C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXII[carmen nuptiale.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: hexameter dactylicus
Vesper adest: iuvenes, consurgite:!Vesper Olympoexspectata diu vix tandem lumina tollit.surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas:iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus. | |
5 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra!nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.sic certest: viden, ut perniciter exiluere?non temere exiluere, canent, quod vincere par est. |
10 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
non facilis nobis, aequales, palma paratast:aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.non frustra meditantur: habent, memorabile quod sit;nec mirum, penitus quae tota mente laborant. |
15 | nos alio mentes, alio divisimus aures;iure igitur vincemur: amat victoria curam.quare nunc animos saltem convertite vestros!dicere iam incipient, iam respondere decebit.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
|
20 | Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?qui natam possis complexu avellere matris,complexu matris retinentem avellere natam,et iuveni ardenti castam donare puellam.quid faciunt hostes capta crudelius urbe? |
25 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?qui desponsa tua firmes conubia flamma,quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. |
30 | quid datur a divis felici optatius hora?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.. . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . .<Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!>
. . . . . . . . . . .namque tuo adventu vigilat custodia semper,nocte latent fures, quos idem saepe revertens, |
35 | Hespere, mutato comprendis nomine Eous.at lubet innuptis ficto te carpere questu.quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, |
40 | ignotus pecori, nullo convolsus aratro,quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber. . .multi illum pueri, multae optavere puellae;idem cum tenui carptus defloruit ungui,nulli illum pueri, nullae optavere puellae: |
45 | sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;cum castum amisit polluto corpore florem,nec pueris iocunda manet, nec cara puellis.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, |
50 | numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,sed tenerum prono deflectens pondere corpusiam iam contingit summum radice flagellum;hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci;at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, |
55 | multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;cum par conubium maturo tempore adeptast,cara viro magis et minus est invisa parenti.[Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!]
|
60 | at tu ne pugna cum tali coniuge virgo!non aequomst pugnare, pater cui tradidit ipse,ipse pater cum matre, quibus parere necessest.virginitas non tota tuast, ex parte parentumst,tertia pars patrist, pars est data tertia matri, |
65 | tertia sola tuast: noli pugnare duobus,qui genero suo iura simul cum dote dederunt.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |