C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XXXVII[ad contubernales et Egnatium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: choliambus
Salax taberna vosque contubernales,a pilleatis nona fratribus pila,solis putatis esse mentulas vobis,solis licere, quicquid est puellarum, | |
5 | confutuere et putare ceteros hircos?an, continenter quod sedetis insulsicentum an ducenti, non putatis ausurumme una ducentos irrumare sessores?atqui putate: namque totius vobis |
10 | frontem tabernae sopionibus scribam!puella nam mi, quae meo sinu fugit,amata tantum quantum amabitur nulla,pro qua mihi sunt magna bella pugnata,consedit istic. hanc boni beatique |
15 | omnes amatis, et quidem, quod indignumst,omnes pusilli et semitarii moechi;tu praeter omnes une de capillatis,cuniculosae Celtiberiae fili,Egnati, opaca quem bonum facit barba |
20 | et dens Hibera defricatus urina. |