BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aisopos

floruit ca. 600 a. Chr. n.

 

Μῦθοι Αἰσώπειοι

 

___________________________________________________

 

 

[III]

Praefatio.

 

 

Cum ab honestissimo librario invitatus essem, ut fabulas quas vocant Aesiopicas in corpore scriptorum Graecorum et Latinorum, quod acerrimo studio edere ingressus est, publicarem, ut haud invitus negotium suscepi, ita novam editionem paraturus statim in magnam difficultatem incurri, cum incertus haererem, quae collectio ex tribus quae hoc saeculo in lucem emissae sunt typis repetenda esset. Sed quo diutius rem mecum reputabam, eo magis in eam sententiam deducebar non unam aliquam universam hodie repeti oportere, sed novam ex tribus concinnandam esse. Quam enim Franciscus de Furia anno 1810. publcavit collectionem, eam iam proptera, ut alia omittam, integram repetere nolui, quod inter fabulas 199, quas ille ex codice Florentino edidit, aliae interpolationibus ineptissime foedat, aliae sermone plane barbaro conscriptae sunt, quae eaedem in aliis codicibus multo emendatiores et puriore sermone compositiae exstant. Haec editio repetita est in stereotypa Tauchnitziana, quam qui curavit nec ipse innumerabilia vitia, quibus Florentina scatet, corrigere scivit nec audisse videtur ingentem vitiorum numerum, quae editor Florentinus in suo exemplo patienter toleravit, iam aliquot annis ante cura Corais et Car. Ern. Christoph. Schneideri, qui editionem Florentinam Lipsiae a. 1810. iterum vulgavit, recte emendata fuisse. Post editionem Francisci de Furia eodem anno Parisiis prodiit amplissimum fabularum Aesopicarum corpus quod Corais curavit. Haec editio quamquam omnium optima merito habetur, tamen ita est instituta, ut neque totum corpus repeti neque unicum novae editionis fundamentum fieri potuerit. Nam Corais omnes fabulas, quotquot ex diversis codicibus editae erant, in unum corpus coegit, qua re ad usum criticum ille quidem apparatum copiosissimum congessit, sed minus legentium iucunditati prospexit; nam pauci erunt qui unam eandemque fabulam quinquies seiesve narratam et haud raro aliam alia deterius sine taedio lectitare possint. Neque delectus ex hac una editione fieri poterat, sed simul tertia collectio, quam Io. Gottl. [IV] Schneiderus ex codice Augusteo bibliothecae Wolfenbuttelanae a. 1812. Vratislaviae publicavit, adhibenda erat. Haec enim, quae 231 fabulas continet, eo nomine praedicanda erst quod haud exigua fabularum pars reliquis eiusdem argumenti aut inventionis aut orationis laude multum praestat. Ex his igitur tribus collectionibus novam ita adornavi, ut si quam fabulam a compluriauctoribus narratam inveniebam, eam quae optime narrata vel minime vitiata videretur eligerem, et ubi operae pretium videbatur, eiusdemm fabulae aliam narrationem, quae aliquam insignem aut in argumenti tractatione auf in elocutione diversitatem haberet, adiungerem. Quoniam autem ex tribus diversis collectionibus nova componenda erat, ne vetus quidem fabularum ordo, quippe qui in quaque collectione diversus sit, servari poterat. Quae res cum ita se haberet, optimum duxi titulorum ordinem alphabeticum sequi, quo facilius quaeque fabula in mea editione inveniri posset. Sed alia praeterea difficultas superanda erat, quae mihi quidem tanta videbatur, ut quidquid faceres male factum videretur. Nam constat Franciscum de Furia sex et triginta fabulas, quas apud alios auctores non invenerat, ex codice Vaticano primum edidisse, quarum quidem pleraeque tam manifesta choliamborum vestigia prae se ferunt, ut non interpretationem aut paraphrasim Babrii poetae, sed ipsos eius versus ac multos ne solutos quidem ante se habeas. Quod si editor Florentinus animadvertisset, ut Niebuhrius primo aspectu agnovisse dicitur, fortasse nunc integrum Babrium haberemus; nam codicem Florentia Romam remissum iam Niebuhrius ibi frustra quaesivit, cum incertum est quo fato deperisset. Iam postquam complures fabulae, quas Fr. de Furia ex codice Vaticano primum publicavit, iterum ex codice Babrii in monte Athoo reperto editae sunt, quid faciendume erat totum corpus fabularum pedestrium iterum edituro? Cum enim quod unum mihi probabatur, ut omnes Babrii fabulae in novam editionem reciperentur, librario ob eam causam desplicuisset, quod Babrium edendum iam prius Schneidewino commiserat eundemque poetam bis typis exprimere noluit, mihi aut pars fabularum Vaticanarum prorsus omittenda (nam semicholiambos nemo iam ferret, cum plenos choliambos nunc ex alio fonte habeamus), aut saltem qliquot Babrianae recipiendae erant. Re autem die mecum reputata tandem eam viam ingressus sum, ut in iis [V] fabulis Vaticanis, quae non haberent nisi versus Babrii solutos, ipsos versus choliambicos darem, in aliis, quae verbis liberius immutatis in codice Vaticano exstant, interpretationem pedestrem eligerem. Quoniam autem aliquot fabulae Babrianae a nova editione excludi non poterant, etiam longius progressus illas quoque fabulas Babrianas recipiendas existimavi, quoarum nulla exstat interpretatio pedestri sermone composita, ut nova editio totum thesaurum fabularum, qui ad nostram aetatem pervenit, modico volumine complecteretur. Restat ut locos indicem, qui mihi coniectura sanandi videbantur, qua in re multa leviora quae correxi silentio praetermittem itemque plerosque eos locos, qui comparatis aliis fabulis eiusdem argumenti levi negotio emendari poterant. In fabula 1, quae est una ex Vaticanis, codex habet: καὶ τἀγαθὰ ἠρώτησαν τὸν Δία, πῶς εἶναι μετὰ ἀνθρώπων. Putabat Corais εἶναι ex εἴη corruptum esse; ego malui δεῖ inserere, unde etiam sequens infinitivus ἐπέρχεσθαι pendet. – Sub finem fabulae 5 pro quo quod cod. Augusteus habet «καὶ γὰρ ἦσαν ἔτι πτηνοὶ ἀτελεῖς» scribendum duxi: ἔτι ἀπτῆνες οἱ ἀετιδεῖς, cum sit in edit. Neveletiana: οἱ ἀετιδεῖς ἀπτῆνες ἔτι τυγχάνοντες. – In fab. 8 fere paenitet non scripsisse τὰ ὠκύπτερα pro τὰ ὀξύπτερα, quamquam diversi codices, quibus haec fabula continetur, in hac voce omnes consentiunt. – In fab. 12 scripsi παραβάλλων pro παραβαλών, quod sequens ἐκ παραλλήλου positum περισωρεύων requirere videbatur. In epimythio eiusdem fabulae cod. Augusteus corrupte habet: ἐνα . . συνίζεσθαι τὰς φιλίας. Quid lateat nescio, fortasse ἑνιζεσθαι vel συνενίζεσθαι; sed dedi προσεταιρίζεσθαι, quod saltem sententiae convenit, quamquam ne ipse quidem verum iudico. – In fab. 12b scripsi γελαστὸς pro γελάσας, ut haud scio an etiam apud Babrium 45, 12 pro γελοῖος corrigendum sit. – Fab. 16b in editionibus sic orditur: Ὄρνις δέ ποτε, quod mendum sic corrigendum erat: Ὄρνις δήποτε. In posteriore enim graecitate δήποτε fere promiscue pro ποτὲ in usu erat, ut exstat item in initio fabulae num. 25, 152, 362, 383 ed. Fur. Contra vitiosum δέ ποτε est ibidem num. 119, 120 (in nostra ed. 21c et 303), 196, 198, quae menda ne Corais quidem sustulit. – In fab. 21c pro τίς αὐτὴν ἐγγήμει scripsi: τίς αὐτὴν ἐγγήμῃ, ut saltem soloecismus tolleretur; sed num ipsum ἐγγαμεῖν sanum sit, admodum dubium videtur. Paulo post Corais acute coniecit φαιδρὸς pro σφο[VI]δρῶς corrigendum videri, quae haud scio an necessaria sit emendatio. – In fab. 28 scripsi αὐξυνθεῖσαν pro αὐξανθεῖσαν ex Lachmanni emendatione. Cum enim iam exemplum fabularum a me correctum Lipsiam misissem, ex amplissima Lachmanni bibliotheca emptionis iure comparata ad me pervenit editio Schneideriana a. 1812, in cuius marginibus homo in paucis ingeniosus aliquot egregias emendationes notavit. Non idem subsidium praebuit editio Corais, quam ex eiusdem bibliotheca possideo; in hac enim nullae emendationes, sed haud paucis locis vestigia metrorum, que in fabulis in pedestrem sermonem dissolutis inveniuntur, significata sunt; uno tamen loco (v. ad fab. 280 pag. XI) egregiam emendationem suppeditavit. – In fab. 30 adhuc sic legebatur: Τοῦ δὲ ῥεύματος ταύτην (τὴν ἀλώπεκα) εἰς μέσον κατασύραντος, καὶ τῶν λοιπῶν, παρὰ τὴν ὄχθην ἑστηκυιῶν, πρὸς αὐτὴν εἶπον, Μὴ ἐάσῃς ἡμᾶς, ἀλλὰ στραφεῖσα ὑπόδειξον τὴν εἴσοδον, δι᾽ ἧς ἀκινδύνως δυνησόμεθα πιεῖν. Ἐκείνη ἀπαγομένη ἔλεγεν etc. Restitui verborum compositionem, quae nulla erat, εἰπουσῶν pro εἶπον scribens; apparet enim apodosim a verbis ἐκείνη ἀπαγομένη ἔλεγεν incipere. – In fab. 41 reliquit I. C. Schneiderus vitiosam scripturam cod. Augustei τῶν ἀρνῶν ἕνα λαβομένη, quamquam cod. Florent. habet τῶν ἀρνίων ἓν λαβομένη et auctor ipse infra scripsit τιθηνοῦμαι αὐτὸ et deinde ἢν μὴ ἀφῇς τὸ ἄρνιον. Sed sic demum absoluta erit emendatio, si mecum scripseris: τῶν ἀρνίων ἓν ἀναλαβομένη, ut item in ed. Flor. restituendum est. Cf. fab. 47b. – In fab. 43b, quae una est cum ex Syntipae παραδειγματικοῖς λόγοις, qui omnes pessimam graecitatem habent, dubito num rectum sit ἐπὶ τὸ αὐτὸ ὡδοιπόρουν, videturque ἐπὶ τῷ αὐτῷ scribendum esse, quoniam exemplum codicis Augustei (in mea ed. num. 43) ἐν τῷ αὐτῷ ὁδοιποροῦντες habet. – In epimythio fabulae 45 scripsi αὐτοῖς ἐπιχειρεῖν pro eo quod est in cod. Augusteo ἐγχειρεῖν. – In fab. 47 idem codex habet: οἵα κεφαλὴ ἐγκέφαλον οὐκ ἔχει. Malim: οἵα κεφαλή· ἐγκέφαλον δ᾽ οὐκ ἔχει. – In fab. 53, quae item una ex Syntipianis, intacta reliqui verba φοίβου pro φόβου, sed nescio alibine hoc vocabulum substantivi vicem gerens inveniatur. – In fab. 57 scripsi pro πότερον κυνὸς cum Lessingio πότερον λύκου, cum lectio librorum a sententia fabulae prorsus abhorreat. – In fab. 63 πρὸς αὐτὸν emendavi in πρὸς αὐτὴν, ut [VII] στήλη intelligatur. – In fab. 84 (Babr. 28) videndum est ne in versu extremo, cum codex ex monte Athoo ποσότητα habeat, verius sit ποσσότητα i. e. granditatem, quam quod ex cod. Vaticano Lachmannus recepit ποιότητα, quod Corais in πιότητα mutare voluerat. – Ad fab, 85. De avi noctivaga incertae significationis βωταλὶς (nisi nomen corruptum est; nam in aliis codd. βούταλις scribitur) v. Cor. p. 416 et I. G. Schneid. p. 170. In eadem fabula cum codex Aug. habeat ἐσωφρονίσθη, quam prius vulgatum συνελήφθην et deinde ἐσωφρονίσθην, quam prius vulgatum συνελήφθη recipere. – Fabula 87 nunc primum accessit, ut etiam specimen mythographiae Byzantinae exhiberetur. – In fab. 91 (Babr. 2) scripsi: καὶ τὴν δίκελλαν ἀπολέσας  ἀ ν ε ζ ή τ ε ι, ubi codex habet ἐζήτει, Lachmannus autem ἀπολέσας ποτ᾽ ἐζήτει dedit. Cf. locum simillimum Babriae 23, 2: Ταῦρον κεράστην ἀπολέσας ἀνεζήτει. – In fab. 94b sustuli μὲν ante τῆς ὄψεως et scripsi ἐξαγριουμένη pro ἐπαγριουμένη, ut est infra ἐξαγριαίνουυσιν. – In fab. 97b dubia videtur forma ἀνεζωώθη, pro qua fort. ἀνεζώθη scribendum est; reliqui tamen scripturam ob id quod Lobeckius ad Buttmanni grammat. maiorem Vol. II, p. 192, not. 3 adnotavit. – In fab. 100b scripsi: τοὺς γὰρ ὄφεις καὶ τὰ ἑρπετὰ συλλαμβάνων ἀναιρεῖν, ὁ ὀρνιθοθήρας ἔφη, ubi cod. Florentinus vitiose habet: ἀναιρεῖ καὶ ὁ ὀρνιθ. ἔφη. – In fab. 103 pro eo quod habet cod. Augusteus δέσμια κομίσαι posui δέσμην κομίσαι, cum nec numerus pluralis nec vocabulum ipsum ferendum videretur. Accedit quod infra codex ipse habet: λύσας τὴν δέσμην. – In fab. 107 invita loci sententia legebatur: ἀπῄει τὸν συναχθέντα μισθὀν. Correxi τὸν συνταχθέντα μισθὸν, quae emendatio facilior videbatur, quam alia quae item locum habere poterat: τὸν στοιχηθέντα μ., ut est in fab. 107b, in qua αὐτὸν ante ἐνὠπιον delendum putavi. In eadem fabula dubito num verum sit ἐζήτει τὸν στ. μιστθὸν, cuius loco cum in fab. 107 ἀπῄει τον σ. μισθὸν inveniatur, hic quoque ἐξῄτει scribendum videtur. Deinde cod. Florent. mance habete: ἀναβλέψασα τοίνυν ἡ γραῦς οὐδὲν τῶν προσόντων αὐτῇ ἐθεάσατο ἐν τῇ οἰκίᾳ αὑτῆς· ὡς οὖν ἐπέμενεν ὁ ἰατρὸς etc., quem locum ex cod. Oxoniensi, in quo prior pars fabulae fere ad verbum cum cod. Flor. conspirat, supplevi. – In fab. 112 et 112b pro διετέλει πολλὰ ποιοῦσα ex fabula eiusdem argumenti in cod. Flor., quam propter magnas quas habet interpolationes recipere nolui, fortasse rectius διετέλει πολλὰ τελοῦσα [VIII] scribendum erat. Deinde scripsi in fab. 112: οὐ μικρὸν βίον πορίζουσα, ubi cod. August. barbarismum habet: οὐ μικρὰ βιοπορισθεῖσα. Sed possis etiam οὐ μικρὰ τῷ βίῳ πορίζουσα corrigere. Nec verba quae sequuntur «θεασάμενος δέ τις αὐτὴν ἐκ τῶν δικαστηρίων» sana videntur, ubi ἀπαγομένην post αὐτὴν intercidisse videtur, nisi sic corrigendum est: θεασάμενος δέ τις αὐτὴν τῶν ἐκ τοῦ δικαστηρίου. – In epimythio fabulae 131, quae Syntipam auctorem habet, adhuc vulgabatur: οἱ περιττοὺς καὶ ἀνοήτους κτώμενοι φίλους, ubi necessario ἀνονήτους corrigendum erat. – In fab. 138 codex Aug. habet: ὅθεν ὀρύξαντες σπήλαιον ποιήσουσι, quam lectionem I. G. Schneiderus egregiam nominat, quamquam ego non video, qua ratione cum argumento fabulae conveniat. Certam medicinam afferunt aliorum codicum lectiones qui habent: πλέον ὀνήσωσιν vel οἰήσωσιν. His adsumptis hanc novam effinxi: ὅθεν ὀρύξαντες πλεῖον ποιήσουσι. Sed nescio quo pacto factum ut πλεῖον, non πλέον scriberem, quod a Lachmanno in margine rectius pro σπήλαιον substitutum postea vidi. – In fab. 148 pro «διὰ τοῦ ἀρχοῦ» habet codex Aug. διὰ τὰς ἀρχὰς, alii codd., in quiubs est eadem fabula, διὰ τοῦ ὄχλου. Illud quod I. G. Schneiderus invenit recipere malui quam C. Fr. Hermanni commentum διὰ τοῦ ὄρρου (v. Mus. Rhen. Welckeri et Ritschelii V, p. 621) aut Volgeri διὰ τοῦ ὀχετοῦ in Praef. ad Fab. Aesop. p. XVIII ed. Lips. 1811. Sed male in eadem fabula Schneiderus ἂν ante verba αὐτὴν εἰσαγάγῃ adiecit, quod inducendum esse (invenitur enim in aliis codd.) iam Corais intellexerat, cuius sententia lectione codicis Aug. confirmatat est. Deinde Lachmanno auctore codicis lectionem «ἂν ἕτερον μοι ἐπεισέλθῃ» retinui; acute enim intellexit membrum virile significari, quam obscenam significationem qui ignorabant Ἔρως pro ἕτερον inepte substituerunt. – Sub finem fabulae 150 Schneiderus secutus ἀλλὰ ante verba μέχρι γονάτων inserui, sed incertus sum rectene id fecerim; nam potest μέχρι γονάτων etiam glossema verborum εἰς πᾶν τὸ σῶμα haberi. – In fab. 165 quod ante me vulgabatur «ὦ δειλότατον θηρίον, ποῦ σου ἡ προλαβοῦσα ἰσχύς;» C. Ern. Christ. Schneiderus in Indice Graecitatis sic interpretatus est: ubinam est vis illa tua, quae ante abstulit? sc. oves; vel intellecto ἑαυτήν: ubi est vis illa, quae sibi magna videbatur? Mihi cum neutra explicatio ne in tali quidem scriptore (habet enim fabella Syntipam auctorem) ferenda vide[IX]retur, scribendum putavi προσβαλοῦσα pro προλαβοῦσα: ubi est fortitudo, quae istum impetum fecit? , ut est supra: λύκον θεασάμενος προσβάλλοντα τῇ ποίμνῃ. – In fab. 166 perperam legebatur καὶ οὕτως ἐπυνθάνετο, quod mutavi in καὶ ὡσαύτως ἐπυνθάνετο. Sic enim vel καὶ ὁμοίως (cf. fab. 173b) scribendum fuisse sententia ipsa docet. In extrema autem fabula συνεύξωμαι pro συνεύξομαι correxi. – In epimythio fab. 167 malui pro eo quod cod. Augusteus habet ῥᾴδιον φέρουσι, corrigere ῥᾷον φέρουσι quam ex co. Florent. ῥᾳδίως sumere; illud enim sententiae magis convenire videtur. Contra in epimythio fab. 187 fere paenitet non scripsisse: ῥᾴδιον παραινεῖν ἃ πονεῖν ὑπῆρξεν ἀδύνατον, pro ῥᾷον κτλ. – Correxi μόλις βαδίζων, id quod confirmatur Babrii fab. 75, 10: προῆλθεν ὠχρὸς, τοῖς ποσὶν μόλις βαίνων. Intactam reliqui in eadem fab. lectionem δεινὸν ἠπείλουν τοὺς ἰατροὺς πάντας, quamquam vix sana videtur. – In fab. 174b lectionem vulgatam μύλον ἀντὶ μάχης ἐλάμβανεν ita emendavi, ut μυλῶνα restituerem, id quod necessarium erat, cum inferius idem legatur: ἀντιλαμβάνω τὸν μυλῶνα τῆς μάχης. – In fab. 185 scripsi τοῦ χειμῶνος ἐνισταμένου pro τοῦ χ. ἐφισταμένου; cf. fab. 173b in. – In fab. 187 scripsi τί δὴ λοξὴν etc. pro τί δὲ λ., rectius, opinor, quam Corais, qui δὲ delevit. – In fab. 196 malae graecitatis, quam de Furia ex cod. 30. Plut. LVII bibliothecae Mediceae edidit, quod codex habet ἀπελθὼν καὶ ὁ κλέπτης mutavi in ἐπελθὼν κ. ὁ κ. – In fab. 200 legitur: Γλαὺξ δὲ μόνη ἐπιγνοῦσα, τὸ ἑαυτῆς ἀφῃρεῖτο τὸν κολαιὸν, καὶ τὰ ἄλλα πράττειν ἀνέπειθεν. Addidit Corais οὕτως post πράττειν; at, ni fallor, haec est sententia: et reliquis quoque avibus persuasit, ut suum quaeque reposceret. – In eo, quod legitur in fab. 200b: ὅπως τὸν ὡραιότερον πάντων καταστήσῃ ἐπ᾽ αὐτοὺς βασιλέα, haud scio an ἐπ᾽ αὐτοῖς emendandum sit. – In fab. 201 pro τῆς ἐξ ἀμφοτέρων διαίτης correxi: τῆς μετ᾽ ἀμφοτέρων διαίτης; cf. fab. 201b et 202. – In fab. 207b vereor ut rectum sit ὅ μ ω ς  πέπονθας, sed non suppetebat probabilis emendatio. – In fab. 215 malim ὁ καιρὸς οὐκ ἐφῆκεν pro ὁ κ. οὐκ ἀφῆκεν. – In fabula Syntipae num. 223 dubium est, num verum sit μεγίστῃ συνολκῇ καταπέπωκε, et fortasse scribendum est: μεγίστῃ σὺν ὁλκῇ κ. In eadem fabula, ubi codex habet ἀδεκάστως, vulgatum est ἀδικάστως, quam Corais ἀκριβῆ διόρθωσιν vocat, quamquam bona [X] graecitas ἀλογίστως flagitaverit. Vide tamen ne auctor ἀκηδέστως scripserit; vereor enim ne ἀδικάστως plane barbarum sit ac fortasse ne Graecum quidem vocabulum. – In fab. 224 perverse adhuc legebatur: Γραῦς δὲ εἶπεν αὐτῷ· «κύων, τί φαντάζῃ; κτλ.» Restitui sententiam ex Babrio 104, verborum distinctione sic emendata: γραῦς δὲ εἶπεν αὐτῷ κύων· «τί φαντάζῃ κτλ.» – In fab. 234 scripsi ἐπινίκιον ᾄσας ἀπέπτατο pro ἐ. ᾄ. ἔπτατο. Nec sanum videtur quod paulo ante legitur ἠγανάκτησεν, quem locum Car. Ern. Christ. Schneiderus ex usu posterioris graecitatis p. 61 sic interpretatur: leo suis unguibus se decerpsit, donec fessus et aegrotus procubuit. Talis utique esse debet sententia, sed num verbo ἀγανακτεῖν, pro quo ἀπαυδᾶν vel simile aliquod exspectes, exprimi potuerit, admodum dubium est. – Fabula 240b, quae ex codice Florentino primum edita est, sic incipit in codice: Φάσις ἦλθε πᾶσι τοῖς τετραπόδοις, καύχημα κατέχουσα εἰς παίδων πλήθη. Scripsi στάσις pro φάσις , itemque suspiciosum habeo κατέχουσα, pro quo malim καταχέουσα i. e. diffundens. – In fab. 252 versus quartus sic vulgabatur: πῶς νῦν μανεὶς οὐ μεστὰ δακρύων δράσεις; – In fab. 255 scripsi: καί τίς σε, ἔφη, τῶν συνελθόντων τοσοῦτον ὠφέλησεν; ubi a vulgatis σε abest. – In extrema fabula interpunxi: εἶπεν οὕτως· οὐ χρὴ ubi in vulg. οὕτως cum οὐ χρὴ invita sententia coniectum est. – In fab. 257 corruptam lectionem cod. Florentini περιειλίττετο (cod. Augusteus habet περιειλεῖτο) intactam reliqui, quamquam emendatio περιηλυτεύετο haud improbabilis videtur. Afferunt autem lexicographi exemplum verbi περιηλυτεύεσθαι ex versione Septuag. v. Ierem. 49, 3. Simili ratione in aliquot codicibus Plutarchi v. Cat. c. 13 περιήλυσιν in περιείλησιν transiit. De verbis dubiis 257b ἀλλὰ τὴν κακὴν ὁδὸν ... ἀνατρέπω v. Io. Gottl. Schneiderum p. 190. – In fab. 258 initio necessario θῆρας ἐθήρευον pro θήρας ἐθήρευον scribendum erat; v. quod sequitur: ἐπεὶ δὲ ζῶά τινα ἐθήρευσαν. – Initio fab. 264 fort. rectius Lachmannus καταλιπὼν αὐτὸν ἔφευγε. Quod autem in extrema fabula legitur τοῦτον εἰς ἐμὲ ἐξαιμάτωσας, pro quo habet cod. Flor. εἰς ἐμὲ τοῦτον ἀφαιματοῦσι, notavi obelo, cum quod in mentem venit ἐξεμάστευσας non sufficere videretur. Requiritur autem verbum quod significat transferre vel derivare. – In fab. sequenti ex Babr. num. 30 codex Athous habet in v. 7 sqq.:

[XI] ὁ δὲ λιθουργὸς εἶδεν ὑπνώσας

αὐτὸν τὸν Ἑρμῆν ἐν πύλαις ὀνειραίαις

εἶδε λέγοντα τἀμὰ νῦν ταλαντεύῃ·

quos ex sententia Meineckii Lachmannus ita constituit:

ὁ δὲ λιθουργὸς εἶδεν ὑπνώσας

αὐτὸν τὸν Ἑρμῆν ἐν πύλαις ὀνειραίαις,

«σὺ δὴ» λέγοντα «τἀμὰ νῦν ταλαντεύῃ·»

Ego faciliorem adhibens medelam εἶτεν (= εἶτα) scripsi pro εἶδεν, et deinde in v. 9. εἶδεν λέγοντα. – In fab. 266 nolui ἐὰν πείσησθε mutare in ἐὰν πεισθῆτε, veritus ne scriptorem ipsum corrigerem. – In epimythio fabulae 269 scripsi δι᾽ ὅρκων πεισθέντα, ubi perperam habent editiones δι᾽ ὅρκον π. In fab. ipsa verius videtur συνετίθεντο quam quod nunc legitur συνέθεντο, cf. Babr. 93, 6. – In fab. 271b emendavi κακῶς ἀπόλοιντο pro κ. ἀπολοῦνται , sed intacta reliqui verba antecedentia παραπλησίως ἡμαρτηκέναι τυφλῷ, quae Io. G. Schneidero p. 193 haud immerito subobscura videbantur. Si sana est lectio, in hanc, nisi fallor, sententiam accipienda est: utinam lupus tamquam caecus aberrasset, i. e. me non apprehendisset. – In fab. 274b quod cod. Aug. habet ἐὰν σὺ ἀπολογιῶν εὐπορῇς, ἐγώ σε οὐ κατέδομαι, poterat utrumque ferri; sed propter lectiones, quibus idem responsum in aliis codd. traditum est, Schneiderum secutus lectionem emendandam existimavi, sed ita ut pressius, quam ille fecerat, codicis vestigia sequerer; scripsi enim: κἂν σὺ ἀπολογιῶν εὐπορῇς, ἐγώ σε οὐχ ἧττον κατέδομαι. – In fab. 275b est quod de veritate lectionis ἀπειλουμένης (pro ἀπειλούσης) dubites. – In sequenti fab. 275c correxi πιστεύσας γυναικὶ, ubi adhuc legebatur πιστεύσει γ. cf. Babr. 18, 10. – In fab. 276 scripsi έξῄτει pro ἐζήτει v. Babr. 94, 5. – In fab. 278 scripsi: δήσας τίς σ᾽ ἐξέθρεψε τοῦτον; ubi in vulg. σ᾽ deest. Verba sequentia άλλὰ τοῦτο etc. lupus dicere videtur, quare ἔφη addidi. In epimythio subobscuro vereor ut Corais hac emendatione sententiam assecutus ist: Ὁ λόγος δηλοῖ τὸ ἐν ταῖς συμφοραῖς μὴ δεῖν γαστρίζεσθαι. – In fab. 279 vulgatam ἀφεῖλε τὸ πρόβατον restituto ἀφείλετο correxi, id quod cum sermonis usus flagitavit, tum quod sequitur: ἀδίκως ἀφείλου τὸ ἐμόν. – In fab. 279b pro ἄρας ἀρνὸν corrigendum fuisse ἄρας ἀρνίον, quae sequuntur docent. – Fabulam 280 auctore Lachmanno (v. supra pag. VI) in versus iambicos digessi, sed ita ut primum versum, quem [XII] ille sic ordinaverat Τόποις ἐρήμοις ἐμπλανώμενος λὐκος, ex mea emendatione et faciliore et comptiore ita scriberem: Λύκος πλανώμενός ποτ᾽ ἐν ἐρήμοις τόποις. – In fab. 281 cod. Flor., item ed. Nevelet. habet: ἵνα τισ αὐτῶν τιποτοῦν κυνηγήσας εἰς μέσον ἀγάγῃ. Non sufficit quod proposuit Corais p. 154: ἵν᾽ ὅ τις αὐτῶν τιποτοῦν κυνηγήσῃ, εἰς μ. ἀ. Ego certa emendatione mihi videor scripsisse: ἵν᾽ ὅτι τις αὐτῶν δηποτοῦν κυνηγήσῃ κτλ., qua facta et sententia et metrum (nam exiit integer versus choliambiacus, cuius metri alia quoque vestigia in fabula supersunt) restituta sunt. – In fab. 285 ineptum συῤῥευσάσης ex Babr. 114, 4 in συρισάσης emendavi. – In fab. 291b sententia ipsa requirebat, ut pro παραλόγως scriberetur οὐ παραλόγως; cf. Babr. 31, 3. Sub finem autem fabulae scripsi οἱ μὲν οὖν ἄοπλοι pro eo quod cod. Flor. habet οἱ μὲν γὰρ ἄοπλοι. – In fab. 292 nolui θνησκούσης οὐ μέλει μοι propagare, sed scripsi θνησκούσῃ. De voc. autem, quod legitur in epimythio παρακολουθῶσι , v. Car. Ern. Chr. Schneid. in not. crit. p. 15. Corais tamen p. 384 emendandum esse proposuit παρακολουυήσῃ scil. ὁ θάνατος, quod fere paenitet non recepisse. – In fab. 294 Lachmannum secutus ἐποφθαλμιῶν pro ἐποφθαλμίζων scripsi; cf. fab. 168 ed. I. G. Schneideri. – In verbis fab. 301 ὑφελόμενος τὸ κρέος, pro quibus cod. Flor. habet ἀφελόμενος μέρος τι τοῦ κρέατος, vereor ut rectum sit τὸ κρἐας, quod quamquam ita ferri possit, ut caro quam adolescentuli empturi erant intelligatur, tamen suspicor scribendum esse: ὑφελόμενος τοῦ κρέως. In eadem fabula et item in sequenti vitiosum λήσεσθε in λήσετε emendavi, ut etiam Lachmannus in exemplo ed. Schneiderianae correxit. In epimythio denique scripsi ἡ αὐτὴ pro αὐτὴ, qui in verbis obscuris hanc sententiam inesse existimem: Eadem est periurii impietas, etiam si quis eam sibi commodam reddit, i. e. ita impietatem committit, ut nullam commisisse videatur. – In fab. 306b edd. vulgatae habent: ἡ μὲν αἴθυια τοῖς αἰγιαλοῖς ἀεὶ παρεδρεύει, μή ποτε τὸν χαλκὸν ἐκβάλλῃ ἡ θάλαττα. Corrigendum esse mihi videbatur: μή που ... ἐκβάλλει, i. e. mergus litoribus adsidet, si forte mare aes eructet. – In fab. 136b scripsi κάτω τοῦ φρέατος pro κάτωθεν τ. φ.; in fab. autem 318 συνέβη δ᾽ οὖν pro συνέβη γοῦν. In epimythio eiusdem αὐθωρὸν πτῶμα γίνονται vitiosum videtur et fort. scribendum: αὐθωρὸν πτῶμα πεσοῦνται, si quid in tali scriptore, qualis Syntipas est, divinare licet. [XIII] – In fab. 320 malui verba καὶ ὃς οὐδὲν ἐποίει ut spuria uncinis circumcludere quam deleto οὖν cum Corai scribere: Καὶ ὡς οὐδὲν ἐποίει, δήσας κτλ. Cum enim dominus dicat, sibi probatione asini ne opus quidem esse, qui iam ex consortio eius mores cognoverit, alienum videtur illud quoque narrari, asinum nihil laborasse et propterea pristino domino redditum esse. – In fab. 322b, quae sermone plane barbaro ex Babrii fab. n. 111 translata est, cod. Flor. mendose habet κυλισθέντων τῶν σπόγγων. Emendavit Corais ad sententiam recte: ἐμπλησθέντων τῶν σπ.; ego vestigia codicis pressius sequens: κλυσθέντων τῶν σπόγγων. In verbis autem superioribus scripsi cum Car. Ern. Chr. Schneidero ὑποζύγιον i. e. subiugem pro ὑποζυγίῳ, quamquam verum eum assecutum esse praestare nolim. – In fabb. 330 perverse legebatur κἂν αὐτῷ μόνον ὀφθῶμεν (a quo tandem?), quod vitium emendatione αὐτὸ μόνον correxi. – Non minus certum videtur quod in fab. 332 scripsi, ἔνθεν δὴ καὶ ἔφησε τῷ ὄνῳ, ubi cod. Flor. ἔνθεν τι habet. – In fab. 335 cod. Flor. pro eo, quod est in cod. Aug. ἀφεὶς τὴν λείαν διὰ κρημνῶν ἐφέρετο, habet: ἀφεὶς τὴν λείαν ἀτὰρ δ. κ. ἐ., quod ita mutabat C. Fr. Hermannus, ut scriberet τὴν λεωφόρον; rectius, opinor, Corais, si quae ratio est habenda vocabuli corrupti ἀτὰρ, correxit τὴν λείαν ἀταρπὸν sive ἀτραπόν. – In fab. 342 scripsi Lachmanno auctore ἐξεκόλαπτε pro ἐξεκόλαψε. – In fab. 343b reliqui scripturam codicis Aug.: συνέβη δ᾽ αὐτὸν μὴ μόνον ὃ προσεδόκησε σφαλῆναι, quamquam bona Graecitas flagitabat ut οὗ προσεδόκησε scriberetur. – In fab. 351 lectionem codicis Aug. στερονοπονουμένης mutavi in στερνοκοπουμένης; inferius autem ex cod. Flor. ὠτίου pro ὠτὸς recepi, quod fur non aurem, sed auriculam matris apprehendisse putandus est. Sub finem denique, ubi cod. habet πρῶτον μὲν δέλτον, emendavi: πρῶτον τὴν δέλτον. – In fab. 349b scripsi ἀπεμορφώθη pro ἀνεμορφώθη, ut ἀποτυποῦν, ἀπουωγραφεῖν, ἀποπλάττειν et similia dicuntur. – In fab. 353b debebam fortasse ἐπιβοώμενος ... ἐπὶ βοηθείᾳ pro ἐπὶ βοήθειαν corrigere, cum infra auctor fabulae item scripserit ἐπιβοῶντος ἐπὶ βοηθεὶᾳ. Sed non ferendum videbatur κατὰ τὸ ἦθος, cuius loco quod sententia requirebat κατὰ τὸ ἔθος restitui. – In extrema fab. 352 scripsi μέμψαι pro μέμψῃ, propterea quod cum in repetitionibus eiusdem fabulae μέμφου legitur, tum imperativus futuro aptius videbatur. Epimythium autem, quod in cod. Aug. et Flor. plane [XIV] absurdum est, ex Hudsoniana transferrendum putavi, quamquam ne hoc quidem placet, cum fabula potius πρὸς τοὺς παρὰ καιρὸν νουθετοῦντας scripta sit. – Ad verba fabulae 367 «καὶ στεῤῥὸς ὁ κυβερνήτης ὑπάρχων ἔφη» adnotavit Corais: ὕποπτος ἡ γραφή. Si quid mutandum est, non dubito quin verum sit: καὶ αὐστηρὸς ὁ κυβ. κτλ. – In fab. 403 displicet quod legitur ὅπου γὰρ τοιοῦτον πικρὸν ἄγγελον ἔχει, nolui tamen οὕτω πικρὸν ex Babrio corrigere. Itemque incertus haereo, utrum in verbis quae sequuntur οὐκ ἂν ὑποίσω, quod facile in οὐκ αὐτὸν ὑποίσω corrigas, soloecismus librariis an si qui fabulam ex Babrio concinnavit imputandus sit. – In fab. 405 lectio vulgata πότερον ... χρήσομαι necessario coniunctivo χηρήσωμαι restituto corrigenda erat. In sequenti autem fabula scripsi διελέχθη pro διετέθη auctore C. Fr. Hermanno (v. Mus. Rhen. Ritschelii et Welckeri V, p. 620), qui de huius verbi solemni in rebus Veneris usu doctam Piersoni ad Moeridem p. 131 adnotationem conferri iubet. In eiusdem fabulae epimythio invita Minerva confecto sententia flagitabat, ut αὐτοὺς ὑπ᾽ ἐκείνων pro vulg. τούτους ὑπ᾽ ἐκείνων scriberem. Quod autem verbum λογοθετεῖν attinet, idem quod vulgare νουθετεῖν significare existimo. – In fab. 414 quod antea vulgabatur διαβαίνων πέλαγος ἐν τύχῃ, si sententiam spectes, Corais sic recte emendavit: διαβαίνων πέλαγος, εἰ τύχοι, sed et facilius et verius erat ἢν τύχῃ scribere. – In 418 vix sanum est ξένη, quamquam bis in fabella legitur, videturque utroque loco ξουθὴ ex Babrio restituendum esse. – In fab. denique 425 intactum reliqui καταναλίσκων, cum tria exempla, Neveletianum et Florentinum et Augusteum, genus masculinum habeant. Ac vidtur ferri posse, si cogites homini interroganti τίς εἶ; ut naturam, ita sexum bestiolae ignotum fuisse. – Intelligo equidem etiam nunc haud pauca vitia in his fabulis inesse, sed spero fore ut iudices aequi agnoscant me haud inutilem operam post Coraim in iis emendandis collocasse.

 

Scribebam Monachii mense Iulio a. 1852.

 

Carolus Halm.