BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Markbeschreibungen

777 - vor 790

 

Erste Würzburger Markbeschreibung

 

14. Oktober 779

 

Textgrundlage:

Althochdeutsches Lesebuch

Herausgegeben von Wilhelm Braune

und Ernst A. Ebbinghaus,

Tübingen 1968, S. 6f.

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

A. In nomine domini nostri Ihesu Christi. Notum sit omnibus sanctae dei ecclesiæ fidelibus, qualiter Eburhardus missus domni nostri Karoli excellentissimi regis cum omnibus obtimatibus et sensibus istius provinciae in occidentali parte fluvii nomine Moin marcham Uuirziburgarensium, iuste discernendo et ius iurantibus illis subter scriptis optimatibus et senibus circumduxit.

Incipientes igitur in loco qui dicitur Otuuinesbrunno, danân in daz haganîna sol, danân in Herostat in den uuîdînen sêo, danân in mittan Nottenlôh, danân in Scelenhouc. Isti sunt qui in his locis suprascriptis circumduxerunt et iuramento firmaverunt:

 

Zótan Ephfo Lantolt Sigiuuin Runzolf Diotmâr Artumâr Eburraat

Hiltuuin Eburkar Gêrmunt Arberaht Folcgêr Theotgêr Theodolt.

 

Incipiebant vero in eodem loco alii testes preire et circumducere. Id est fon demo Scelenhouge in Heidiscesbiunta, danân in daz Ruotgîses houc, danân anan Amarlant, danân in Môruhhesstein, danân after dero clingûn unzan Chistesbrunnon. Hucusque preibant et circumducebant et iuramento firmabant qui subter nominati sunt, hoc est

 

Batolf Gêrfrid Hadugêr Lanto Marcuuart Uodalmaar Adalbraht Utto

Hatto Saraman Hûngêr Uuîgbald Aato Eggihart Strangolf Haamo

Francho Einstriit Gêrhart Gatto Hiltiberaht Ruotberaht Hanno

Nantgêr Hûnbald Rîhholf Ramftgêr.

 

Incoati sunt vero teritii testes ducere et girum pergere peracto iuramento. Ducebant ergo de loco qui dicitur Chistesbrunno anan den rôrînon sêo, danân in daz altuuiggi, danân in Brezzulûnsêo, danân in dê sundorûn erdburg mitta, danân in Môruhhesstein, danân in Drûhireod, danân in Brunniberg, danân in mittan Moin. Haec loca suprascripta circumducebant et preibant iuramento asstricti, ut iustitiam non occultarent sed proderent, hi qui subter positi sunt:

 

Fredthant Adalhart Gêrhart Manuuin Uualtgêr Rooholf Nordberath

Zutto Bernhere Uualtheri Ruotgêr Uuârmunt Meginberath.

 

Iterum alii testes qui simul cum Fredthanto ducebant sociisque eius de loco qui dicitur Brezzulûnsêo, qui et ipsi fuerunt de pago qui dicitur Padanahgeuue, eodem ritu quo superius dictum est usque ad fluvium Moines. Et haec nomina eorum:

 

Adalberaht Batto Ortuuin Uualtberaht Liutberaht Berehtolf

Albuuin Ruotgêr Reginberaht Cnûz Iûto Marcolt Gundeloh Lello

Folcgêr Hûnrîh Ermanrîh Ôtfrit Drahholf Diedolt Rahhant

Fridurîh Gisalmâr Dancrât Lantberaht Unuuân Liutfrit.

 

Actum publice in pago Uualtsâzzi vocato et in finibus Badanahgouuôno coram omnibus his quorum nomina haec notitia in se continet scripta. sub die .II. idus Octobris facta fuit, Anno XII° regni domni nostri Karoli gloriosissimi regis.

 

Ego Berngêr indignus presbiter hanc notitiam scripsi, diem et tempus notavi.

 

__________

 

Die Erste Würzburger Markbeschreibung ist als spätere Abschrift in einem Würzburger Evangelien-kodex des 9. Jahrhunderts überliefert (Würzburg, Universitätsbibliothek, Signatur: Mp. th. f. 66).