C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen VIII[ad se ipsum.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: choliambus
Miser Catulle, desinas ineptire,et quod vides perisse perditum ducas.fulsere quondam candidi tibi soles,cum ventitabas quo puella ducebat, | |
5 | amata nobis quantum amabitur nulla.ibi illa multa cum iocosa fiebant,quae tu volebas nec puella nolebat,fulsere vere candidi tibi soles.nunc iam illa non vult: tu quoque impotens, noli |
10 | nec quae fugit sectare, nec miser vive,sed obstinata mente perfer, obdura.vale, puella. iam Catullus obduratnec te requiret nec rogabit invitam:at tu dolebis, cum rogaberis nulla. |
15 | scelesta, vae te! quae tibi manet vita?Quis nunc te adibit? cui videberis bella?quem nunc amabis? cuius esse diceris?quem basiabis? cui labella mordebis?at tu, Catulle, destinatus obdura. |