Michaelis Lomonossow
1711 - 1765
|
Problema physicum
Versio digitalis:Lingua Latina AeternaMichael Petrovich Poliachev
|
___________________________________________________
|
|
Problema physicumde tubo nyctoptico
§ 1Triplici ratione removet natura a sensu visionis corpora, . a quibus radius directus ad oculum pertingere potest. Primo majore distantia, quam quae objecta conspicere et distinguere permittat; secundo inperceptibili parvitate, ob quam etiam proxima in oculo depmgi nequeunt. Utrobique angustiae anguli visionis in causa sunt. Tertio defectus luminis, cujus gratia objecta et proxima et satis magna non apparent aut non distinguuntur.
§ 2Ad res nimium remotas et ob id visui ereptas e longinquo spectandas invenit industria mortalium telescopia, eaque ita continuo labore et successibus affabre fecit, ut non solum communibus humanis usibus aptaverit; imo etiam ad caelestia corpora contemplanda reddiderit utilissima. Rerum minutissima conspicua facta sunt microscopiis, quae de die in diem emendata mira naturae mysteria in lucem proferunt.
§ 3Verum tamen ad res ex ipsis tenebris eripiendas ad easque noctu aut crepusculis solum obscurioribus conspiciendas nemo, quantum mihi quidem constat, eruditorum non solum animum adhibuit, verum etiam haud quisquam hac de re cogitavit.
§ 4Admota sunt telescopiis remota et quasi propinqua cernuntur; amplificata sunt ope microscopiorum perquam exigua et non secus atque magna perlustrantur. Restat igitur, ut ea, quae in obscuritate latent, aucta per condensationem luce appareant.
§ 5Ne quis tamen putet me optare medium opticum, quo omni luce praeclusa corpora clare et distincte conspici possint. Enimvero quemadmodum exquisitissimis telescopiis non in infinitum remota corpora clare conspici, et acutissimis microscopiis non prima mixtorum principia discerni possunt; sic neque hoc proponens spero, ut lucis aditu prorsus praecluso ad omnia in tenebris conspicua reddenda instrumentum excogitari et construi possit.
§ 6At ubi lux adest, quantumvis sit debilis, clarius multo, quam nudo oculo, res auxilio alicujus optici instrumenti conspici posse non dubito. Quippe lux non solum crepusculorum jam prope exstinctorum; verum noctis mediae sufficit animalibus nocturnis ad res distinguendas, ut sui similia inveniant, infesta sibi animalia evitent, victum et delicias suas inveniant.
§ 7Equidem praeter structuram oculi opticam habere haec animalia acutiorem sensum nervi optici ipse suspicor, ubi debilis actio luminis nocturni eundem effectum exerere possit, quem magna vis diei in nobis producit; verum tamen amplitudo pupillae, quam etiam luce praesente bubonis habet oculos, clare sat indicat, majorem copiam luminis ampliore apertura captam ad nocturnam visionem conferre.
§ 8Haec sunt quibus inductus de tubo cogitare incepi, quo auxiliante clarius et distinctius solito oculus in obscuro res discernere posset; nec conamina mea successu prorsus caruere, quem ut erudito orbi indicarem non incassum futurum existimavi.
§ 9Cum enim pupilla nostra justo amplius explicari et majorem copiam luminis capere non possit; adhibui duo vitra, alterum quod majore superficie ingentem vim radiorum excipiat et per refractionem colligat; alterum multum minus refractos rursum radios parallelos reddat.
§ 10Hunc in usum confici curavi tubum ex duabus lentibus, ita aptatis, ut una earum amplior lumen per refractionem condensaret, altera minor radios condensatos parallelos redderet, quibus objecta aucto lumine distincta apparerent. Qui successus hujus tentaminis sit quaeque spes inde oriatur, videre licet ex effectu illius tubi, qui judicio conventus academici exponitur,
§ 11Cum vero omne initium difficultatibus premi soleat, nec mihi tempus sufficiat ad hoc instrumentum ulterius excolendum, idcirco Clariss. Collegis expendendam porro hanc rem commendo, qui pervidere possunt, quantum generi humano emolumentum in vita communi hinc sit sperandum. |