latinis meis delectari, huic autem Graeco Graecum invidere. Alii si scripserint, mittemus ad te; sed mihi crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur.[7] Nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser. Claudius reliquit donavit. Cum mihi per legem Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter dixi me accepturum si attulisset. nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua depereat; nam et Graecis iis libris quos suspicor, et Latinis quos scio illum reliquisse, mihi vehementer opus est. ego autem cotidie magis quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco. per mihi, per inquam gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam suadeo.
――――――
AD ATTICUM 2.1 Scr. Romae m. Iun. a. 694 (60).
Cicero Attico sal.
[1] Kal. Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer. is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.[2] Quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? conturbavi Graecam nationem. ita vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre.[3] Oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. fuit enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερός τις et πολιτικώτερος videretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur. quarum una est in senatu Kal. Ianuariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum provinciam in contione deposui, septima quom Catilinam emisi, octava quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in contione quo die Allobroges indicarunt, decima in senatu Nonis Decembribus. sunt praeterea duae breves, quasi ἀποσπασμάτια legis agrariae. hoc totum σῶμα curabo ut habeas; et quoniam te cum scripta tum res meae delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim; aut ne poposcisses; ego enim tibi me non offerebam.[4] Quod quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse significas neque recusas quin, non modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse discribere. nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos te fruimur et tu nobis cares. ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus furor pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem. verum praeclare Metellus impedit et impediet. quid quaeris? est consul φιλόπατρις et, ut semper iudicavi, natura bonus.[5] Ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse. «ex Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis Roma Interamnam. Noctu introisti; idem ante. non est itum obviam; ne tum quidem quom iri maxime debuit.» quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dictorum. itaque iam familiariter cum ipso cavillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. negavi. «at ego» inquit «novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat» «noli,» inquam «de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.» non consulare inquies dictum. fateor; sed ego illam odi male consularem. «ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit» neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc esse† moleste fert.[6] Quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse. quod me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari levitate deponeret. quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest. quid? si etiam Caesarem cuius nunc venti valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?[7] Quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret. nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?[8] Nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείαι, non tamquam in Romuli faece sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. «quid ergo? istos» inquies «mercede conductos habebimus?» quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, ἅλις σπουδῆς.[9] Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit. accusavit Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod defendissem leviter suscensuit. nunc tamen petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo.[10] Quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Servilio. quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?[11] Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. in Gallia speramus esse otium. prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos. nam mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat.[12] Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius. et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed scripsi, ut debui, diligenter.
――――――
AD ATTICUM 2.2 Scr. ad villam m. Dec. a. 694 (60).
Cicero Attico sal.
[1] Cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos θεῖοι videmur.[2] Πελληναίων in manibus tenebam et hercule magnum acervum Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. O magnum hominem et unde multo plura didiceris quam de Procilio! Κορινθίων et Ἀθηναίων puto me Romae habere. mihi †credes lege hec doceo† mirabilis vir est. Ἡρώδης, si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet. qui me epistula petivit, ad te, ut video, comminus accessit. coniurasse mallem quam restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem. [3] de lolio sanus non es; de vino laudo.Sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal. Cave aliter facias. cura ut valeas.
――――――
AD ATTICUM 2.3 Scr. ad villam m. Dec. a. 694 (60).
Cicero Attico sal.
[1] Primum, ut opinor, εὐαγγέλια. Valerius absolutus est Hortensio defendente. id iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant. quid sit sciemus cum veneris.[2] Fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεις latis luminibus non tam esse suavis; etenim ἔστω ὄψις μὲν ἡ α, τὸ δὲ ὁρώμενον β, γ, ἀκτῖνες δὲ δ καὶ ε. vides enim cetera. nam si κατ᾽ εἰδώλων ἐμπτώσεις videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis. nunc fit lepide illa ἔκχυσις radiorum. cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine i sumptu corrigi possit.[3] Venio nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram ac πολιτείαν, in qua Σωκρατικῶς εἰς ἑκάτερον sed tamen ad extremum, ut illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν. est res sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet. nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum coniungeret.[4] Hic sunt haec, coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium. sed me κατακλεὶς mea illa commovet quae est in libro tertio:
interea cursus, quos prima a parte iuventaequosque adeo consul virtute animoque petisti,hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
Haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis videatur
εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.
Sed haec ambulationibus compitaliciis reservemus. tu pridie compitalia memento. Balineum calfieri iubebo. et Pomponiam Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ φιλοτιμίας adfer mihi de libris Quinti fratris.
―――――― |