C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen CVII[ad Lesbiam.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Si quoi quid cupido | optantique optigit umquaminsperanti, hoc est gratum animo proprie.quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,quod te restituis, Lesbia, mi cupido, | |
5 | restituis cupido atque insperanti, ipsa refers tenobis: o lucem candidiore nota!quis me uno vivit felicior aut magis hac reoptandam in vita dicere quis poterit? |