BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hermannus Weller

1878 - 1956

 

Carmina latina

 

1938/1946

 

_________________________________________________________

 

 

 

Praefatio ad primam editionem

1938

 

 

Ut carmina mea separatim adhuc aut cum aliorum operibus foras data in unum volumen colligerem, consilio et auctoritate commotus sum Rudolphi Laupp, Tubingensis officinae typographicae domini. Qui vir, toleraturum sese pollicitus impendia, statim ardentissimo studio rem aggressus est. Habet igitur lector in hoc libro Hermanni Weller carmina ab anno 1918 usque ad annum 1937 ex Legato Hoeufftiano praemiis aut Magna Laude ornata atque edita, praeterea carmen, quod inscribitur «Hospes Tarentinus». Quae quoniam, hoc uno excepto, omnia Batavis interfuerunt certaminibus, fas mihi esse arbitror pauca de legato illo commemorare.

Cum ineunte XIX saeculo physicae et technicae artes laetissime efflorescerent ipsique philologi ab imitatione veterum ad grammaticam et historiam se convertissent, eorum numerus, qui carmina latina pangere vellent aut possent, tam celeriter deminutus est, ut Camena diutius neglecta iaceret. Tum vero, ut illam erigeret et ad novam quasi vitam revocaret, Jacobus Henricus Hoeufft (1756-1843), vir Batavus non solum iuris prudentissimus ac linguis et litteris egregie eruditus, verum etiam ipse carminum latinorum clarissimus auctor, suum erga Musas studium pulcherrime comprobavit: qua enim erat liberalitate, celeberrimum illud, ipsius nomine dictum, condidit legatum. Inde qui in certamine poetico ab Academia Regia Disciplinarum Nederlandica quotannis indicto victoriam reportavit, nummo aureo donatur eiusque carmen typis describitur; si quae alia sunt carmina Magna Laude digna, ea quoque, postquam auctores nomina professi sunt, sumptibus ex Legato faciendis eduntur. Ex alio autem sermone versa aut prius edita argumentive privati carmina non licet ad certamen mittere. Praeter libellos illos singulos etiam volumina emittuntur, in quae victoris et laudatorum poetarum carmina recipi solent. Et libelli et volumina chartarum et typorum pulchritudine commendantur; promercalia autem sunt in tabulario Academiae volumina illa, non libelli.

Commotus certaminis illius «Programmatis» in periodico quodam exscriptis, inter bellum commune gentium consilium cepi in Latinorum poetarum quoque arena contendere: sic, quod primum a iudicibus probatum est carmen, circumtonante bombardarum fragore in ipsa fossa Gallica natum est. Post bellum in patriam reversus sequentia tredecim Elvaci, tria postrema Tubingae composui.

Aureo praemio ornatis in Indice appositi sunt asterisci: cetera Magnam Laudem tulerunt. Annis 1929, 31, 34, 37 aureum praemium reportavit nemo. Anno 1926 ad certamen poeticum Latinum a Carmelo Triumviri Locris in Bruttiis constitutum invitatus, quod supra commemoravi carmen quodque inscribitur «Hospes Tarentinus», proposui iudicibus Italicis. Hoc quoque aureo numismate ornatum atque in Italia ipsa typis descriptum est. Receptum autem est in hocce volumen, quia eisdem fere legibus, quae constitutae sunt a Batavis, in certamen venerat.

Novissima vero carmina, quorum alterum, c. t. Y, in certamine Hoeufftiano nummum aureum reportavit, alterum, c. t. Ara Pacis, Magna Laude ornatum est, non potuimus addere ceteris, quia, quo tempore liber sub prelo esse coeperat, ea typis describere nondum licebat. Edentur autem posthac in aedibus H. Laupp iunioris cum pluribus aliis.

Haec de genere et origine opusculi praemittenda existimavi: iam lector ad carmina ipsa se convertat.

 

Hermann Weller