B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Leo XIII
1810 - 1903
     
   



E p i s t u l a e

Ad Othonem Bismarck
Ad Bernadinum di Porto Romantino

____________________________________________

 
 

Bismarck et Leo XIII
(Caricatura, ca. 1885)

 

      Leo p[astor]. p[astorum]. XIII. excelso viro Othoni Bismarck
      principi imperii Germanici magno cancellario salutem.


      Cum de Carolinis insulis *) in eas, quae a nobis propositae fuerant, conditiones auspicato convenerit, laetum ea re animum nostrum serenissimo Germaniae imperatori significandum curavimus. Sed eadem animi sensa declarare tibi quoque volumus, amplissime princeps, qui ut illa nobis controversia ad componendum proponeretur, tuo fuisti iudicio tuaque sponte auctor. Immo profiteri libet, id quod res est, si varias difficultates inter curam negotii expedire licuit, magna quidem ex parte studio constantiaeque tribuendum tuae, cum obsequi operae nostrae ab initio ad extremum perrexeris. Itaque gratam tibi voluntatem testamur, quod tuo potissimum consilio oblata nobis occasio est peropportuna ad exsequendum concordiae gratia munus valde nobile [...] Civilis prudentia tua plurimum sane valuit ad pariendam tantam imperio Germanico magnitudinem, quantam agnoscunt et fatentur universi; illud autem, quod consentaneum est, hoc tempore spectas, ut stet et floreat quotidie magis imperium, potentia ad diuturnitatem opibusque munitum. Sed minime fugit sapientiam tuam, quantum virtutis ad incolumitatem ordinis publici rerumque civilium in ea potestate resideat, quae geritur a nobis, maxime si fuerit, omni amoto impedimento, ad agendum libera. Liceat igitur praecipere cogitatione futura et ex iis, quae acta sunt, auspicium capere reliquorum. Interea, aliquod ut habeas a nobismet ipsis cum facti, tum voluntatis nostrae testimonium, te per has litteras renuntiamus equitem ordinis militiae Christi, cuius insignia dignitatis una cum his ipsis litteris ad te perferre iussimus. Denique fausta tibi omnia ex animo adprecamur.

      Datum Romae apud S.Petrum die XXXI. Decembris
      MDCCCLXXXV., pontificatus nostri octavo.

      Leo p. p. XIII.
 
*)
De illis insulis controversia erat inter Germaniam
et Hispaniam et Leo erat arbiter.

Textus:
Vox Latina - Lateinisches Lesebuch, Band III
ed. O. Stange/P. Dittrich, Leipzig 1924


___________
 

      Bernadino a Portu Romantino
      ordinis minorum ministro generali
      Leo p.p. XIII.


      Dilecte fili
      Salutem et Apostolicam Benedictionem.

      Quod universa Seraphici Doctoris opera de integro edenda decreveras, non mediocrem animi laetitiam percepimus; nunc vero eidem exsequendo consilio manum esse feliciter admotam magna cum voluptate intelligimus. Qui enim vix fere Pontificatu inito, nil ad oppugnandos nostroum temporum errores fore aptius, nil ad confirmandam veritatem efficacius duximus, quam ut excellens summi Scholasticorum Magistri sapientia longe lateque fluat 1), atque ad id praecipuam operum illius editionem numeris omnibus absolutam publicare iussimus, haud satis laudare propositum tuum poteramus, quo vulgatis sancti Bonaventurae scriptis catholica iuventus ad scholasticas disciplinas etiam studiosius colendas inflammaretur. - Quanta inter S. Thomam ac Seraphicum Doctorem necessitudo, quanta sanctitatis ac doctrinae similitudo intercesserit, omnibus in comperto est. Ac s. m. Sixtus V Decessor Noster verissime affirmavit eos esse duas olivas et dua candelabra in domo Dei lucentia, qui et caritatis pinquedine et scientiae suae luce totam Ecclesiam Dei collustrarent, atque eos singulari Dei providentia eodem tempore tamquam duas stellas exorientes ex duabus clarissimis regularium Ordinum familiis "prodiisse" quae ad catholicam religionem propugnandam maxime utiles, et ad omnes labores ac pericula pro orthodoxa fide sueunda paratae semper existerent 2). - Itaque oblata Nobis a te eorundem operum volumina veluti totius editionis primitias libentissime Nos accepisse testatum volumus, magnique apud Nos haberi labores, quos vel ab anno MDCCCLXX religiosi tui Ordinis viri, in Collegium Sancti Bonaventurae coacti, pertulerunt, ut tanti ponderis opus, auctoritate tua illis commissum, accurate perficerent. Nec plane Fidelis a Fanna sodalis qui conquisitis undique per totam Europam codicibus et ad criticae artis regulas diligentissime exactis longo decem annorum spatio certissima editioni curandae monumenta comparavit: quo e vivis sublato, consodalem Ignatium Jeiler eidem suffectum pari studio iisdemque consiliis in re eiusmodi gerenda modo versare agnovimus. - Nec vero tantum prudens in rerum singuloum delectu iudicium, sed et accuratae textus emendationes, atque optima literarum forma in primis commendanda est. Maxime autem placuit propositum, opportunas animadversiones seu scholia singulis libris adiiciendi, ut ea doctrinarum harmonia manifeste appareat, qua praecellentes illas duorum Doctorum mentes instructas fuisse ante diximus. Ex quo exploratum etiam est clarissimos hosce scholasticarum disciplinarum adsertores peracri ingenio, assiduo studio, magnis laboribus atque vigiliis pretiosum doctrinae thesaurum a sapientibus superiorum saeculorum, potissimum vero s SS. Ecclesiae Patribus congregatum, multisque modis cumulate auctum, posteris tradidisse. - Quapropter nullo modo dubitandum, quin catholici praesertim iuvenes in spem Ecclesiae succrescentes, qui ad philosophica ac theologica studia secundum Aquinatis doctrinam sectanda se conferunt, perlegendis S. Bonanventurae operibus plurimam utilitatem sint hausturi, atque ex amborum scriptis, quasi ex praecipuis armamentariis, gladios ac tela sumant quibus in teterrimo bello adversus Ecclesiam ipsamque humanam societatem commoto hostes superare strenue queant. - Haec itaque, quae scripsimus, et tibi dilecte fili, et sodalibus tui Ordinis Collegio S. Bonaventurae addictis solatio atque incitamento sint ut incoeptum opus alacriter absolvere pergant. Praecipuae vero dilectionis Nostrae testem ac caelestium munerum auspicem, Apostolicam benedictionem tibi atque ipsis peramanter in Domino impertimus.

      Datum Romae apud S. Petrum, die XIII Decembris
      anno MDCCCLXXXV Pontificatus Nostri Octavo.

      Leo p.p. XIII
 
1)
Cfr. Leonis p.p. XIII, Aeterni Patris, A.D.. 1879.
 
2)
Cfr. Triumphantis Ierusalem n. 13. Verbum S. Scripturae duas olivas sumptum est de Apoc. 11:4.

Textus:
Opera Omnia S. Bonaventurae,
Ad Claras Aquas, 1887, Vol. III, p. i-ii.