BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Systema naturae, sive regna

tria naturae systematice proposita per

classes, ordines, genera, & species

 

1735

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

 

OBSERVATIONES IN REGNUM LAPIDEUM.

 

1.

Primogenitas Terras tantummodo Glaream & Argillam nominamus, e quibus, Elementorum ope, totum Regnum Lapideum existimamus esse productum. Hinc reliqui Lapides temporis, a Creatione præterlapsi, progenies sunt.

2.

Generatio Lapidum Simplicium & Aggregatorum per appositionem particularum externam fit; & si hi principio aliquo Minerali, forte salino, in humore quodam soluto, imprægnantur, Composti dicuntur. Hinc generatio in Regno Lapideo nulla ex ovo. Hinc nulla humorum per vasa circulatio, ut in reliquis Naturæ Regnis.

3.

Petram omnem, vix ullâ exceptâ, e Terris originem ducere extra controversiam est. e. gr. ex Humo vegetabili palustri Schistus, e Glarea Cos, ex Argilla Marmor.

4.

Petra cum fuerit imprægnata materiâ aliquâ, respectu ad Simplices, peregrinâ, Minera dicitur. Petra vel Minera comminuta Terra nominatur; sed non vice versâ. Terra mixta si concrescat Concretum dicitur. Petrificata sœpius ex Argilla in Calcem mutata oriuntur, paucis tamen exceptis.

5.

Saxa, Lapides vulgatissimos, rupium & montium plerorumque bases, in Principio non creata fuisse docent partes illorum constituentes; nec omnes in Diluvio generatos fuisse, confirmat frequens autopsia illorum Saxorum, quæ indies producuntur. Si enim particulæ corum constitutivæ probe examinentur, Arenæ proprietates, in locis adjacentibus vel subjectis obviæ, monstrant.

6.

Qvartzum, e quo originem duxerit, maxime dubitarunt Mineralogi. Hinc summus Mineralogus Excell. HENCKEL: O Silex! Silex! quis te generavit? Omne Qvartzum esse petram parasiticam docet autopsia; generatur enim in cavo aliorum lapidum & inde excrescit. Ex Aqua itaque in fissuris lapidum retenta, exhalationibus lapideis imprægnata, forte etiam ab aëre adjuta, in superficie lapidis excrescere incipit, & continuo augetur. Ita generari putamus. In fluido Aqueo primam peractam fuisse generationem docent vegetabilia sœpius inclusa observata.

7.

Nitrum Qvartzi nostrum, seu Crystallum, Qvartzum esse docent proprietates omnes, exceptâ duritie & figurâ; figuram obtinet ipsissimam verissimamque Nitri; sine dubio itaque Nitro aquæ primordiali lapidum admisto adscribenda sit; duritiem etiam suam a sale hocce obtinuisse verosimile videtur.

8.

Gemmæ itaque pretiosæ pellucidæ, a Nitro Qvartzi, non ut veræ species, sed ut variationes, colore tantum distinctæ differunt. Hinc vanus qui has tanti æstimat; stultus qui in medicina exhibet.

9.

Humus omnis e vegetabili vel animali destructo oritur. Hinc quotidie augetur, sed longa die etiam in speciem Arenæ transit.

10.

Vitriola cum duo tantum naturalia observamus, hinc duplices tantum Pyritas & totidem recensemus Ochras, quarum generator est Vitriolum; verum in his contrario modo.

11.

Petrifiata plurium Auctorum recentiorum deliciæ & Sirenes, ad tot genera quot species sunt, redacta fuere, eodem prorsus modo quo Hortulani suas plantas disponunt, qui tot species Tuliparum, Hyacinthorum, Anemonum &c. quot sunt horum variationes, fingunt. Ad septem tamen genera reduci possunt omnia Petrificata, nec plura possibilia sunt, adeoque studii minus fructuosi limites potius coarctari, quam ampliari debent.

12.

Lithophyta ad Regnum Vegetabile, non autem Lapideum, pertinere, docet figura, structura, generatio & analogia.

13.

Artificiales lapides omnes merito excludimus, ut Cerauniam, Boracem, Armoniacum, Vitriola factitia &c, e. gr. Vitriolum Plumbi seu Saccharum Saturni, per consequens Ochram plumbi seu Cerussam, &c.

14.

Apyros dixi illos lapides, qui diutissime vi ignis resistunt & conficiendis instrumentis Chemicis maxime idonei sunt. Nihil tamen in tota rerum natura, ne Argentum quidem & Aurum ignis summi, speculo caustico producti, vehementiam eludere potest.