BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Tommaso Campanella

1568 - 1639

 

Lettere

 

1638

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Monsig. Padrone osservandissimo.

 

Urgentibus magni momenti negotiis, sub mentito habitu, Galliam ab urbe 1) petii, literis commendatitiis et praeceptoriis D. Card. Barb. ut ubique suae dictionis et aliorum principum me adjuvent quicumque obvii gubernatores, bene munitus: ac simul Comitis de Novalla, Oratoris Christianissimi apud S. Pontificem, mandato ac commendatione, regio nomine, ad cujus servitium accedo, pariter datis: quemadmodum, D. Burdeletus ad tuam praestantiam inclytam scribit, et ego cum accessero demonstrabo, vestimenta mei ordinis propria, et scripta scientiarum hic Massiliae praestolari vellem, qua via per Nauclerum quendam vir de Novallia transmittenda curat ipse; nam et improvviso nec salutatis amicis discedere ab urbe coactus sum, atque ad Moecenatem bonorum virorum missus, qui nostris . . . necessitatibus. Sententiam meam de libello Baronis Romae prohibito, me non adnuente, vel scribam velcum tecum fuero, quemadmodum postulasti, dictabo. Egeo hic quidem, pecuniarum. . . sed Parisiis nihil deerit. Vellem potius apud te, vir inter sapientes ac prudentes clarissime, expectare, quam Massiliae, et habitum induere proprium, verum absque tuo judicio discernere volui. Cupio igitur atque rogo etiam atque etiam ut statim tuam voluntatem philosophiae propendeas, mittas que aut currum aut lecticam, ascendere nam equum vix prae senio et labore valeo. Hospes meus puteo me esse de ordine Minimorum, qui, ut scis, sum Praedicatorum et tintinnabulum tuum ad quem scripsisti, et saepe salutasti. Nemini nomina mea aperire nisi tibi volo, debeoque. Vale. Massiliae ex aedibus D. Gastoni die 29 octobris 1634 – Vel scribe hospiti meo, tuo ut me nomini juvet, sicut Comes de Novalla dictus scribit nomine regio. Cum ad te pervenero audies mirifica. Vale.

[ca. 21 maggio 1639]

 

――――――――

 

1) Da Roma.