<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Georg Christoph Lichtenberg
1742 - 1799
 


 






 




D e   n o v a   m e t h o d o
n a t u r a m   a c   m o t u m
f l u i d i   e l e c t r i c i
i n v e s t i g a n d i
c o m m e n t a t i o   p r i o r ,
e x p e r i m e n t a   g e n e r a l i o r a
c o n t i n e n s .


Lecta in consessu publico
Societatis Regiae Scientiarum.
D. XXI. Febr. MDCCLXXVIII.


_______________________________________


Inter notabiliora, quibus recens ditata est doctrina de Electricitate, inventa, haud immerito censendus est Electrophorus, cujus inventorem Cel. Wilckium Vismariensem, Physices nunc Holmiae Professorem, concivem olim nostrum, appellare non dubito a).

     Cel. Volta enim, hanc machinam non tam invenit, quam adparatum instrumentorum, quem, ad demonstranda quaedam circa experimenta Lugdunensia phaenomena, ex vitro jam Ao. 1762 sibi construxerat Wilckius, ex resina, materia quippe magis apta, confectum, machinae electricae dignitate et Electrophori perpetui nomine donavit. Notandum tamen est, tum valde probabile esse, de Holmiensis Philosophi experimentis nunquam audivisse Italum, tum praeterea tantae esse illius circa hoc instrumentum merita, ut inventoris tantum non nomine, laudibus autem ac honore omnino dignus sit censendus b).

     Memorabilis omnino dici meretur machina, tum ob phaenomena ipsa, quae praebet, tum et ob studium ac fervorem in mirandas materiae electricae qualitates inquirendi, quo Physicos, Germanos in primis, iterum implevisse videtur, qui, quod ad hoc philosophiae naturalis caput attinet, maximam partem aut nihil aut ludicra agere aut centies repetita repetere coeperant

     Simulatque Electrophorum mihi inspicere licuit, statim et simplicitate, et effectu strenuo et materia sua ubique facile parabili se mihi commendavit; quumque machinam diametro octodecim digitorum tantum effectum edere viderem , quantus vix a pretiosa machina Electrica communi exspectari poterat, notabilis magnitudinis Electrophorum construendi animum induxi. Ut hoc autem eo libentius susciperem, imprimis me movit phaenomenorum, quae se mihi in illo obtulerant, a quotidianis apparens dissensus, quem instrumento majori adhibito removeri fortasse posse, non sine ratione credebam. Experimenta enim instrumentis magnae molis instituere idem est ac phaenomena ipsa, quae praebent, microscopio subjicere, et quae antea parvitate se sua aciei et oculorum et attentionis exercitatissimae subduxerant, hoc modo. adaucta,. et sensus. hebetiores, et observatorem quam maxime supinum et inconsideratum fallere saepe non amplius possunt.

     Electrophorum igitur mihi construendum curavi, cujus basis ex mixtura resinae communis, terebinthi et picis Burgundicae, est sex pedum parisinorum diametro, clypeus vero seu conductor stanneus quinque pedum. Multa ac mihi antea plane invisa in illo statim observavi phaenomena, ea tamen, magna ex parte, quae ab ingenti instrumenti mole exspectari quodammodo poterant. Haec itaque nunc praetermitto, addito tantum unico exemplo, ex quo reliquas instrumenti, hujus vires aestimare poterunt ii, quibus effectus Electrophororum vulgarium cogniti sunt atque perspecti. Scintillas (si ita appellare fas est et forma et effectu fulmina minuta) quatuordecim vel quindecim digitos longas elicere mihi contigit, quae manu exceptae, totum corpus vehementer concutiebant, et e clypeo ex improviso saepe demissae, basin interdum insigni cum strepitu perforabant.

     Jam ad primarium hujus scriptionis argumentum me converto, phaenomenon nempe, quod, in Electrophoro magno quidem a me observatum primum, mox et in electrophoris vel minimae molis exhiberi posse inveni, ut nihil videtur, novum, quodque a physicis me exercitatioribus et majori instrumentorum apparatu instructis investigatum, haud parvo rei physicae emolumento, ad, naturam fluidi electrici penitius inspiciendam. viam sternere posse, persuasum habeo.

     Etenim haud exiguo ad progressum in his disquisitionibus impedimento accidit, ut materia electrica,, aut se, magneticae instar, oculorum sensui, penitus subducat, aut ubi conspicua est, tanta cum velocitate, et quod extra omne dubium esse videtur, cum magno invisibilium comitatu, ita feratur, ut, praeter locum et figuram ipsius scintillae, quam exiguam tantum partem totius phaenomeni esse existimo, saepissime nihil distincte observari possit. Et quid mirum? Non de fluido hic agitur, cujus rapiditatem cum fulguris celeritate quis admirator magis quam ingenuus observator forte compararet, sed fulgur ipsum est quod spectatur. Physici itaque phaenomeni, cujus speciem fixam reddere non poterant, vestigia saltem summa cum cura observare merito semper studuerunt. Neminem vel modicae lectionis latere poterit, quot ac quantis narrationibus, de vasis fulminis ictu perforatis, de filis metallicis et numis liquefactis et cet. scateant physicorum commentarii. Quinimo saepe tam anxia cum accuratione suas observationes retulerunt quidam paullo dicaciores, ut fulminum itinera v. c. a fumarii apice in culinam, quae vix unius temporis momenti fuerant, enarrando, libellos repleverint, quibus perlegendis hora vix tota sufficit. Porro maculae, quas explosiones electricae e phialis Lugdunensibus in corporibus politis producunt, foraminula, quae chartis infligunt, summorum physicorum attentione digna sunt reputata, atque inter Cel. Pristlaei praeclara inventa ac observationes novas non ultimum locum occupat illa annulorum, quos, laminas metallicas politas tormento suo electrico ingenti verberans, produxit.

     Experimenta, quae Vestro, socii atque auditores spectatissimi, nunc subjecturus sum examini, modo commemorata et pulchritudine et usus varietate antecellere mihi persuadeo. Pulchritudine, quia, licet non ad genus lucidorum phaenomenorum electricorum pertineant, cum lucidis tamen ipsis de palma contendere possent, ita ut (quae sane non levis commendatio est) machinulis meis aliquando inter calculos et acetabula sua praestigiatores locum assignaturos esse nullus dubitem; usus varietate dico, primum quia eruditis methodum praebent facilem in naturam fluidi hujus inquirendi, similem illi, qua fluidi magnetici motum investigant, limaturam ferri magneti inspergentes; deinde quod monstrant in corporibus, idioelectricis potissimum, electricitate imbutis mutationes accidere, quae physicos adhuc latuerunt; ut nihil dicam de usu, quae in explicandis aliis naturae phaenomenis praestabunt.



Tabula I

     Occasio hujus phaenomeni observandi haec fuit. Sub initium veris anni 1777, cum post recens finitum Electrophorum, omnia in cubiculo adhuc plena erant pulveris resinosi subtilissimi, qui inter dolandum et radendum instrumenti fundamentum seu basin ascenderat et in parietibus ac libris postea subsidens, agitatione aëris facta, saepe in clypeum Electrophori magno meo incommodo decidebat. Sed quum postea clypeum saepe e laqueari cubiculi suspensum tenerem, evenit, ut pulvis ille in basi subsidens, non uti ante clypeum, illam aequabiliter obtegeret; sed in quibusdam partibus nunc summo meo gaudio in stellulas coiret, pallidas ab initio ac hebetes, sed largius de industria adsperso pulvere, distinctas, pulcherrimas, ac operi caelato saepe non dissimiles. Apparebant interdum stellae fere innumerae, viae lacteae, ac soles majores; arcus a parte concava obscuri a convexa autem radiis distincti; ramuli nitidissime efficti iis similes, quos vapores congelati in orbiculis fenestrarum producunt; nubes porro varia sua forma ac diversis umbrae gradibus spectabiles, ac aliae denique singularis formae figurae, quarum unam tantum cum stellulis istis Tab. I. continet. Sed gratissimum spectaculum mihi praebebat, cum illas vix destrui posse viderem, penna nempe aut pede leporino leniter absterso pulvere, impedire non potui, quominus caedem paullo ante destructae formae denuo ac nitidiores quodammodo resurgerent. Itaque chartam nigram materia viscida oblitam figuris imponens ac leviter premens ectypa figurarum.mihi facere contigit, quorum sex Societas Regia vidit. Pergratum mihi erat novum hoc Typographiae genus, ad ulteriora quippe properanti, et neque tempus neque animum habenti, figuras aut omnes delineandi aut destruendi.

     Omnes figuras, de quibus adhuc locutus sum, casus quodammodo in Electrophoro generaverat, modo generationis mihi saltem tunc plane ignoto. Etenim sublevabam clypeum, pulverem resinosum basi inspergebam et quicquid stellarum apparebat, fortunae soli, subinde jam parciore manu dona sua tribuere incipienti, debebam. Nam quum pulverem inspersum ac figuras ipsas vim Electrophori haud parum diminuere viderem, necesse erat illum saepius detergere ac nova excitatione roborare; qua simul figurae radicitus, ut ita dicam, destruebantur. Itaque precarium hunc modum sequendo, ac experimentis ludendo fessus, hebescente porro sensu delectationis, quam mihi attulerat phaenomnei novi contemplatio, experimenta jam facta diligentius perpendere et praesentia accuratius inspicere coepi. Animum tum subibat recordatio insignis stridoris ex illa Electrophori parte, quae post pulverem inspersum plurimis scatebat stellulis, quo probabile reddebatur, figuras aut ex transitu materiae clypei positive electrici per resinam baseos in indumentum inferius, aut saltim ex infusione illius in superficiem ortas esse. Hujus rei mox convictus sum penicillis luminosis, noctu institutis experimentis, ex clypeo ad basin transeuntibus, quorum tunc demum videbam projectiones esse stellulas istas. Electricitatem quoque baseos comperi esse positivam in ea parte, ac admotum clypeum minorem post sublevationem negative electricum inveni. Novus nunc et satis amplus experimentorum campus iterum apertus novos addidit animos. Primum itaque orbiculos ex stanni foliis sectos Electrophoro imposui, qui a sublato clypeo attracti paullulum et postea in basin demissi, motu rotatorio illam pervagantes, tramites suos ramulis nitidissimis notabant; corporum, verbi caussa circinorum, impositorum cuspides coronis ac radiis ornatis areolis circumdabantur; tubi ex lamina in globulos politos desinentes basi impositi soles generabant elegantissimos etc. Caussa itaque phaenomeni inventa, minoribus Electrophoris uti coepi, quibus omnia experimenta sine ullo labore et modico, sumtu institui ob uno quovis facile possunt. Sed quo facilius et sine ullis irritis tentaminibus haec fieri possint, apparatum meum paucis describam, imprimis construstionem Electrophori mei duplicis, tam ad haec quam plura alia experimenta maxime idonei.



Tabula IV

     Asserculus v. c. tiliaceus, forma oblonga (Tab. IV. fig. I.) duorum circiter pedum longitudine, latitudine unius pedis ac digiti circiter unius crassitie, obducatur primum aut stanno foliato aut charta aurata, ita ut et asserculi crassities obtegatur; cingatur deinde balteo seu margine ex ligno tenui ac flexili supra superficiem obductam ad duarum linearum et dimidiae altitudinem eminente, et clavis metallicis, saltem uno et altero, affigendo; huic lanci (hujus enim speciem refert) denique probe ad libellam positae infundatur mixturae ex resina communi ac pice Burgundica tantum, quantum capit, addita modica portione Terebinthi, quo resina magis lenta reddatur faciliusque mutationibus ab aëris temperie in asserculo oriundis sine ruptione cedat.

     His peractis clypeus circularis decem digitorum diametro construatur, vel stanneus vel ligneus, vel chartaceus stanno foliato obductus et filis sericis instructus (Fig. 2). Meum ex ligno tiliaceo faciendum curavi. Parti inferiori excavatae, priusquam stanno obducitur aut membrana obtenditur, aut linteum aut charta crassior a b (Fig.3), quibus contactus cum superficie resinosa Electrophori cum perfectior redditur tum lenior. Hic clypeus tam in P quam N Electrophori (Fig.1) collocari poterit, ita ut a balteo distet unum digitum, circulis ipsis, quos in utroque situ occupat, a se invicem, duos digitos distantibus.

     Methodus, quam in excitando hoc Electrophoro sequor, haud miuns simplex est quam efficax et Physicorum attentione non indigna. Ponamus Electrophorum omni Electricitate carere, tunc ea pars, qua clypeum Electricitate positiva (quam semper ligno +E notabimus), imbuere volumus, P, (Fig.1) leni frictione aut manu sicca aut globulo ex barba calami scriptorii convoluto facta paullulum excitatur. Deinde impositus in P clypeus, post communicationem inter illum et clavum baltei factam, alterum nempe pollice alterum digito medio simul tangendo, ope filorum sericorum manu dextra tollitur, ejusque quantulumcunque +E in tubulum vel quodcunque corpus metallicum parti N impositum infunditur. Moto deinde paullulum tubulo digito, vel quod praestat, ope corporis idioelectrici, v. c. calami scriptorii bacilli laccae sigillatoriae etc. fiat ut antea. Hac operatfone ter vel quater repetita semper +E clypei in tubulum intra N positum, et ante infusionem ad novum punctum semper protusum, infundendo, vices mutentur, ponatur tubulus intra P, clypeusque in N, qui post sublevationem invenietur esse -E. -E hoc perfundatur tubulus intra P nunc constitutus, et sic porro, alternis vicibus, modo huc modo illuc clypeum ac tubulum ponendo, et invenies latus P tandem largum +E, latus N vero -E communicare cum clypeo imposito. Hoc modo Electrophorum, in P scintillulas grano pulveris pyrii vix majores et in N nullas plane cum clypeo communicantem, intra quatuor minuta temporis ad eum gradum vi propria ita roboratum vidi, ut clypeus scintillas +E et -E sesquidigitum longas ederet. Si clypeus in M & N Electrophori ita collocetur ut partes circulorum ab illo tectae sint in ratione inversa virium electricarum quibus gaudent, sublevatus nullam edet electricitatem, et partes aequales tegentis, et postea sublevati electricitas, erit aequalis summaeElectricitatum circulorum M et N.

     His ita paratis summa cum facilitate experimenta sequentia cuique instituere licebit. Adsint modo praeterea tabulae aliquot aut e gummi laccae, aut resina communi fusae, tenues, satis idoneae sunt quoque tabulae ex sulphure colorato, lacca sigillatoria et orbiculi vitrei colorati. Ad manus quoque sunto tubuli varii generis aut in globulos aut cuspides acutissimos desinentes etc. porro pulveris resinosi, sulphurei, crystallini, seminis lycopodii cet. linteis inclusi aliquid, phiala Lugdunensis catena deducente instructa etc.



Tabula II

     Experimentum I.

     Imponatur Tubulus globulo polito instructus tabulae ex gummi laccae aut resina communi, (Tab. IV. fig.4), infundatur illi +E, manu nuda postea remoto tubulo, et insperso pulvere, sol iste radians apparebit, quem Tab. II. exhibet. Sed remoto ope corporis electrici tubulo, aberit circulus niger, qui basis radiorum est.



Tabula III

     Experimentum II.

     -E infusum tubulo, postea nuda manu remoto, figuram produxit, quam Tab. III. repraesentavimus. Corpore idioëlectrico remotus aliam generavit, ramulis istis nigris fere destitutam. Hic notandum est, me post delineatam jam Figuram Tabulae II. saepe vidisse figuras Electricitate positiva genitas, tribus et pluribus circulis concentricis circumdatas. Sed quum non tam, quae ego viderim, sed quid aliis sit agendum, ut videant ipsi, indicare animus sit, conjecturas alii commentationi reservans, plures delineationes addere nolui.

     Experimentum III.

     Tabulam ex gummi laccae impone tubulo breviori, et tubulum antea adhibitum itidem tabulae, modo, quem Fig. 5. Tab. IV. ostendit, et +E infusum per A, generabit figuram radiantem in adverso latere tabulae, radiis vero carentem negativam in averso paullo quidem ab hic delineatis differentes, sed quarum cum illis cognationem oculus vel minus exercitatus facile observabit. Eodem modo Electricitas per pluras tabulas resinosas simul transfundi illiusque via explorari poterit. Inversa omnia evenient, si loco +E infundatur -E.

     Experimentum IV.

     Phiala Lugdunensis imponatur tabulae resinosae uncusque illius perfundatur +E, et Figura in tabula genita erit ex genere positivarum, e contrario negativa, si uncus imbuatur -E. Multa in his distinguet attentus observator. Vidi annulos nitidissimos, maculas ellipticas ac circulares, in quibus propius ad oculum admotis vidi ellipses ac circulos concentricos, lineis tenuissimis in ipsa pulveris superficie expressos. Elegantissimas hujus generis figuras, quarum mirabilem efformationem ac regularitatem verbis exprimere nequeo, obtinui; cyathum vitreum, (ein gemeines Bierglaß) exterius non vestitum; aqua repletum, tabulae ex gummi laccae imponens et per tubulum saepius dictum +E et -E. aquam perfundens (Fig.6).

     Experimentum V.

     Huc referri quoque potest novum Steganographiae genus, in quod casu incidi, quodque cuilibet ad voluptates, quas naturae contemplatio subministrat, gustandas non plane hebeti gratissimum praebebit spectaculum. Phiala Lugdunensis A (Fig. 7) vestimentis suis interioribus ac exterioribus, stilo, ac catena deducente instructa, probe impleatur +E. Deinde altera manu catena deducente ad clavum baltei D admota, et altera phialae vestimento exteriore prehenso, fiant stilo C varii ductus in Electrophori superficie, qui postea insperso pulvere, vel plurium dierum intervallo, apparebunt nitidissimi, et corollis, quas ex equiseto vieveris, non dissimiles. Si e contrario post insulatum Electrophorum apex phialae applicetur ad clavum baltei, ductusque fiant articulo quodam catenae deducentis, (Fig.8) lineis margaritarum similes apparebunt.

     Plura experimenta addere neque vacat nunc, neque ad finem necessaria esse credo, unicum tantum subjungam a reliquis separandum quia bis tantum mihi adhuc bene successit, ideoque a caussis generalibus vix pendere potest. Tantum aquae in superficiem magni mei Electrophori destillans, ut circulum unius digiti diametro circiter formaret, tubulum in circuli hujus medio collocatum +E perfudi. Insperso pulvere resinoso, aqua atmosphaera semper cingi incipiebat, quae autem in casibus modo dictis imperfecta erat. Deerat quippe pars elliptica a, pulverem repudians, (Tab. IV. Fig.5) et loco ejus extra atmosphaeram alia ellipsis major A, quae pulverem contra recipiebat. Caussa hujus phaenomeni me adhuc latet, verosimile autem est, fuisse forte occultum inter a et A conductorem. Interea similium phaenomenorum copiam spectabunt tentantes, quorum explanationes non poterunt non promovere Theoriam Electricitatis. Sequentes jam addo cautelas ac observationes.

     1)
Orbiculi vitrei tabulis resinosis substituti fini quoque satisfaciunt, sed figurae raro tam nitidae ac distinctae prodeunt. Chartulis lusoriis, gummi elastico, asserculis etc. interdum usus sum, varia cum fortuna et effectu vario.

     2)
Necessarium est tabulas bene detergere, ne, quia figurae aegre se destrui patiuntur, eadem tabula utens id uni caussae tribuat quod plurium est effectus. Sed deterso pulvere, unico halitu ulterior effectus pristinae Electricitatis facile ac penitus destruitur.

     3)
Pulvere subtilissimo sulphureo aut resinoso, linteo incluso, in adspersione utendum est et limaturis metallorum subtilissimis.

     4)
Sub campana similia experimenta instituere utile fortasse erit.

     5)
Tabulae resinosae magneti impositae limaturam ferri subtilissimam inspersi, sed nihil notabilis adhuc observare potui.

     6)
Tubuli cuspidibus instructi producendis circulis concentricis aliis magis ideonei sunt.

     7)
Necesse est tabulas resinosas in experimentis praecedentibus corporibus deducentibus seu anelectricis imponere.

     8)
Circuli concentrici ac annuli ubique in his experimentis obvii haud parum lucis affundunt ingeniosissimis ratiocinationibus Cel. Wilckii c), nec non explanationi Pausarum Electricarum Cl. Grossii d) de quibus in posterum plura.
 
________


     a)
Vid. Scripta Academiae Suec. Scientiarum ad ann. 1762.
 
     b)
Ut unicum tantam nonunem, invenit Cel. Volta ingeniosissimam methodum, vim Electrophori, nulla alia adhibita machina electrica, ad quemlibet fere gradum augendi.
 
     c)
Kongl. Vetenskaps Acad. Handlingar for År 1777.
 
     d)
Electrische Pausen. Leipzig 1776.
Rozier Observations sur la Physique, Septembre 1777. p.233.
 
 
 
<<< authoris paginam