C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XCVII[ad Aemilium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Non (ita me di | ament) quicquam referre putavi,utrum os an culum | olfacerem Aemilio.nilo mundius hoc, nihiloque immundior ille,verum etiam culus mundior et melior: | |
5 | nam sine dentibus est. os dentis sesquipedalis,gingivas vero ploxeni habet veteris,praeterea rictum, qualem diffissus in aestumeientis mulae cunnus habere solet.hic futuit multas et se facit esse venustum, |
10 | et non pistrino traditur atque asino?quem si qua attingit, non illam posse putemusaegroti culum lingere carnificis? |