C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen CXV[ad Mentulam, i. e. Mamurra.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Mentula habet instar triginta iugera prati,quadraginta arvi: cetera sunt maria.cur non divitiis Croesum superare potis sit,uno qui in saltu tot bona possideat, | |
5 | prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesqueusque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,non homo, sed vero mentula magna minax. |