C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen CX[ad Aufilenam.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Aufilena, bonae semper laudantur amicae:accipiunt pretium, quae facere instituunt.tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica 's,quod nec das et fers saepe, facis facinus. | |
5 | aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae,Aufilena, fuit: sed data corriperefraudandost facinus plus quam meretricis avarae,quae sese toto corpore prostituit. |