BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

John Milton

1608 - 1674

 

Paradise Lost

 

Second Edition 1674

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

In Paradisum Amissam

Summi Poetæ Johannis Miltoni

 

QUI legis Amissam Paradisum, grandia magni

Carmina Miltoni, quid nisi cuncta legis?

Res cunctas, & cunctarum primordia rerum,

Et fata, & fines continet iste liber.

5

Intima panduntur magni penetralia mundi,

Scribitur & toto quicquid in Orbe latet.

Terræque, tractusque maris, coelumque profundum

Sulphureumque Erebi, flammivomumque specus.

Quæque colunt terras, Portumque & Tartara cæca,

10

Quæque colunt summi lucida regna Poli.

Et quodcunque ullis conclusum est finibus usquam,

Et sine fine Chaos, & sine fine Deus:

Et sine fine magis, si quid magis est sine fine,

In Christo erga homines conciliatus amor.

15

Hæc qui speraret quis crederet esse futurum?

Et tamen hæc hodie terra Britanna legit.

O quantos in bella Duces! quæ protulit arma!

Quæ canit, & quanta prælia dira tuba.

Coelestes acies! atque in certamine Coelum!

20

Et quæ Coelestes pugna deceret agros!

Quantus in ætheriis tollit se Lucifer armis!

Atque ipso graditur vix Michaele minor!

Quantis, & quam funestis concurritur iris

Dum ferus hic stellas protegit, ille rapit!

25

Dum vulsos Montes ceu Tela reciproca torquent,

Et non mortali desuper igne pluunt:

Stat dubius cui se parti concedat Olympus,

Et metuit pugnæ non superesse suæ.

At simul in coelis Messiæ insignia fulgent,

30

Et currus animes, armaque digna Deo,

Horrendumque rotæ strident, & sæva rotarum

Erumpunt torvis fulgura luminibus,

Et flammæ vibrant, & vera tonitrua rauco

Admistis flammis insonuere Polo:

35

Excidit attonitis mens omnis, & impetus omnis

Et cassis dextris irrita Tela cadunt.

Ad poenas fugiunt, & ceu foret Orcus asylum

Infernis certant condere se tenebris.

Cedite Romani Scriptores, cedite Graii

40

Et quos fama recens vel celebravit anus.

Hæc quicunque leget tantum cecinesse putabit

Mæonidem ranas, Virgilium culices.

 

S.B. M.D.