C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXXVI[de profundis.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Si qua recordanti benefacta priora voluptasest homini, cum se cogitat esse piumnec sanctam violasse fidem, nec foedere nullodivum ad fallendos numine abusum homines: | |
5 | multa parata manent in longa aetate, Catulle,ex hoc ingrato gaudia amore tibi.nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possuntaut facere, haec a te dictaque factaque sunt:omnia quae ingratae perierunt credita menti. |
10 | quare cur te iam | amplius excrucies?quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,et dis invitis desinis esse miser?difficilest longum subito deponere amorem,difficilest, verum hoc, qua lubet, efficias: |
15 | una salus haec est, hoc est tibi pervincendum,hoc facias, sive id non pote sive pote. -o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquamextremo, iam ipsa in morte, tulistis opem,me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, |
20 | eripite hanc pestem perniciemque mihi!hei mihi, subrepens imos ut torpor in artusexpulit ex omni pectore laetitias.non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,aut, quod non potis est, esse pudica velit: |
25 | ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.o di, reddite mi hoc pro pietate mea! |