BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anna Sibylla von Zocha

1687 - 1746

 

Über Anna Sibylla von Zocha

 

Quelle:

Theodor Heinrich Tiezmann,

Bibliotheca Zochiana, Band I: Praefatio

Onoldsbach (d.i. Ansbach), 1752

Faksimile: Google

 

______________________________________________________________________________

 

 

Conjugium iniit A[nn]o 1719 cum Perillustri Virgine ANNA SIBYLLA Baronissa de CRAILSHEIM, quod sine prole, sed non sine optima suavissimaque conjunctione fuit, conspirantibus non animis solum, sed pene dixerim, studiis. Illa enim amavit literas eximie, et Gallicam linguam ita scivit et pronunciavit, ut nihil elegantiarum fuerit supra. Factum hinc ut itentidem, praesertim in hibernis noctibus, lectissimos libros gallicos marito legeret; et eadem opera marito beneficium in parcendis oculis, sibi autem in partis iam ante scientiis augmentum praestaret, ut multis aliis dotibus ita etiam hac virtute tanto magis suspicienda. Atque ea cum A[nn]o 1746 fatis concederet, videbatur Nostri Zocha illa semper sibi aequalis constantia animi et valetudo concussa et labefactata. Quamvis enim acceptum vulnus et aegritudinem premeret: tamen vis et vigor, qui ante fuerat, esse desiit, suboriente primum nescio qua insolita somnolentia et torpore, postmodum, videlicet. A[nn]o 1748 cephalalgia et scirrho s. tumore frontis, non sine doloris sensu. Tandem: malignum quoddam uleus seu aegilops, in dextri oculi hircum prorupit, vicinasque partes ita arrosit, ut exeso cranio et laeso cerebro, doloribus vexaretur acerbissimis, quos uti plerumque taciturna obstinatione toleravit, nec facile exterius signis prodidit: ita prasentiam rationis fere usque ad mortem, si a pauculis horis discesseris, retinuit. Obiit autem A[nn]o 1749 d[ie] 24. Julii, annos habens 66, menses 4, dies 5. constantiam Philosophi, fidem et religionem Christiani prae se utique ferens. Nam ut alia taceam, inter pias preces, et evangelica mortis solatia quae morituro a nostro primario Theologo et sacri ordinis viro impertiebantur, animam ipsam reddidit.