John Milton
1608 - 1674
Apologus de Rusticus et Hero
1625
Text:John Milton, Complete Poems and Major Proseed. Merritt Y. Hughes, New York: The Odyssey Press 1957
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Apologus de Rusticus et Hero
RUSTICUS ex Malo sapidissima poma quotannisLegit, et urbano lecta dedit Domino:Hic, incredibili fructus dulcedine Captus,Malum ipsam in proprias transtulit areolas. | |
5 | Hactenus illa ferax, sed longo debilis aevo,Mota solo assueto, protinus aret iners.Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,Damnavit celeres in sua damna manus;Atque ait, 'Heu quanto satius fuit illa Coloni, |
10 | Parva licet, grato dona tulisse animo!Possem Ego avaritiam frenare, gulamque voracem:Nunc periere mihi et foetus et ipsa parens.' |