BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XXIX

 

Grammatica

Morphologia:

Declinatio tertia sive consonantica: femina.

Syntactica:

Sententiae concessivae («quamquam»).

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Clara est virtus Romana.

2. Multa exempla virtutis Romanae sunt.

3. Hodie autem «de honestate» colloquium sit! Sermo vobis iucundus erit.

4. Honestas Romana in Fabricio, viro ordinis senatorii, eminebat.

5. Fabricius, imperator Romanus, quasi imago honestatis est.

 

―――――――

 

De honestate Fabricii consulis.

 

 

«C. Fabricius et Q. Aemilius, consules Romani (282 a. Chr. n.), Pyrrho salutem.

Vita tua in periculo est, cum amici tui cupiditate pecuniae ad fraudem incitentur. Medicus enim tuus paratus est te veneno necare et praemium a nobis postulat. Ergo te quasi in potestate nostra tenemus. Sed condicionem medici recusavimus, quamquam legiones nostrae a te superatae sunt. Opes tuas non timemus. Itaque libertatem civitatis nostrae non fraude servabimus, sed virtute. Cura, ut valeas!»

Deinde Pyrrhus captivos Romanos sine pretio liberavit. Ita magistratus Romani auctoritatem rei publicae et laudem virtutis Romanae amplificaverunt.

 

―――――――

 

Inspectio

 

Condicionem recusavimus, quamquam superati sumus. (sententia concessiva).

 

 

Vocabularium

 

virtūs, -ūtis  f. [vir]

salūs, -ūtis  f. [salvē, salūtāre]

honestās, -ātis  f. [honor]

cupiditās, -ātis  f.

potestās, -ātis  f.

līberalitās, -ātis  f.

cīvitās, -ātis  f.

auctōritās, -ātis  f.

fraus, fraudis  f.

laus, laudis  f. [laudāre]

ops, opis  f.

opēs, -um  f.

sermō, -ōnis  f.

legiō, -ōnis  f.

ordō, -inis  f.

venēnum

pretium

senātōrius, -a, -um

recūsāre [causa]

amplificāre

ergō

quamquam

C. Fabricius Luscinus (cons. 282 et 278 a. Chr. n.)

Q. Aemilius Papus (cons. 282 et 278 a. Chr. n.)

Pyrrhus (imperātor Graecus, ca. 319/18 - 272 a. Chr. n.)

 

Dictionarium latine-anglice