C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XLII[ad hendecasyllabos.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: hendecasyllabus
Adeste, hendecasyllabi, quot estisomnes undique, quotquot estis omnes!iocum me putat esse moecha turpiset negat mihi nostra reddituram | |
5 | pugillaria, si pati potestis.persequamur eam et reflagitemus!
quae sit, quaeritis? illa, quam videtisturpe incedere, mimice ac molesteridentem catuli ore Gallicani. |
10 | circumsistite eam, et reflagitate:«moecha putida, redde codicillos,redde, putida moecha, codicillos!»
non assis facis? o lutum, lupanar,aut si perditius potes quid esse! |
15 | sed non est tamen hoc satis putandum.quodsi non aliud potest, ruboremferreo canis exprimamus ore.conclamate iterum altiore voce:«moecha putida, redde codicillos, |
20 | redde, putida moecha, codicillos!»
sed nil proficimus, nihil movetur.mutanda est ratio modusque nobis,si quid proficere amplius potestis:«pudica et proba, redde codicillos!» |