Alexander Aphrodisiensis
† 211 p. Chr. n.
Liber de intellectu et intellecto
Textus:Alexander Aphrodisiensis, Liber de intellectu et intellectoEdidit Gabriel Théry, Autour du decrét 1210:II.: Alexandre d'Aphrodise, Aperçu sur l'influence de sa noétique,in: Bibliothèque Thomiste 7 (1926), 74-83Novam editionem curavit Burkhard Mojsisch 2014(Pro textu digitalizato Burchardo Mojsisch magnas gratias ago. U.H.)
|
|
__________________________________________________________________________
|
|
Liber de intellectu et intellecto
(1) Dixit Alexander, quod intellectus apud Aristotelem est tribus modis: Unus est intellectus materialis. Hoc autem, quod dico “materialis”, est scilicet intellectus substantivus, quem possibile est fieri intellectum, et est quasi materia. Et per hoc, quod dico “materia”, non intelligo aliquid, quod sit subiectum et possit fieri aliquid significatum propter existentiam alicuius formae in se, sed quod, postquam est sic, non fit, nisi quod possibile est fieri intellectum secundum viam possibilitatis, sicut est id, quod est in potentia, quia, quod illiusmodi est, quia est sic, est materia. Intellectus autem, qui nondum intelligit, sed possibile est, ut intelligat, est materialis, et virtus animae, quae est sic, est etiam intellectus materialis, quoniam non est aliquid ex his, quae sunt in effectu, sed potest esse intellectus in effectu, scilicet fieri sic, ut imaginetur omnia, quae sunt. Non oportet autem, ut apprehensor omnis, qui est in effectu secundum naturam sibi propriam, sit unum de apprehensis; si enim ita esset, contingeret tunc, quod, cum apprehenderet ea, quae sunt extra se, impediret eum forma sibi propria ad imaginandum illa. Sensus enim etiam non apprehendunt nisi ea, quarum esse non est in eis; et ideo visus, qui est apprehensor colorum, instrumentum, in quo est ipse et per quod est apprehensio, non habet colorem, quia aqua non habet colorem proprium; et quia odoratus fit ex aere, qui non habet odorem, ideo odoratus est apprehensor odorum; et tactus ideo non sentit id, quod est sibi simile in caliditate et frigiditate, lenitate et asperitate; non enim sentit nisi id, quod est a se diversum in multitudine vel paucitate; unde posset sentire omnia haec contraria, si esset asper. Omne autem corpus naturale est tactibile, et sicut sensus non possunt apprehendere aliquid, quod est in se, vel discernere, sic, postquam intellectui est apprehendere aliqua et discernere intellecta, non potest ipse esse aliquid eorum, quae discernit, sed quia est apprehensor omnis, quod est, eo, quod possibile est, ut intelligat omne, quod est, ideo nullum eorum, quae sunt, est ipse in effectu, immo ipse est in potentia omnia illa. Et haec est intentio de eo, quod est intellectus in potentia. Sensus enim, etsi non sint nisi in corporibus, ipsi tamen non sunt ea, quae apprehendunt, sed sunt quiddam aliud ab ipsis in effectu. Apprehensio enim sensus non est nisi virtus corporis alicuius, quod patitur; et ideo non omnis sensus est apprehensor omnis sensati; sensus enim non est nisi res aliqua in effectu. Sed postquam res non apprehenduntur corpore nec virtute corporis alicuius, quod non patitur, tunc nullum eorum, quae sunt, est ipse in effectu nec est aliquid signatum, sed est virtus aliqua receptibilis formae, et intellecta ex his sunt perfectio hominis. Hic autem intellectus materialis est in omni habente animam integram, scilicet homine.(2) Sed intellectus habet alium gradum, cum scilicet intelligit et habet habitum, ut intelligat, et est potens assumere formas intellectorum per suam potentiam, quae est in se ipso, cuius comparatio est, sicut comparatio eorum, in quibus est habitus artificiorum, qui sunt potentes per se operari opera sua. Primus autem non assimulatur istis, sed illis, quibus est potentia, qua possunt recipere artificium ad hoc, ut fiant magistri. Et hic intellectus est intellectus materialis, postquam fit ei habitus et acquirit, ut agat et intelligat, quod non est nisi in his, qui iam perfecti sunt et fiunt sic, quod iam intelligunt. Hic est intellectus secundus.(3) Tertius autem est praeter duos praedictos, qui est intelligentia agens, per quam intellectus materialis fit, ut habeat habitum. Comparatio autem huius agentis ad animam, sicut dicit Aristoteles, est sicut comparatio luminis; sicut enim lumen causa est colorum visorum in potentia, ut videantur in effectu, sic haec intelligentia facit intellectum materialem, qui est in potentia, esse intellectum in effectu eo, quod defigit in eo habitum intelligendi in effectu. Sed ipse da natura sua est intelligibilis et est in effectu, sic eo, quod est agens imaginationem intelligibilem et adducens intellectum materialem ad effectum, et ob hoc etiam ipse est intelligentia eo, quod forma, quae non est materialis, quae sola de natura sua est intelligibilis, est intelligentia; forma vero materialis non est intellecta in effectu ob hoc, quod est intelligibilis in potentia, sed quia intelligentia abstrahit eam ab hyle, in qua erat, et dat ei esse in effectu. Igitur ponit eam intellectam. Unde cum unaquaeque earum intelligit, fiunt in effectu intellecta earum; non fuerant autem prius sic nec erant in natura sua.(4) Intellectus enim in natura sua in effectu non est aliud quam forma intellecta, et ideo unaquaeque istarum non est intellecta absolute, sed cum intelliguntur, fiunt intellectus, sicut scientia, quae est in effectu, non est, nisi quod est scitum in effectu; et quod est scitum in effectu, non est nisi scientia, quae est in effectu, quia est quiddam, quod, cum apprehendit scientia, quae est in effectu, sit scitum, quod est in effectu; et ideo sensus, qui est in effectu, est id, quod est sensatum in effectu; sensatum vero, quod est in effectu, est sensus, qui est in effectu.(5) Similiter etiam intellectus, qui est in effectu, est id, quod est intellectum in effectu, et intellectum in effectu est intellectus in effectu. Quoniam intellectus, cum apprehendit formam intellecti et abstrahit eam ab hyle, ponit eam intellectam in effectu et fit ipsa intellectus in effectu.(6) Si autem ex his, quae in natura sua per se sunt in effectu intelligibilia, fuerit aliquid, quod habeat ex sua essentia esse tale, quod non est admixtum materiae, ne sit opus abstrahere suam formam ab hyle, hoc est intelligentia in effectu. Intelligentia enim in effectu semper est intellecta; haec igitur est intelligibilis de natura sua, quae est intelligentia in effectu; quae cum sit causa intellectui materiali ad abstrahendum et intelligendum et imaginandum singulas formas materiales et fiunt intellectum in effectu secundum illas formas, dicitur de ea, quod ipsa est intellectus adeptus agens, qui nec est pars nec virtus animae in nobis, sed fit in nobis ab extrinsecus, scilicet cum nos intelligimus per illam. Si autem per apprehensionem formae fit imago intelligibilis et esse illius formae sic, quod in illa hora non coniuncta materiae, sed separata ab ea, tunc, cum intellecta fuerit in nobis, erit separata.(7) Dixit Isaac in hoc loco <deficit aliquid de libro Graeco, per quem correximus istum>: “Non autem ob hoc, quod nos intelligimus illam, sit ipsa intellectus et intellectum, sed quia haec forma, quae est sic; et haec substantia, quae est separata ab hyle, non est receptibilis corruptionis, et ideo Aristoteles intellectum adeptum, scilicet formam, quae est huiusmodi, vocavit ‘immortalem’. Si enim unaquaeque formarum, cum est intellecta, fit intellectus, sed non per suam adeptionem nec per suum ingressum ad animam de foris, est intellectus. Sed cum intelligitur et fit intellectus, tunc haec forma, quae fuit intellecta in potentia, antequam intelligeretur, necesse est, ut, cum intelligitur, fiat intellectus adeptus; et hoc nomine vocatur. Intellectus autem, qui est in habitu et qui est agens potens intelligere suam essentiam, sed non secundum modum, quo ipse est intellectus – sequeretur enim ex hoc, quod ipse simul in eadem dispositione esset intelligens et intellectum –, sed quia intellectus, qui est in effectu, est intellecta in effectu, ideo, cum intelligat intellecta, intelligit se ipsum eo, quod, cum intelligit intellecta, fit intellectus; nam quia ipse est intellectus, qui est in effectu et ipse intelligit ea, tunc, cum ipse intelligit se, est ipse intellectus; cum enim intelligit ea, ipse et intellecta fiunt unum quiddam; sed cum non intelligat ea, est aliud ab eis.(8) Similiter dicitur, quod sensus sentit se ipsum, sed cum sentit sensata, tunc per hanc actionem ipse et sensata ab eo fiunt unum quid. Res autem ita est, ut dicimus; sensus enim, qui est in effectu, et intellectus apprehendunt formas sine hyle et apprehendunt apprehensa, quae sunt unicuique propria.(9) Dico igitur, quod intellectus intelligit se ipsum, non secundum modum, quo ipse est intellectus, sed secundum modum, quo ipse est intelligibilis. Ipse enim non apprehendit se ipsum nisi secundum hoc, quod est intelligibilis, quemadmodum apprehendit unumquodque intelligibilium; non autem apprehendit se secundum hoc, quod est intellectus, sed quia accidit intellectui, ut ipse etiam sit intelligibilis. Ipse enim, quoniam unum est ex his, quae sunt, et non est sensibilis, remansit, ut esset intelligibilis, scilicet quoniam, si ita esset, quod non intelligeret se nisi secundum hoc, quod est intellectus, tunc nihil aliud intelligit nisi id, quod est intellectus; igitur se ipsum tantum intelligeret; sed quia ipse intelligit intelligibilia, sed antequam intelligit ea, non erat intellectus in effectu, tunc intelligit se ipsum in hoc modo, scilicet eo modo, quo ipse est unum de intelligibilibus, et ideo est hoc, quod hic intellectus intelligit se ipsum, cum exit ab intellectu materiali.(10) Intellectus etiam, qui prior est in effectu, secundum hanc similitudinem intelligit se ipsum et propter eandem causam; sed ille intellectus est plus in hac intensione, quia intelligit etiam aliud praeter se. Ipse enim ex modo, quo est intelligibile, intelligit se, sed ex modo, quo est intellectus in effectu, et ex natura, quae est sibi, est manifestum, quod intelligit se ipsum intellectu, qui est in effectu; et quia ipse semper est intelligens in effectu, tunc ipse est semper tantummodo intelligentia. Igitur ipse semper intelligit se ipsum, sed nec intelligit se ipsum solummodo, nisi quia est intelligentia simpliciter, et ideo non intelligit nisi rem simplicem, nec est aliquid aliud intelligibile simpliciter nisi ipsa, quoniam est non commixta neque hylearis nec est in sua essentia aliquid in potentia; igitur non intelligit ipsa nisi suam essentiam tantum; ex modo igitur, quo est intelligentia, intelligit sic ipsam, secundum quod est intelligibilis, et secundum quod est sola simplex in effectu, intelligit se ipsam solummodo; quoniam, cum est tantum simplex, fit, quod non intelligit nisi rem simplicem, et inter intelligibilia nullum est simplex nisi ipsa tantummodo.(11) Iam igitur intellexi, quod opus fuit Aristoteli interponere intellectum adeptum, scilicet quod ipse dixit, quod consideratio de intellectu sic est sicut consideratio de sensibus et de omnibus generatis; sicut enim in omni, quod generatur, invenitur aliquid patiens et aliquid agens et tertium ab his duobus, quod est generatum, et in sensatis est aliquid patiens sicut sentiens et aliquid agens, quod est sensatum, et aliquid generatum, quod est apprehensio ex sentiente et sensato, sic etiam in intellectu aestimabat Aristoteles oportere esse intelligentiam agentem, quae intellectum materialem, qui est in potentia, possit ducere ad effectum, cuius actio est omnia, quae sunt, ponere intellecta illi. Quoniam sicut hic sunt aliqua sensata in effectu, quae ponunt sensum in effectu, sic oportet hic esse aliqua agentia intellectum, quia sunt intellecta in effectu. Non enim est possibile, ut aliqua res sit agens, scilicet intelligenda aliam rem, et ipsa non sit res illa; nihil autem eorum, quae intelligimus, est aliquid intellectum in effectu.(12) Noster enim intellectus est, quod non intelligimus sensata, nisi quia sunt intellecta in potentia, nec fiunt ipsa intellecta in effectu, nisi quia actio intellectus est ducere sensibilia ad effectum sua propria virtute et abstrahere ea ab aliis, quae cum illis sunt sensibilia, quousque videant formas per se sine sensibilibus. Hic est igitur intellectus, qui prius erat in potentia, sed significatum est id, quod est deductum de potentia ad effectum, ut oporteat eius generationem esse a re, quae est in effectu, oportet tunc, ut hic sit intelligentia agens, quae est in effectu, quae intellectum, qui est in potentia, facit potentem agendi et intelligendi; et hic intellectus est ille, qui est adeptus ab extrinsecis. Haec igitur sunt ea, quae compulerunt Aristotelem ponere intellectum adeptum.(13) Sed necessarium est igitur hic aliquid esse intelligibile in effectu, quod de sua natura sic sit, sicut est hic aliquid sensibile, non quod fiat sensibile per sensum, scilicet quia hic est intelligentia et est natura aliqua vel substantia, quae non cognoscitur per aliquid nisi per intellectum, quoniam non est sensibilis, nec omnia ea, quae nos intelligimus, sunt intellecta nisi propter meum intellectum tantum, quasi inter ea non sit aliquid, quod de natura sua sit intelligibile; sed hic est aliquid per se intelligibile, quod de natura sua est sic; et intellectus etiam, qui est in potentia, cum perficitur et augetur, intelligit illud, quia, sicut potentia ambulandi, quae est in homine, quando nascitur, exit ad effectum, cum processerit in tempore et cum perficitur id, per quod fit ambulatio, sic et intellectus, qui est in potentia, cum perficitur, intelligit res, quae de natura sunt intelligibiles; sed res sensibiles ponit sibi intellectus, qui est agens, scilicet quoniam intellectus in potentia est patiens de natura sua et recipit impressionem, antequam aliquid apprehendat, sicut sensus; sed eius dispositio est contraria dispositioni sensus; sensus enim est passio et receptio impressionis, intellectus vero est agens et intelligens; ipse enim, quoniam natura eius est, ut intelligat plures ex rebus, est agens eas eo, quod intelligit illas.(14) Potest autem quis aestimare, quod intellectus est etiam patiens, secundum quod est recipiens formas; apprehensio enim iam putatur esse passio, quamvis in hac re communicent intellectus et sensus.(15) Totum autem hoc, quod describimus et definimus, non describimus et definimus per id, quod est commune ipsi et alii a se, sed per id, quod est ei proprium, et ideo non oportet, ut describamus intellectum per id, in quo communicat cum sensu; commune vero intellectui et sensui est apprehensio formarum, quamvis non sit in utrisque eodem modo. Proprium enim intellectus est, ut ipse efficiat has formas, quas apprehendit, postquam intelligit eas; convenientius est igitur, ut definiatur per hoc. Ille igitur intellectus est agens et non patiens; et etiam, quia prius est in eo agere, quod est ei essentiale; ipse enim prius est efficiens intellecta et deinde apprehendit ea, scilicet intelligit ea, et invenit ea, quae ita sunt. Ipse enim, quamvis sit exspolians unumquodque ab alio et apprehendens ea, est tamen utrumque in eo simul, sed actio exspoliationis praecedit alterum, quod et apprehensio formae.(16) Sicut enim dicimus, quod ignis est agens in ultimo virtutis eo, quod consumit omnem materiam, in quam cadit, et devorat eam; sed quamvis consumat eam, patitur. Similiter putatur de intellectu agente, qui est in nobis. Ea enim, quae non sunt in actu intellecta, ipse facit ea intellecta. Nihil enim aliud est intelligibile nisi intellectus; sed ipsa est in actu per se ipsam. Cetera vero, quae facit intellectus esse intellecta, non fiunt etiam intellecta nisi per intellectum, qui est in effectu. Similiter, si non fuerit intellectus, non erit aliquid intellectum. Nihil enim de natura sua est intelligibile, quod solum sit sic, sicut praediximus; et non sit illud, quod ex eo est, quia, si non fuerit intellectus, non erit intellectum aliquid.(17) Intellectus enim, qui per naturam est adeptus extrinsecus, non est nisi adiuvans intellectum, qui est in nobis. Ceterorum vero, quae sunt in potentia, nullum potest intelligi, nisi quod de natura fuerit intelligibile. Id autem, quod de natura sua est intelligibile, cum sit in eo, quod intelligit in potentia, tunc ipsum intelligit in effectu; tunc igitur est intellectus generatus adeptus extrinsecus immortalis, et hic est, qui constituit habitum in intellectu materiali ad hoc, ut recipiat ea, quae sunt intellecta in potentia.(18) Cum enim lumen, quod est in effectu, est efficiens visum in effectu, tunc ipse videt suum statum et suam comparationem propter visionem colorum. Sic intellectus adeptus sit causa nobis, ut intelligamus, et cum ipse intelligit, non ponit suam essentiam intellectivam, sed est de natura sua intelligentia. Complet enim eum et adducit eum ad proprietates suas; igitur intelligibile de natura sua est intelligentia; cetera vero non fiunt intellecta nisi vel subtilitate et actione huiusmodi. Actio autem huiusmodi est sine passione sui vel fuerit ex alia re. Prius autem fuit intelligentia, quam intelligeret, sed ut perficiatur et crescat, et cum perfecta fuerit, intelligit ea, quae sunt intelligibilia de natura sua, et ea, quae sunt intellecta actione et subtilitate eius; nam proprietas intelligentiae est, ut sit efficiens et efficiat nec patiatur.(19) Unde quia Aristoteles voluit ostendere, quod intelligentia est immortalis, et volens evadere obiectiones, quae sequuntur ex eo, quod dixit de intellectu adepto, scilicet id, quod sequitur ex sua actione, quod intelligentia nec mutat loca nec est hoc possibile ei eo, quod est non corpus, nec est in loco nec movetur de loco ad locum – hoc enim et consimile dixit de intelligentia ad modum immutationis –, ideo dicit, quod intellectus hylearis, qui est in omni humano corpore, dicitur esse stabilis, sicut substantia in substantia, et est in effectu semper, cum fuerit efficiens suas actiones; cum autem commiscetur hoc corpus aliqua ex omnibus commixtionibus, quae fit apta esse instrumentum huius intellectus, qui est in hac commixtione eo, quod est in omni corpore, scilicet humano, et hoc instrumentum est etiam corpus; de illo dicitur, quod est intellectus in potentia, qui est virtus profluens ex hac commixtione, quae accidit corporibus et est apta recipere intellectum, qui est in effectu; sed cum infunditur huic instrumento, tunc aget ad modum, quo agitur instrumento, quamvis sit in hyle et per hyle, et nos tunc possumus intelligere.(20) Noster enim intellectus compositus est ex virtute, quae est instrumentum intellectus instrumentalis. <Dixit Isaac, quod Aristoteles hunc intellectum, quem vocavit hic divinum vel instrumentalem, qui est intellectus in effectu, postea vocavit eum intellectum in potentia, et puto, quod non voluit intelligi per hoc nisi intellectum, qui est in nobis in potentia eo, quod ipse est adeptus et est una sua essentia in effectu; nam ipse intelligit et non agit in nobis nisi per virtutem, quae est in nobis, quae est instrumentum eius profluens ex commixtione.> Intellectus autem instrumentalis, quem vocat Aristoteles intellectum in potentia, est ex actione illius intelligentiae, quarum unamquamlibet si perdiderimus, non erit nobis possibile, ut intelligamus, cum primo enim iactus spermatis in uterum sit intellectus, qui est in effectu eo, quod est penetrabilis in omni re et est ipsa in effectu; sed tunc non agit, nisi qualia agit in ceteris corporibus, quodcumque corpus fuerit. Cum igitur ipsa egerit per virtutem, quae est in nobis, tunc dicetur, quod ipse est intellectus nobis, et tunc nos intelligimus, quemadmodum, si tu aestimares aliquem magistrum, qui aliquando agit sine instrumento artificii et aliquando agit cum instrumento, tunc fit actio per artificium in hyle.(21) Similiter intellectus instrumentalis semper est agens et est in effectu et sic ipse agens per instrumentum, cum generatum fuerit instrumentum huiusmodi ex commixtione corporum et ex intelligentia. Ipse enim tunc agit actionem hylearem et est nobis intellectus; potest evadere et separari secundum modum, quo coniunctus est, quia non est in loco, a quo moveatur ad alium, sed quia est in toto et est diffusus in corpore. Evadit autem per corruptionem instrumenti, et est hoc, sicut cum magister deponit suum instrumentum, tunc etiam agit, sed non agit in hyle sine instrumento, et ideo oportet putari, quod hic est intelligentia divina non recipiens corruptionem secundum sententiam Aristotelis, et sic oportet hoc intelligi, non aliter.(22) De habitu etiam, de quo locutus est in III tractatu libri De anima, dixit, quod oportet per eum coaequari istas res vel aequaliter esse in his rebus et oportet transferri habitum et lumen ad hunc intellectum, qui est in toto, quia hic intellectus vel solus gubernat, quod est hic sine corporibus divinis, et componit et resolvit, et tunc ipse est creator intellectus materialis etiam, vel aget hoc adiutorio motus ordinati in corporibus caelestibus; nam per ea est id, quod est hic propter propinquitatem eorum et elongationem et praecipoue solis vel est hoc per eam cum intellectu, qui est hic, vel est propter utrumque, sed propter motum corporum supercaelestium sit natura; natura autem est, quae gubernat individua cum intellectu; puto autem, quod ipse est contrarius ad hoc, quia intelligentia, scilicet divina, invenitur in rebus vilissimis, sicut putaverunt philosophi tabernaculorum; vel omnino in hoc, quod est hic, est intelligentia et cura, quae procedit in commoditatibus. Cura autem, quae est hic, non ascribitur nisi corporibus divinis, quoniam non est nobis, ut intelligamus, nec est intellectus in nobis, sed cum nostra generatione sit in nobis naturaliter existentia intellectus instrumentalis, qui est in potentia, et actio intellectus, qui est extrinsecus, per eum fit; non est autem aliquid fieri in aliquo secundum modum, quo intelligitur illud mutari de loco ad locum; formae enim sensibilium, cum nos sentimus eas, non sunt in sensibus ita, ut sint eis loca; et similiter dicitur de intelligentia, quae est extra, quod est separata, quod ipsa separatur a nobis, non quod transferatur et mutet loca, sed remanet separata existens per se sine hyle, sua autem separatio a nobis est, quod non intelligimus nec acquirimus sic, sicut cum erat in nobis.
Expletus est liber. |