BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xix.

Modus foecundationis ignotus probatur.

 

Fecundationem fieri perspicuum nobis est, licet modum ejus oculis subjicere non possimus. Quis enim tam inconsideratus, ut credat genituram maris ovum feminæ non vivificare in regno animali, ideo quod nondum satis demonstrari possit, quomodo fiat? Sed quia unicuique de conceptu animalium facilius persuadetur, quam plantarum, experimenta, quæ sequuntur, mihi auxilio erunt: