BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theokritos

ca. 300 - post 260 a. Chr. n.

 

Bucolici Graeci

 

Praefatio (Wilamowitz)

 

___________________________________________________

 

 

 

Praefatio

 

Theocritus cum carmina sua collecta non edidisset, singula et in manibus hominum versabantur et in bibliothecarum laterculis recensebantur, quamvis exigua, tamen suo quodque nomine instructa: hoc est cur etiam nunc in codicibus appellentur idyllia, sicut singula Pindari carmina εἴδη sunt. plerumque compluria uno volumine fuisse comprehensa, prout scribae libuerit, facile credimus, sed nec demonstrari hoc potest nec momentum facit. Sullana demum aetate Artemidorus Pseudaristophaneus, haud ignobilis grammaticus, Bucolicorum syllogam composuit gloriaturque hoc facto in epigrammate, quod in prolegomenis scholiorum Theocriteorum servatum locum sibi flagitavit etiam in huius editionis fronte. nam ad Artemidorum tantum non omnia redeunt quae edimus. qui Bucolicorum nomine, licet multis Theocriti potissimum carminibus parum conveniret, haud inepte usus est, siquidem Moschus Siculus, Aristarchi familiaris, et post eum Bio Smyrnaeus volumina sua βουκολικά appellaverant, in quibus praeter heroica multa βιωτικῶς temperata etiam lusus amatorii in-erant a Bione ipso ἐρωτύλα vocati. quorum exemplo ducti cum haud pauci poetae se in eadem area exercuissent exercerentque, larga Artemidoro suppetebat materia, cum in unum stabulum Bucolica congregaret, [IV] fuitque ille, ut solent qui aequalium poetarum flores colligunt, indulgentior quam posteritatis iudicium approbare potest. quaecumque Artemidori collectio praeter Theocritea continebat, et grammaticorum curae manebant expertia nec multum omnino legebantur; tamen haud exigua pars eorum per aliquot codicum Theocriteorum familias (quas signis Π et Φ significavi) usque ad Byzantinos et per eos ad nos pervenit; qua de causa Appendicem Bucolicorum eam nominavi. sunt autem haec carmina omnia anonyma, vel ea quae Moschi aut Bionis esse aliunde constat; nam ultimis Byzantinorum fidem cautus homo habebit nullam.

Artemidorus cum Theocritea colligeret duobus saeculis interiectis, fieri non poterat quin nonnulla Theocriti carmina non iam reperiret, alia reciperet minime genuina. desideratur Berenice, cuius aliquot versus grammatico fere aequali Artemidori debemus, atque in operum tabula Suidiana, cuius haec quidem pars ad veteres bibliothecarum laterculos redire videtur, recensentur Ἐλπίδες Προιτίδες Ἡρωῖναι Ἐπικήδεια, quae carmina sive genuina sive spuria penitus interiere. contra legimus inter Theocritea carmina octavum et nonum vulgo numerata a Theocrito alienissima; plura etiam falso eidem tribuuntur epigrammata. nam horum quoque collectionem confecisse Artemidorus demum censendus est, quoniam Meleager Gadarenus in Corona sua texenda Theocriti virtutem, in hoc quoque carminum genere spectatam omnino ignoravit. contextus verborum quantum inter Theocriti et Artemidori tempora perpessus sit, nullo pacto valemus aestimare; quamquam intactus certe non [V] mansit. nobis necessario Theocritus is est quem Artemidorus edidit.

Theo Artemidori f. cum multos alios saeculi tertii poetas, tum Theocritum edendum curavit docto commentario illustratum. quae editio statim diripi coepta tantam Theocrito gloriam conciliavit, quanta ne viviis quidem floruerat, maxime per Vergilium rusticae poeseos imitatorem. nam ex hoc demum tempore inter summos Graecorum poetas habetur Theocritus, legunturque vulgo carmina separata ab imitatoribus, quos Artemidorus addiderat, instructa argumentis et scholiis, ornata epigrammate ἄλλος ὁ Χῖος, quod servatum per prolegomena cum Artemidori epigrammate suo loco restituimus. succedebant, uti par erat, Theoni alii editores, inter quos Munatius, criticus Trallianus, et Amarantus excellunt, quem sub Marco fere eam cuius reliquias tenemus editionem comparasse satis certo colligitur. aut Amarantus aut Munatius Technopaegnia addidit; inest enim Ara Ionica Hadriano dedicata. venerunt deinde saecula quae artem non iam promoverent, mox thesauros litterarum hereditate acceptos dilapidarent. itaque bucolicorum studia, postquam saeculis quinto et sexto multa imitatorum conamina excitanint, obmutescunt plane usque ad Tzetzae et Eustathii tempora. interim vero Technopaegnia, Epigrammata, Moschi Amor recepta sunt in Anthologiam Palatinam. quod factum Technopaegniis unum erat saluti: nam qualia in bucolicorum codicibus tradita sunt ad unum redeunt exemplum funditus corruptum. contra Moschi Amor longe corruptiorem bucolicis codicibus refert recensionem; videtur e Moschi ipsius libello excerptus [VI] esse,qui saec. V. certe superstes fuerat. adeundem redit Europa seorsim a bucolicis servata. inde a saeculo XII Byzantini grammatici bucolica carmina sedulo conquirunt, describunt, emendant. horum demum nos utimur libris, praeterquam quod Hylae pauca verba Oxyrhynchi inventa sunt, scripta in papyro, sed corruptiora nostris; quae suo loco subnotavi. scio alias extare Theocriteae papyri lacinias; sed haec a possessoribus officii sui neglegentibus abdita tenentur.

Sunt sane permulti codices 1) quos quantumvis studeam brevitati commemorare necesse habui. Ambrosianus K ceteros omnes semper aequiparat auctoritate unus coniunctos, sed incedere uno hoc duce nequaquam licet. in primis duodecim carminibus proximum locum occupat M, nec laude sua fraudandi aut P Q T coniuncti (P ipse proterve interpolatus) aut H S; A E U fortasse praestabat omnino abicere. B etiam in his primis carminibus eximius fuisse videtur, sed per Call. et Iunt. editiones parum notus est. bona etiam V et D praebent, per haec carmina fortasse parum noti, et Triclinius, sed obruta erroribus. omnino vero pluris aestimandus est consensus codicum quam rarissima quae unus alterve contra reliquos conservavit genuina, sive coniectura attigit verum. secuntur carmina 14, 2, 15-18, ad quae in nonnullis libris se applicat Epitaphius Bionis; sensim magis inter se dissident familiae, codices modo pauciores, modo plures iam in his carminibus praesto sunt. itaque inde a 16 singulis subscripsi, quibus codicibus [VII] usus essem. K eandem fere servat virtutem, nec minus B, sed magis magisque praevalet familia Φ = V L Tr.; H S vero exiguam, M P T A E U vix ullam adferunt utilitatem. Φ familia, ad quam in Dioscuris et Hercule M referendus est, multa deinceps carmina ex Artemidori sylloga servavit, sive cum Π, sive cum S (Megaram et Moschi Amorem) sive sola. Bacchas et Oaristyn sola praebet familia Π = B C D, ad quam in Paedico 1 et Epigrammatis K, in Colo H accedit; sed Paedicon 2 in B D, Paedici 1 maior pars in B deest. memorabile quam diversam speciem offerant carmina in eodem libro servata, velut in Φ Piscatores et Amor fugitivus, in Π Bacchae et Oaristys. item diversa est virtus familiarum; modo Π, modo Φ praestat, quamquam Φ cum omnino plures praebet errores tum in dialecticis saepe Doridem proterva intrudit interpolatione. confligimus enim in his omnibus cum incuria et cum fraude librariorum; multa vitia nos latere probabile est, saepe iudicium cohibendum. alia res in Theocrito, quem doctae grammaticorum curae debemus acceptum. hoc ne umquam obliviscamur longe gravius est quam codicum corradere lectiones. tenendum est, a nobis demum scholia a textu secerni, varias lectiones in textu a grammaticis tractato semper fuisse traditas, nimirum eodem consilio quo nos apparatum criticum subscribimus. itaque memoriam archetypi ut ita dicam fuisse duplicem, ac librarios modo utramque descripsisse modo alteram utram lectionem ; ergo in eis quidem quae ad antiquitatem pertinent lectionibus optionem nobis datam esse, contra ea quae singuli libri singularia contra scholia praebeant plerumque erroris aut fraudis convinci. [VIII] haec multo multorum librorum scholiorumque usu didicerit necesse est qui artis criticae subsidia ad recensendos emendandosque poetas Graecos olim a grammaticis tractatos recte adhibere voluerit. apparatum criticum autem componimus, ut legentes ipsi recensionis documenta praesto habeant, minime vero ut ipsi eandem operam denuo impendant quam editor praestitit. huius est cavere, nequid boni metalli pereat, huic omnia quamvis sordida diligenter sunt examinanda: sed nefas est omnes promere scorias. quas cum effunderet, ipse Ahrens effecit ut obscuraret quam egregie instituerat recensionem. ego igitur ne in dialecticis quidem nisi monito lectore quidquam novavi contra consentientem librorum memoriam, sed singulorum errores huius generis et quae similia sunt scitu omnino indigna constanter abieci. est sane ardua res, nec facile contingit ut aequis iudicibus satis facias, nedum tibi ipsi; spero tamen effectum esse ut legentibus ea praesto sint quae pro vere traditis haberi possunt. rationes autem quas in recensendis emendandisque Bucolicis sequendas esse didici, accurate exposui in libro qui prela iam exercet Textgeschichte der griechischen Bukoliker. Theocriti carmina quae proximo saeculo plerisque visa sunt pessime corrupta, ita ut emendaturo nihil non liceret, hodie intellegentes homines consentiunt grammaticorum curis semper fuisse defensa: itaque emendatoris officium plerumque eo continetur, ut recta eligat et scriptionis antiquae apices recte interpretetur. praeterea Theocritum satis habemus cognitum, ut et a linguae vitiis eum fuisse immunem sciamus et omnino recte cogitandi dicendique peritissimum; sed [IX] pro mimico poeseos genere minime sibi constantem, ne in dialecto quidem. pleraque igitur aut intellegi aut cur non intellegantur intellegi aio, sive per corruptelam hoc accidit, sive quod aut rusticus aut docta imitatione obscuratus sermo explicatione extrinsecus petenda eget. longe alia res in Appendice. ibi nec larga nec constans suppetit memoria, defuerunt semper grammaticorum studia, multa igitur etiam ex eis quae toleramus vera non esse suspicandum est, alia penitus sunt corrupta, ex parte tantum ingenio emendantium sanata aut sanabilia. itaque philologi nova periclitari numquam desistent; ego vero sicubi ad verum perveniri posse desperavi, in traditis me cohibui, veluti in dialecticis non inconstantem solum, sed adeo falsam sciens conservavi memoriam.

Quandoquidem omnino a vulgatis ad tradita redire et debui et volui, in ordine carminum auctorumque nominibus conservare non poteram quae ad arbitrium constituta plerisque vel hodie pro traditis sunt. ac Theocritea quidem quamvis diverso loco tradita composui, sed hoc erat editionis antiquae ordinem restituere. cetera vero in Appendice proposui libros nobis servatos secutus. secuntur Moschi et Bionis fragmenta e Florilegiis excerpta; agmen claudunt Technopaegnia. quae quamvis rectius Theocrito subicerentur, e cuius editione sumpta sunt, tamen huc reicere malui, cum sine damno tantum quidem consuetudini condonari posse videretur. novos numeros Appendicis carminibus adscripsi, sed in Theocrito certe veteres semper tenendos esse censeo, quamvis non iam convenientes. mihi quidem veterum grammaticorum mos maxime arridet, qui suo quodque [X] idyllium nomine laudant; sed ne vulgati quidem numeri molestiam cuiquam parabunt, modo conspectu carminum uti voluerit quem in fronte libri proposui.

Et in ordinandis carminibus et omnino in recensionis munere administrando quamvis olim aliunde profectus nunc vestigia premo Henrici Ludolfi Ahrens, viri multo maioris quam clarioris, gratissimoque animo profiteor, si quam haec editio laudem meretur, eam illi deberi tantum non omnem. etiam codicum et editionum lectiones permultas ab Ahrente sumpsi, quamquam Italicos certe codices omnes ipse inspexi et quatenus opus esse videbatur contuli; nonnulla etiam alii viri amica ope oblata inspexerunt.

Interpretatio ab his editionibus aliena est. cum vero argumenta a veteribus grammaticis singulorum carminum scholiis praemissa vulgo adderentur, haec quidem repetenda non duxi, sed eorum loco ipse omnibus carminibus scripsi argumenta, ea fere sectatus quae probatissimi grammatici in hoc scribendi genere legentibus proponere soliti erant. quae haud incommoda visum iri spero; sed ab afferendis aut propriis aut alienis scriptis omnino abstinui. praeterea Syrinx et Ara utraque per aenigmata tam obscura scripta sunt, ut sine paraphrasi legi vix possint. hic quoque commodum visum est pro veteris paraphrasis reliquiis novam conficere. denique numeros versuum minime faciles breviter indicavi.

Studia Theocritea cum adulescens ardentissime coluissem, nuper novo impetu capessiveram, cum a viris gravissimis qui prelis Clarendonianis praesunt Bucolicos Graecos edere iussus sum. parui libentissime: nam et privatim obstrictus tenebar almae matris [XI] Oxoniensis beneficio, et Germanum philologum, si potest, gratiam referre decet Britanniae, e qua ante hos centum annos accurata linguae Graecae cognitio nobis tradita est. imprimis autem viro bono et patriae et humanitatis amanti nihil sanctius est colendum communione illa bonarum artium, per quam quicumque inter omnes gentes vero investigando vitam impendimus, vel ut breviter dicam, quicumque GRiropovixv, regibus populisque viam praeimus quae sola ad mundi salutem et concordiam ducit.

 

Vdalricvs de Wilamowitz-Moellendorff.

Dabam Berolini,

Id. Aug. 1905.

 

 

Novis exemplis cum opus esset, praefationis et adnotationis supplementum in calce libelli collocavi, in quo prostant quaecumque in fixa typorum compage mutari non poterant; supplementum adeundum esse singulis locis notat asteriscus.

 

V. de W.-M.

A. d. XII Kal. Iul., [1910]

 

――――――――

 

1) Codicum signa explicata habes in siglorum conspectu huic praefationi subnexo.