Carolus Linnaeus
1707 - 1778
|
PraeludiaSponsaliorum Plantarum
1729
|
___________________________________________________
|
|
§. i.Introductio.Verno tempore, cum Sol almus ad terras boreales redit, iterumque in vitam corpora, hiberno frigore suppressa, revocat; ecce! tum animalia omnia, sub hieme gravia et torpentia, lætiora et alacriora fiunt; ecce! tum aves omnes, quotquot hieme siluere, iterum cantare et garrire incipiunt; ecce! tum insecta omnia ex latebris prorumpunt, in quibus sopita jacuere; quin ipse homo quasi novus reviviscit; haud inepte enim Plinius:Sole nihil utilius.
Idem ille Sol gaudio omnium exhilarat vitam supra quam dici potest. Tam Tetricem et Urogallum licet videre iudentes; pisces lasciviunt, atque animalia omnia in venerem ruunt.
Omnia vere vigent, et veris tempore florent,Et totus fervet veneris dulcedine mundus.
Quid? quod amore ipsæ tum plantæ afficiuntur, cum inter illas, et mares et foeminæ, quia et hermaphroditi ipsi nuptias celebrant, Hoc ipsum mihi jam in animo est enarrare, et ex ipsis plantarum genitalibus indicare, qui mares, quæ foeminæ, qui hermaphroditi sint. |