BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pseudo-Apollodoros

floruit ca. 100 p. Chr. n.

 

Βιβλιοθήκη

 

Photios

 

___________________________________________________

 

 

3

Φώτιος περὶ τῆς τοῦ Ἀπολλοδώρου Βιβλιοθήκης.

 

Photius Bibl. cod.186 p. 142:

ἐν τῶι αὐτῶι δὲ τεύχει (scil. ἐν ὧι Κόνωνος διηγήσεις) καὶ Ἀπολλοδώρου γραμματικοῦ βιβλιδάριον ἀνεγνώσθη μοι Βιβλιοθήκη αὐτῶι ἡ ἐπιγραφή. περιεῖχε δὲ τὰ παλαίτατα τῶν Ἑλλήνων, ὅσα τε περὶ θεῶν τε καὶ ἡρώων ὁ χρόνος αὐτοῖς δοξάζειν ἔδωκεν, ὀνομασίας τε ποταμῶν καὶ χωρῶν καὶ ἐθνῶν καὶ πόλεων, ὅθεν, καὶ τὰ ἄλλα, ὅσα εἰς τὸ ἀρχαῖον ἀνατρέχει, καὶ κάτεισι μέχρι τῶν Τρωικῶν, καὶ ἀνδρῶν τινῶν πρὸς ἀλλήλους μάχας καὶ ἔργα ἐπιτρέχων καὶ τῶν ἀπὸ Τροίας πλάνας τινάς, μάλιστα δ᾽ Ὀδυσσέως, εἰς ὃν αὐτῶι καὶ ἡ ἀρχαιολογία καταλήγει. σύνοψις δ᾽ ἐστὶ τὰ πολλὰ τοῦ βιβλίου καὶ οὐκ ἄχρηστος τοῖς τὰ παλαιὰ ἐπὶ μνήμης ἔχειν λόγον ποιουμένοις. ἔχει δὲ καὶ ἐπίγραμμα τὸ βιβλιδάριον οὐκ ἄκομψον τόδε·

 

Αἰῶνος σπείρημα ἀφυσσάμενος ἀπ᾽ ἐμεῖο

παιδείης, μύθους γνῶθι παλαιγενέας

μηδ᾽ ἐς Ὁμηρείην σελίδ᾽ ἔμβλεπε μηδ᾽ ἐλεγείην,

μὴ τραγικὴν Μοῦσαν μηδὲ μελογραφίην,

μὴ κυκλίων ζήτει πολύθρουν στίχον· εἰς ἐμὲ δ᾽ ἀθρῶν

εὑρήσεις ἐν ἐμοὶ πάνθ᾽ ὅσα κόσμος ἔχει.

 

 

* * *

 

Bibliothecam mythologicam, quam non iam misere mutilatam, qualis adhuc circumferebatur, sed eandem fere, quam Photius in bibliotheca sua invenerat, nunc primum edere iuvat, non ab illustrissimo temporum ac rerum mythologarum perscrutatore, cuius nomen prae se fert, conscriptam esse optime demonstravit Carolus Robert (De Apollodori bibliotheca. Berol. 1873). Quod autem vir doctissimus ignoto cuidam Apollodoro hunc librum tribuit, per se stare posse nemo negabit, quoniam hoc nomen frequentissimum erat: attamen Hermannus Diels (Mus. Rhen. XXXI p. 8) summa probabilitate contendit ipsum quoque nomen ementitum esse auctorem anonymum, ut illustrissimi illius grammatici laudes ad suum librum qualemcumque transferret. – Neque qua aetate bibliotheca composita sit certo definiri potest. Robertus alteri p. Chr. n. saeculo eam adscribit, ac profecto sermonis Apollodorei proprietas (quam qui ad Atticorum severas regulas restringere vellet, oleam et operam perderet) hominem serioris aevi aperte prodit. Ceterum si studiorum mythologorum nostro saeculo florentium statum respicis, neque quod nomen fuerit auctoris, neque quibus annis vitam degerit, summi momenti est. Quamquam enim ipsa textus condicio dilucide indicat haud ita pauca aliis ex fontibus scriptorem adiecisse, tamen dubitari nequit, quin maiorem doctrinae suae partem hauserit ex antiquioribus et uberioribus compendiis, quorum usus atque memoria ob id ipsum evanuisse videtur, quod nostra bibliotheca fabularum cyclum in brevius redactum apteque praeparatum praebebat, quem ex illis doctioribus amplioribusque voluminibus minus commode percipere iam taedebat illius aetatis homines.