BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae II

 

Lectio V

 

Grammatica

Morphologia:

Adverbia -e, -ter

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Vita amici nostri proba fuit – probe vixit.

2. In nos semper fuit benignus – benigne semper nobis adfuit.

3. Victor in malos erat severus – severe eos coercebat.

4. Simpliciter et beate vixit; semper fuit contentus.

5. Celeriter mors vitam eius finivit.

6. Nunc molliter ossa cubent!

7. Nos autem misere vivemus.

8. Constanter dolorem toleremus!

 

―――――――

 

Germani contra Romanos.

 

 

Varus severus in Germanos erat; iniuste iudicabat, superbe imperabat, crudeliter puniebat. Iniurias eius illi patienter tolerare non poterant. Itaque miserum interitum ei paraverunt. Paulo post etiam cum Germanico tam fortiter et ferociter pugnaverunt, ut ille quoque cederet.

 

    Varus                                           Germanicus

 

Sinistram autem Rheni ripam Romani diligenter custodiebant. Eas regiones tam prudenter administrabant, ut celeriter incolarum animos sibi conciliarent. Ibi agricolae libenter et strenue agros curabant. Ibi oppida condita sunt, quae Romani pulcherrimis aedificiis liberaliter ornabant. Inter ea oppida commemoro Coloniam, Bonnam, Confluentes, Augustam Treverorum. Ibi Porta nigra est.

 

 

Postea a dextra ripa Rheni usque ad Danuvium ingens vallum ductum est. Post hunc limitem multa castella erant. Pedites equitesque constanter limitem custodiebant et impetus hostium prohibebant. Magna pars limitis palis firmata erat.

 

 

Proverbia:

1. Fortiter in re, suaviter in modo!

2. Festina lente!

―――――――

 

Vocabularium

 

simplex, simplicis

contentus, -a, -um

iniūstus, -a, -um [iūs, iūstitia]

iūstus, -a, -um

iūdicāre [iūdex]

crūdēlis, crūdēle

iniūria, iniūria f.

patiēns, patientis

ferōx, ferōcis [ferus]

conciliāre [concilium]

līberālis, līberāle [līber]

niger, -gra, -grum

līmes, līmitis m.

castellum, castellī n.

suāvis, suāve

modus, modī m.

lentus, -a, -um

Publius Quinctilius Varus (* 47/46 a. Chr. n. - 9 p. Chr. n.)

Nero Claudius Germanicus (* 15 a. Chr. n. - 19 p. Chr. n.)

 

Dictionarium latine-anglice

John Locke: A Short Latin Grammar