C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XXXIX[ad Egnatium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: choliambus
Egnatius, quod candidos habet dentes,renidet usque quaque. si ad rei ventum estsubsellium, cum orator excitat fletum,renidet ille; si ad pii rogum fili | |
5 | lugetur, orba cum flet unicum mater,renidet ille. quicquid est, ubicumquest,quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum est <te> mihi, bone Egnati. |
10 | si urbanus esses aut Sabinus aut Tibursaut parcus Umber aut obesus Etruscusaut Lanuvinus ater atque dentatusaut Transpadanus, ut meos quoque attingam,aut quilubet, qui puriter lavit dentes, |
15 | tamen renidere usque quaque te nollem:nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber <es>: Celtiberia in terra,quod quisque minxit, hoc sibi solet manedentem atque russam defricare gingivam, |
20 | ut quo iste voster expolitior dens est,hoc te amplius bibisse praedicet loti. |