Ludus Latinus
Cursus linguae latinae I
|
Lectio XX
Grammatica Morphologia: Pronomen personale is, ea, id.
―――――――――――――――――――――
―――――――
De Cimbris et Teutonis.
Romani iam ante bellum Sueborum contra populos Germanorum bellaverant. Inter eos (in numero eorum) fuerunt Cimbri Teutonique. Cimbri, quod agri eorum magnis procellis et undis Oceani vastati erant, emigraverunt. Etiam Teutoni propter inopiam frumenti nova domicilia sibi comparabant. Itaque armenta sua secum agitaverunt et per saltus et trans fluvios usque ad terminos imperii Romani migraverunt.Tum nuntii eorum a Romanis terram fecundam postulaverunt. Ei autem negaverunt. Ob eam causam (propterea) acie decertatum est. Post id proelium Germani non, ut Romani putaverant, Italiam intraverunt, sed per decem annos Galliam et Hispaniam peragraverunt. Deinde Teutoni sine Cimbris denuo Italiae appropinquaverunt. In eo periculo senatus Romanus auxilium a C. Mario exspectavit; itaque ei summum imperium mandatum est. Iam Marius prope Teutonos castra collocaverat. Tum Germani locum inter castra eius et rivum situm occupaverunt. Marius autem suos convocavit et: «Mox», inquit, «inopia aquae vexabimini. Ultra locum a Germanis occupatum satis aquae est. Apportate eam!» Ea re Romani ad pugnam incitati sunt; Teutoni ab iis superati et praeter paucos trucidati sunt. Proximo anno Marius etiam cum Cimbris acie decertavit. Cimbri ante pugnam carros pro vallo collocaverunt. Pro eis adversarios exspectaverunt, catenis inter se colligati. Sed Cimbros quoque Marius superavit. Parvae reliquiae eorum in Germaniam remigraverunt.
―――――――
Vocabularium
is, ea, iddonum [donāre]numerus [numerāre]procellaundainopia [cōpia]domiciliumarmenta, -ōrum [arāre]saltus, ūs m.nūntiuscausacarruscatēnacārus, -a, -umfēcundus, -a, -umproximus, -a, -umagitārenegāreputāreperagrāretrucīdārecolligāretrāns c. acc.trāns rīvumob c. acc.ob eam remprope c. acc. [propinquus]prope oppidumultrā c. acc.ultrā saltumpraeter c. acc.praeter paucōsproptereā [= ob eam rem]dēnuō [dē novō]Cimbrī, -ōrumTeutonī, -ōrumŌceanusC. (Gaius) Marius
|