BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Valerius Catullus

ca. 87 - 54 a. Chr. n.

 

Carmina

 

Carmen XII

[ad Marrucinum Asinium.]

 

_________________________________________________________

 

 

 

metrum: hendecasyllabus

 

 

Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris: in ioco atque vino

tollis lintea neglegentiorum.

hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:

5

quamvis sordida res et invenustast.

non credis mihi? crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

mutari velit: est enim leporum

differtus puer ac facetiarum.

10

quare aut hendecasyllabos trecentos

exspecta, aut mihi linteum remitte;

quod me non movet aestimatione,

verum est mnemosynum mei sodalis.

nam sudaria Saetaba ex Hibereis

15

miserunt mihi muneri Fabullus

et Veranius: haec amem necessest

ut Veraniolum meum et Fabullum.