C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LI[ad Lesbiam.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: Sapphicus
Ille mi par esse deo videtur,ille, si fas est, superare divos,qui sedens adversus identidem tespectat et audit
| |
5 | dulce ridentem, misero quod omniseripit sensus mihi: nam simul te,Lesbia, aspexi, nihil est super mi<Lesbia, vocis,>
lingua sed torpet, tenuis sub artus |
10 | flamma demanat, sonitu suoptetintinant aures, gemina et tegunturlumina nocte. –
otium, Catulle, tibi molestumst:otio exultas nimiumque gestis: |
15 | otium et reges prius et beatasperdidit urbes. |