BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

collectio textuum

electronicorum

 

 

 

Ad lectorem

 

___________________________________________________

 

 

 

Hae paginae proponent Musa adiuvante in lingua Latina - nunc etiam in lingua Graeca, Germanica, Anglica, Gallica, Italica, Hispanica, Polonica, Russica, Bohemica - facta et ficta. non solum «arma virumque» canunt, sed etiam «fullones ululamque».

Dicebat Bernardus Carnotensis «nos esse quasi nanos gigantum umeris insidentes, ut possimus plura eis et remotiora videre, non utique proprii visus acumine aut eminentia corporis, sed quia in altum subvehimur et extollimur magnitudine gigantea».

Ergo, benevole lector, tolle, lege et carpe data. lectoribus enim habent sua fata libelli.

 

Augustae Vindelicorum,

Kal. Mart. anno MCMXCVI

 

Ulrich Harsch

 

Epistulae electronicae