Josephus Octavianus Nobilis de Sabellis
1742 - 1807
|
Vir nemoris
Liber II
|
|
___________________________________________________
|
||
ultoris belli taedas flammare. Superbiqua nex inde uiri (tristis fremit umbra furorqueturpiter angit adhuc uindex praecordia fratrum).unius uirtute Ducis ciuilia prorsus | ||
100 | uulnera siccauit secretaque foedera rupit.Tu nunc turpe luis sub tristia tartara crimen.Vos quoque, noctiuagi lemures, per opaca locorumseditione graues furtim componere plexussaepius adsueti, tantorum causa malorum, | |
105 | infecti quod causa operis, commissa luetis.Parte autem aduersa, litus quae spectat Eoumdissita ubique iacent madefactaque tecta cruoreciuili totiens, madefactaque silua, feracesquae tegit aleriae campos. Vbi moenia quondam | [5] |
110 | urbis erant dominae populorum a gente Quirinicondita, desertum est litus, quo armenta coruscant.Turris adhuc superest (melius si nulla fuisset!)Troiano qua sicut equo ferus exiit hostis,saeua ubi degeneres fouit discordia natos | |
115 | et falsos turpi conduxit fenore fratres.Progredimur tacito incessu tractusque uiarumeffugimus. Ciues alimenta precaria furtimsuppeditant petimusque inopem per ouilia uictum.Castaneae aut reliquos legimus per inhospita echinos. | [118 r] |
120 | Rursus in ascensum ferimur petimusque niuosiculmina sacra iugi, cui dat Marusalia nomen.Heu, quae nunc menti subeunt! Quam multa recursantpectore et occurrunt patrii loca plena cruoris!Hic inuisa ferox tentoria miles habebat, | |
125 | caede uiros aut igne domos uastabat et agros.Haec nostri instabant ciues et acerba mouebant
―――――― 117v, 98 angit correxi: augit T V // 110 domine err. V // 110 a T2: e T V // 111 coruscant uelut Lucretii de rer. nat., II, 320: conissant T V coniscant T3 // 118r, 121 marosalia V. |