C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen CI[ad inferias.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Multas per gentes et multa per aequora vectusadvenio has miseras, frater, ad inferias,ut te postremo donarem munere mortiset mutam - nequiquam! - alloquerer cinerem, | |
5 | quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,heu, miser indigne frater adempte mihi!nunc tamen interea haec, prisco quae more parentumtradita sunt tristis munera ad inferias,accipe fraterno multum manantia fletu, |
10 | atque in perpetuum, frater, ave atque vale! |