BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xxi.

β. a detrimentis quæ pluviæ adferunt.

 

β. Agricolæ omnes narrare solent, spicas minus ditari granis, cum pluerit eo tempore , quo seges fumat. Qui quidem fumus nihil aliud est, nisi segetis farina seminalis, e testiculis exiens, ut tubis adhærescat, a pluvia vero humi funditur, unde major vel minor sterilitas.

Hortulani omnes prædicere norunt, fructum haud proventurum esse, cum pluvia in flores effusa fuerit, ut mala, pira, pruna, cerasa, fabas &c; quod etiam de plantis sponte crescentibus valet.