BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Juan González de Mendoza

1540 - 1617

 

Historia del

Gran Reyno de la China

 

1585

 

___________________________________________________

 

 

 

Sixtus Papa V.

Dilecto filio Ioanni Gonçalez de Mendoça presbytero ordinem

Sancti Augustini Haeremitaram expresse professo:

et Magistro in Theologia.

 

Dilecte fili Salutem et Apostolicam Benedictione Exponi nobis nuper fecisti quod cum tu quemdam librum Historiarum, rerum memorandarum Indiarum de la China, et totius Mundi novi inscriptum, de mandato felicis recordationis Gregorii Papae XIII. praedecessoris nostri, non parvis tuis labore et vigiliis hydiomate hispano, ex quo postea in Italicum traductus est, composueris, ac illum sic compositum, traductum et a Dilecto filio Magistro nostri sacri Palatii Apostolici examinatum et approbatum, Typis mandari facere intendas quia tamen vereris, ne postquam in lucem prodierit, a pluribus, te inscio et irrequisito imprimatur: et impraessus in maximum tuum detrimentum, venalis habeatur. Nobis humiliter supplicari fecisti, quatenus tuae indemnitati in praemissis, opportune consulere, de benignitate Apostolica Dignaremur. Nos igitur te, specialis gratiae favore prosequi Volentes, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, Tibi, quod infra Deccennium a Data praesentium computandum, praefatus liber, ut praefertur, examinatus et approbatus sive Hispano sive Italico sermone a quoquam, absque tuo consensu imprimi aut vendi, seu venalis teneri, vel exhiberi, praeterquam ab eis, quibus tu licentiam in scriptis commiseris, ullo modo possit, Apostolica auctoritate tenore prasentium, concedimus et indulgemus. Inhibentes, propterea omnibus et singulis librorum Impraessoribus et Bibliopolis, ubicumque locorum Sanctae Romanae Ecclesiae, mediate vel immediate subiectorum, sub excommunicationis latae sententiae, ac quingentorum Ducatorum auri de Camera, pro una videlicet, Camerae Apostolicae, et altera medietatibus tibi applicandorum, et per contravenientes absque alia declaratione iudicaria seu Decreto, ipso facto toties quoties contraventum fuerit, incurrendis et irremissibiliter exigendis poenis, ne intra huiusmodi Decennium, praefatum librum, seu aliquam eius partem, absque tua expraessa licentia imprimere, neque impraessum vendere, seu venalem habere, audeant seu praesumant. Quocirca universis et singulis venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, Episcopis, eorumque Vicariis seu officialibus in spiritualibus generalibus, ac nostro Ecclesiastico de latere Legatis, Vicelegatis, Gubernatoribus Iudicibus, Protestatibus, Baricellis, caeterisque, aliis ad quos quomodolibet spestat et pertinet, earumdem praesentium tenore committimus et mandamus, ut quoties et quando pro parte tua fuerint requisiti, seu eorum aliquis fuerit requisitus, tibi in praemissis, efficacis defensionis praesidio assistentes, praefata omnia, ad tuam simplicem requisitionem, contra Inobidientes et rebelles quoscumque, etiam per censurae Ecclesiasticae, aliaque opportuna Iuris et facti remedia, auctoritate nostra praefata exequantur et observari faciunt invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii secularis auxilio. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ac statutis et consuetudinibus, etiam motu proprio, ac alias in contrarium quomodolibet concessis, caeterisque contrariis quibuscumque.

Dat. Romae, apud sanctum Marcum, sub Anulo Piscatoris, Die Decima tertia Iunii. M.D.XXXV. Pontificatus Nostri Anno Primo.

 

Io. Thom. Gualterutius.