Ludus Latinus
Cursus linguae latinae I
|
Lectio XXXVIII
Grammatica Morphologia: Declinatio tertia cum «i»: adiectiva duorum et trium suffixorum.
―――――――――――――――――――――
1. Non omnis currus celer est.2. Non omnis urbs celebris est.3. Non omne oppidum celebre est.
―――――――
De Daedalo et Icaro.
In numero insignium artificum Graeciae fuit Daedalus. Ab omnibus Graecis celebratus est, cum omnium artium utilium peritus esset. Temporibus Daedali in Creta Minotaurus erat, bestia horribilis, et rex Cretae a Daedalo petivit, ut Minotauro domum aedificaret. Ea domus, nomine Labyrinthus, nobilis fuit. Postquam Daedalus rem difficilem gessit, rex eum non dimisit, sed retinebat. Tum artifex ex pennis et cera alas leves paravit; deinde se et filium Icarum usu alarum exercuit. Aliquando Daedalus filio, puero laeto et alacri: «Hodie», inquit, «magno itineri nos committamus! Facile non erit. Sed forti animo vola et semper viam mediam quaere! Nam si nimis ad solem ascendes, cera igni solis solvetur; si prope mare volabis, pennae aqua gravabuntur.» Initio Icarus patris consilio salubri parebat, deinde autem e vestigio patris cedebat. Brevi tempore post alae acri calore solis solutae sunt, et Icarus in mare cecidit. Pater tristi animo exclamabat: «Icare, Icare, ubi es?» Denique corpus Icari undis ad parvam insulam gestum est. – Ea insula Icaria nominata est.
―――――――
Principes mortales, res publica aeterna.
―――――――
Vocabularium
omnis, omneomnēs, -iainsīgnis, -e [sīgnum]ūtilis, -e [ūsus]horribilis, -e [horridus]nōbilis, -e [nōtus]facilis, -edifficilis, -elevis, -efortis, -ebrevis, -ebrevī posttrīstis, -emortālis, -e [mors]dulcis, -eceler, -eris, -ereceleber, -bris, -bre [celebrāre]alacer, -cris, -cresalūber, -bris, -bre [sūlus]ācer, ācris, ācre [aciēs]ars, artis f.artifex, -icis m.domus, -ūs f. (abl. sing.: domō, acc. plur.: domōs)cēraālavestīgiumcalor, -ōris m.perītus, -a, -umiūris perītuscommittereproelium committerefacinus committereitinerī sē committeregravārenimis adv. [nimius]CrētaLabyrinthusMinōtaurus
|