C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXXXIX[ad Gellium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona matertamque valens vivat tamque venusta sorortamque bonus patruus tamque omnia plena puelliscognatis, quare is desinat esse macer? | |
5 | qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,quantumvis quare sit macer invenies. |